*Sed contra hoc ea faciunt, quæ à nobis
in
Thesauro dicta Tit. 16.
num. 19.
& 84. & quidem
præfatus Dominus Decreti Concilij Limensis
Actione 2.
Cap. 37. non videtur meminisse, quod
non solùm ad Hispanos, sed ad Indos etiam constat pertinere. Itaque iubet seruari
ManueleManuale, cùm
prodierit: Prodijt quale desiderari poterat: ergo
penitus obseruandum. Et licet adhortationem
tantùm videatur præseferre, ipse loquendi modus obligationem importat.
Tamquàm Ecclesiæ
Romanæ filij, eiusdem Ecclesiæ omnium Matris &
Magistræ auctoritate constituto Rituali in sacris functionibus vtantur. Qui ergo tanta auctoritate constituto vti detrectant, se filios tantæ Matris &
Magistræ non ostendunt: Item errandi se periculis exponunt ab eius magisterio deuiantes. Ad
quid prætereà auctoritas tanta adeò grauiter intimata, cùm eam ridere quis possit, vtpotè nullatenus obligantem
? aut certè parui pendere quoad effectum & efficaciam, quidquid de æstimatione ab Auctore descendat. De more autem esse
apud Sedem Apostolicam, vt quandoque verbis
adhortationem tantùm designantibus vtatur, licet
supra materiam strictæ obligationis cadant, ex Iuristis proponit P. Suarez
Lib. 3.
de legibus Cap. 15.
num. 7. est enim modesta & paterna
petitio, vt
ille ait, obseruantiæ obligationis; & ita vt certum
supponit
P. Palaus
Tomo 4.
Disput. vnica de Baptismo Puncto 12. & eum secutus P. Tamburinus
in
Expedita expositione trium Iurium Lib. 4.
Cap. 2. §. 3.
P. Arriaga
Tomo 8.
Disput. 36.
num. 50. Doctor,
D. Petrus Aingo Ezpeleta
Resolutionibus circa casus tempore mortis Tract. 3.
Resolut. 35.
nu. 8. Illustrissimus Barbosa
de Officio & potestate Parochi
Parte 2.
Cap. 17.
n. 2.
& 3. Leander
Tomo 1.
Tract. 2.
Disputat. 7.
Quæst. 17. qui non Rituale, sed
Pastorale Romanum appellat,
P. Coninck,
P. Martinon, Diana, adducti citato Thesauri loco, &
alij.