*Dico Secundò. Probabile est dictum
exitum Nouitiatus annui integritati penitus obstitisse. Id probo. Nam in primis Ioannes Antonius Nouarius
in Summa Bullarum Parte 2.
Titulo de Nouitijs recipiendis in Monasterijs destinatis
num. 2.
& sequent. Affirmat Nouitium, qui ex licentia sui superioris in domo est paterna moratus, in ea aliquoties pernoctando, ex caussa infirmitatis sui patris, non satisfecisse menti Constitutionis annum continuum requirentis
: seque ita
iudicasse in caussa huiusmodi, pro casus contingentia. Licet autem Diana
Parte 7.
Tractat. 11.
Resolut. 38. cum Bordono, Miranda, & Vecchio
opinionem istam reprobet;
Parte tamen 9.
Tract.
9.
Resolut. vlt. in fine, quidquid aliàs dixerit, existimat annum Nouitiatus debere esse continuum
continuatione physica; nec loquitur solùm quando exitus est sine animo redeundi, siquidem adducit decisionem Sacræ Rotæ, de qua
vers. præcedenti: quam etiam profert pro sua assertione
Nouarius
suprà iuxta Resolutiones Eminentissimorum DD. Cardinalium, quæ non tantùm in
exitu cum animo dicto procedit, sed in eo, quem
præmisimus ex eôdem. Prætereà, sententia est
grauissimorum Doctorum, vt loquitur Miranda
suprà ante Conclusionem asserentium licentiam
Prælati circa hoc nihil operari, & ita ea non obstante interrumpi Nouitiatum: pro quo rationes
non leues ab eôdem proponuntur, suffragantibus
Constitutionibus Ordinis Franciscani.