*
SIc in illo post exposita circa prohibi
tionem de Gradibus Vniuersitatum:
Ni se entremetan en cosas semejantes, ni en negocio
de gobierno, que no tocan à su ministerio. Quæ sint
hæc similia, in primis dicere possumus talia esse,
si quando oppositiones ad Cathedras contingunt, patrocinium alicuius ex oppositoribus suscipiant, vocantes eos, qui ius suffragij habent, &
vrgendo precibus, quæ in personis talibus non
possunt non vim specialem
habęrehabere ob metum reuerentialem. Licet enim plures Doctores dicant
preces, vt vim habeant incutiendi metum cadentem in virum constantem, debere esse vehementer importunas, & sæpiùs repetitas, vt videre est
apud Bonacinam
Tomo 1.
Quæst. 3.
de impedimentis Matrimonij, Puncto 8.
numer. 6. §.
Addo cum aliquibus. Vbi præsertim P. Lessium suis ferè verbis
loquentem inducit
Libr. 7.
Cap. 17.
Dub. 6. §. 1.
Si tamen preces, qualescumque sint, eumdem habent effectum, de illis est similiter vis eadem præsumenda. Cùm ergo timor malæ tractationis, &
diuturnæ offensionis, cum asperitate vultus &
verborum, pro signo metûs cadentis in virum
constantem apponatur, & hic accidere possit, si
precibus etiam non repetitis obsequatur quis,
idem est de illis penitus asserendum. Inter com
munes autem reuerentiales metus, ille, qui respectu Inquisitorum accidit, non infimum locum
tenet, & fortè inter primarios computandus, multùm circa hoc influente verâ aut falsâ hominum
existimatione, à qua non possint facilè reuocari.
Siue enim ex vero fundamento, siue ex qualitate
personæ sit, tenaciter apprehendentis, malum
cōsiderabileconsiderabile timeatur, eadem est ratio in ordine ad
intentum, de quo agimus, vt benè P. Lessius
suprà §.
Respectiuè gratis, ex quo & aliis Bonacina
Vnde illius ratio sumatur.
§.
citato eam regulam statuentibus, metum non
esse metiendum ex caussa, à qua oritur, aut ex
natura rei, sed potius ex persona, cui incutitur,
de quo etiam dictum aliàs, & pro quo item videndus P. Ægidius
de Sacramentis, Disput. 28.
Dub.
2. P. Dicastillus
Lib. 2.
Tract. 3.
numer. 116.
&
seqq. vbi de metu reuerentiali respectu cuiuscumque auctoritatem & potestatem habentis, P. Bauny
Tomo 1.
Tract. 12.
Quæst. 20. vbi de metu graui ob apprehensum malum loquitur
: qui & videndus post principium. §.
Tertiò est neceßè, vbi
benè cum Nauarro statuit, non alterius esse,
quàm viri sapientis de natura ac qualitate metus iudicare: Confessarij inquàm in foro conscientiæ; & iudicis in externo, quia omnino à
circumstantiis pendet. Et Decisio Rotæ apud
Dianam
Parte 11.
fol. 610.
& seqq. vbi Professio
annullatur ob metum reuerentialem nepotis respectu patrui, & Doctores in patrocinium plurimi congeruntur. Et obseruandum Doctores, qui
preces vehementes & repetitas ad metum dictum
requirunt, de illis loqui, quando præter earum
molestiam nihil prætereà timetur: vbi autem alterius damni timor accedit, repetitio illa & vehementia necessaria non est, ob rationem dictam;
sufficit enim seria postulatio, quam homines graues adhibere semel tantùm solent, quia contra
eorum auctoritatem esse videtur iterata. Videatur Basilius Legionensis
Lib. 4.
de impedim. Matrim. Cap. 5. & Dom. Villaroël
Parte 1.
Pacificæ
Dom. ViollaroëlVillaroël.
gubernat. Quæst. 3.
Artic. 5.
numer. 20. vbi sic loquitur:
Es saber poco de Clerigos y Obispos, querer
que se repitan los ruegos. Sic ille. Quod casui nostro
venit omninodis applicandum.