*Concludit tandem dictus Magister, &
res nostras peculiari animaduersione perstringens
ait, eo tempore, quo de placando Deo tractari
debuisset, quando scilicet aduerso est Marte pugnatum, & ipsius templa auro & argento exornanda, animos ad donatiua petenda conuerti,
quæ, licet Regis voluntate attenta, spontanea
esse deberent, nihil minùs habent, more tributorum, ob exactorum violentiam repetita
: vnde iuxta multorum sententiam donationes sunt nullæ,
vel iuxta alios, annullandæ. In quo quidem zelus præfati Domini collaudandus, sed assertio non
penitus recipienda. Cùm enim de his agat temporibus, quorum & nos spatia transegimus, & ad
Regis nostri Philippi Quarti gubernationem
spectent, notissimum est ex Progenitoribus nullum in negotio pietatis ac religionis ipsi præferendum: immò & sunt qui primas eidem eo in
genere concedendas arbitrentur. Sanctuaria Virginis de Atocha, del Pilar, Christi Patientiæ, D.
Dom. Solorzanus in Emblemate.
Iacobi Compostellani, & alia, in quibus ingentes,
auri & argenti summas expendit, id poterunt, nobis etiam tacentibus, attestari. Vt de ijs sileam,
quæ apud nos extant, festiuitatibus, sanctissimis
Eucharistiæ, & Dei Matri annuis redditibus consecratis. Quòd verò nouæ necessitates noua subsidia requirant, consequentia fatalis est, & malum ex malo necessariò consecutum. Ad pietatem ergo Ecclesiæ confugitur, vbi non semper
eam esse violentiam, quæ donationem aut nullam, aut annullandam reddat, experientia constat, & vt ea sit aliquando quæ dicitur, nullus
cum Rege suo ita durè agere intendit, vt eum
velit ad restitutionem obligare. Exactores autem
in defectu Regis ad id non tenentur, quia bona
fide procedunt, arbitrantes obsequium se præstare Deo. Et quidem à nullo ex Clero exigitur,
qui circa totam, quam tribuit, quantitatem inuitus sit, aliquid enim, etiam semota violentia esset daturus, vnde non est restitutionis onus circa
illam imponendum. Et difficile admodùm fuerit,
ac ferè impossibile, donationis qualitatem in singulis explorare. Quòd si ad receptam doctrinam
recurratur restitutione eo modo facienda, cùm
ignorantur creditores, qui alicuius communitatis
partes sunt, aut fuerunt, vt scilicet ita fiat, quòd
ad creditores commodum aliquod perueniat: id
certè in casu præsenti nimis implicatum negotium est, neque iuxta eorum, qui donarunt, vtcumque donatio se habuerit, voluntatem. Quòd
si beneplacitum Pontificiæ Sedis accedat, scrupulus cessat, quia Pontifex dominus est bonorum
Ecclesiæ, & cum necessitatibus Christianorum
Principum prouidet, non vult dispositionem
suam intento fine frustrari, & ita quod datur iuxta dantium qualitatem, licet excedatur in modo,
quoad substantiam validatur. Et quando personæ
non sunt Ecclesiasticæ, posse ad donatiua compelli, vrgente necessitate, tradit Diana
Tract. 3.
citato Resolut. 25. cum Basilio Poncio,
de Impedim. matrim. Caussa 51.
Quæst. 2. §. 11. & Thomas Del bene
supra.