SECTIO XI.

SECTIO XI.

An taxari Magistratuum auctoritate possit pretium mercium Indicarum.
83
*DIctum de hoc Titulo 9. Cap. 8. Tom.
1. Thesauri: vbi tamen eorum non facta mentio, quæ Dom. Solorzanus habet in Politica Indiana Lib. 6. Cap. 14. vers. Y para lo que toca, & seqq. ibi enim Regias adducit schedulas, quibus Mercatoribus indulgetur, vt merces, quas ex Hispania in Indias exportant, vendere vt potuerint possint pro prima vice, sine pretij taxatione: quæ limitatio ab inuictimo Carolo V. apposita, circa Æthiopica mancipia non extitit, pro quibus ampla vendendi facta copia. Quibus tamen non obstantibus in Peruuio, & alibi contraria praxis introducta, vt præfatus Scriptor ait, pro qua ex parte Commercij ad Regium Indiarum Consilium prouocatum, à quo ad Peruuianum Proregem Dom. Martinum Henriquez in mandatis datum 19. Septemb. 1580. | vt circa hoc inquisitione præmissa, Consilium ipsum de omnibus certius redderet, sublatis iniustitijs, & Regij census habita ratione, quod sibi benè visum esset interim prouidendo, de quo & Consilium per litteras instruendum. Quid autem prouisum sit, non sibi fuisse compertum Auctor affirmat.
84
*Qui circa praxim sui temporis, quod &
Quid proxi firmatum.
nostrum, harum & aliarum Prouinciarum constare sibi ait eam esse, vt dum Mercatores intra terminos moderati pretij se continent, de imponendo minimè pretio tractetur; secus si in eo nimium quantùm excedant, mercium occultatione, monopolijs &c. ex quo Respublica damnum notabile patiatur. Mercatores enim honesto & rationabili lucro debent esse contenti, vt benè Nauarrus in Cap. Qualitas de Pœnit. dist. 5. & licet leges fauorabiles extent circa dicta, ita accipiendæ sunt, vt iustitiæ locum relinquant, neque prohibitis & illicitis fauorem pręstarepræstare censeantur. Et vbi de publica vtilitate agitur, quam priuilegia lædere deprehenditur, contra illa ire etiam inferior potest Magistratus ex Simone Maiolo in Colloquio seu Tractatu de perfidia Iudæorum pag. 57. 77. & 78. Addit excessum huiusmodi non tolerandum, etiamsi Mercatores in aliquibus mercibus sint passi iacturam: non enim ideò in ijs, quæ restant, aucto enormiter pretio, debet compensari dispendium. Iuxta quæ
85
*Dico Primò. Circa materiam præsentem
non videntur præfata Regia decreta curanda, sed iuxta iustitiæ regulas, ac receptas Doctorum sententias, quæ ad illam spectant sunt transigenda; vnde & ea seruanda quæ à Nobis sunt citato in Capite stabilita. Id probo. Nam decreta huiusmodi antiquata sunt, & de illis non videtur curasse Consilium, quandoquidem Proregi Peruuiano iniunxit, vt quod sibi bene visum esset erga ista prouideret. Vbi & addidit obuiandum iniustitijs, & damnis, quæ Reipublicæ, & Regiæ Gazæ possunt importari: manifestè innuens in tali venditionis modo posse talia reperiri.
86
*Dico Secundò. Si decreta talia debeant
attendi, sic nonnullis contendentibus, ex illis resolutio à Nobis citato loco proposita potest roborari. Probatur. Nam Carolus V. solùm pro prima vice pretij designationem exclusit: quando scilicet merces ex Hispania aduehuntur, & venduntur in portubus, aut fortè Mercatores aliqui eas vlteriùs transuehunt commodioris venditionis intuitu. Ergo post venditionem primam in portubus, & eam, qua non minutim, sed magno in numero, per Memorias, quas vocant, distrahuntur, pro vlterioribus venditionibus poterit pretium Magistratuum auctoritate constitui, si Mercatores illud enormi excessu conentur adaugere. Quo pacto communi vtilitati satis videtur fore consultum, cùm communiter à Mercatoribus merces ab alijs per Memorias emptas conuenienti pretio, per minutiores venditiones expendant, quibus potest Reipublica, si gubernantium prouidentia dormitet, magnum perpeti detrimentum.
87
*Dico Tertiò. Licet rescripta Regia non
habeant vim, iuxta dicta n. præced. ex illis tamen deduci potest probabilitas venditionis, pro qua tuenda, & Mercatorum exoneranda conscientia, citato Capite verosimilia contulimus fundamenta. Si enim modus venditionis talis, esset apertè illicitus, & cum restitutionis onere, minimè fuisset Regia iussione permissus. Et licet dici possit illicita multa ob vitanda maiora mala permitti; id in præsenti locum habere non potest: quia cùm Mercatores circa id fuerint adeò soliciti, & negotium statum diuersum habuerit, atque à Regio Indiarum Consilio id, quod vidimus, fuerit Peruuiano Proregi præceptum, argumento sanè est in eo non deprehensam lethalem auaritiæ prauitatem: cùm inter homines Christianos res ageretur, & omnes suæ conscientiæ oblitos non sine graui eorum iniuria potest affirmari. Non ergo Christianissimus Carolus sic apud se locutus: Permittamus his hominibus, vt sicut potuerint vendant, ne Indijs desint, quibus constat indigere; licet sint ob iniustitias contractuum huiusmodi in æternum perituri. Quod quidem alienissimum fuerit ab illius Christiano zelo, & Regia proculdubiò charitate, de qua Iacobi. 2. v. 8. Si tamen legem perficitis re
Iacobi 2. v. 8.
galem secundùm scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: benè facitis.
88
*Dico Quartò. Circa augmentum pretij
ob compensandam iacturam, à Nobis dictum citato Cap. num. 92. & ostensum id esse probabile, quod à Scoto & Maiore absolutè prolatum. Et quidem generaliter admittendum videtur, quando ratione iacturæ talis raritas mercium incumbit, vt accidere frequenter solet. Non est autem eadem ratio quando iactura mercium alterius generis fuerit, quia sic raritas non inducitur. In quo euentu videtur prædictorũprædictorum Doctorum etiam sententia procedere, quia sine limitatione loquuntur, & ita illam communiter displicere dictum à P. Gaspare Hurtado Disput. 2. de Contractibus Difficult. 5. pro qua & videri potest P. Fagundez de Iustitia Lib. 5. Cap. 30. num. 12. vbi alios adducit contra illam depugnantes. Sed non video vt probet euidenter esse falsam, sicut ibidem affirmat.
Loading...