CAPVT XVII.

CAPVT XVII.

Reges Catholici vt possint tributa Indis imponere.
170
*DIco Primò, id stare licitè posse: pro
quo specialiter videri potest dudum citatus Antistes Parte 2. Cap. 19. Constat, quia vasalli sunt, & ita Regi debent pro necessariis ad commodam administrationem regni succurrere. Circa quod sic D. Ioannes Chrysostomus Homilia 23. Apostoli præceptum expendens ad Rom. 13. v. 6. & 7. Propterea ab an
tiquis temporibus communi omnium sensu Principes à nobis sustentari debere visum est, ob id quòd sua ipsorum negligentes, communia curent. Quòd si Paulus tunc, cùm Gentiles adhuc essent Principes, ista præcepit, multò magis oportet ea fidelibus exhibere. Sic ille. Verba Apostoli sunt: Ideò enim & tributa præstatis: ministri enim Dei sunt in hoc ipsum seruientes. Vbi tributi præstiti geminam rationem induxit: quia scilicet Reges Dei ministri sunt bo
no publico destinati. Seruientes. Vt quasi aliis, qui vtiliter ex conuentione seruiunt, sua debeat merces congrua & opportuna persolui. Nec seruitium quodlibet, sed continuum designat Apostolus: verbum enim Græcum σκαρτερο̃ντε significat continuam diligentiam & intensam
P. Cornelius.
curam, vt Dei loco bonis sint in tutelam, malis in vltionem, vt doctè P. Cornelius adnotauit. Et D. Augustinus Lib. 4. de doctrinâ Christianâ Cap. 29.
D. Augustin.
vno verbo expressit, pro Seruientes reddens Perseuerantes.
171
*Pergit D. Paulus, & sic infert: Reddite
omnibus debita: Cui tributum, tributum: Cui vectigal, vectigal. Quod sic construendum iuxta citatum Interpretem, subintellecta supplendo: Reddite omnibus debita: Cui tributum debetis, tributum reddite: Cui vectigal debetis, vectigal reddite. Reddant ergo Indi: sed continuam illam, diligentem, & intensam curam sibi præ aliis debitam | experiantur. Debitam quidem vti miseris & pauperibus, & qui labore suo ingentes Regibus Catholicis thesauros congesserunt. Circa quod non est opus dixisse plura, sed verbis P. Acostæ Lib. 3. de Procurandâ Indorum salute Cap 6. claudere probationem; sic enim scribit: Quam rem, cùm & diuinorum Librorum auctoritas, & ratio ipsa satis
P. Acosta.
muniat atque confirmet; neque nostrorum Theologorum, eorum quoque qui caussæ Indicæ studiosiores sunt,
Assertionis certitudo.
aliquanta ab eis tributa exigi posse quisquam neget, nihil est cur in hoc loco plano & expedito ampliùs immoremur. Sic ille. Quæ autem in hoc esse moderatio debeat, Indorum diuersitas, & terrarum varietas, post considerationem, Christianâ pietate inter præcipuos Consiliarios adhibitâ, seriam & industriam indicabit. Vt aliquid tamen circa id subiiciam,
172
*Dico secundo. Indis in Mineralibus ex
necessitate laborantibus non videtur vllo modo licitum aliqua imponi tributa. Ratio est vrgens. Nam stipendium est labori eorum inæquale, vnde qui voluntariè laborant, plus multò lucrantur: ergo quod stipendij deest, remissione debet tributi aliquatenus compensari. Nec dicas stipendium non à Rege, sed à Minerarum dominis esse soluendum; id enim minimè satisfacit: nam tales domini stipendium tantum modò per legem taxatum soluunt, & huius improportionis caussa est ipsa lex. Præterquam quòd ex huiusmodi labore commodum magnum reportat Rex, cùm ipsi quinta pars eruti thesauri reddatur: ergo debet ille relaxatione tributi, quod minus est mercedis labori redditæ compensare. Si tamen compensatio dici potest, vbi etiam relaxatione positâ, valde est minus, quod labori redditur miserorum. Et Assertionem nostram
Validè illa roboratur.
probant ea, quæ adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Libr. 1. Cap. 18. & præsertim num. 50. & seqq. & in Politicâ Pag. 174. §. Lo qual. Quòd cùm
Dom. Solorzanus.
tot, atque adeò grauia seruitia (de quibus in præcedentibus Capitulis egimus) Indi subire cogantur; in tributis, quoad fieri poßit, leuari debent: cùm operarum & munerum personalium præbitio inter tributa connumeretur, ipsisque tributis non minùs vtilis & necessaria sit, vt latè docet & probat Adamus Contzen Libr. 8. Politicor. Cap. 8. pag. 637. & nemo debeat duplici onere molestari, nec vltra vires prægrauari, vt in Rubri. Et Nigro. C. Ne operæ à Collatoribus exigantur. l. Priuatæ. Et l. Euidenter C. de excusat. Muner. Lib. 10. &c. Quis enim non videat doctrinam hanc Assertioni propositæ apertè suffragari, vt vel eam probet, vel nihil? Cùm enim seruitium, quod in Mineris effodiendis Indi exhibent, adeò graue sit; nec stipendium ipsi proportionatum accedat; dum soluere aliàs tributum coguntur labore ipso affatim persolutum, manifestum est duplici onere molestari, quod omni est aduersum æquitati, & dissonum pietati.
173
*Dico tertio. Tributum Indorum jux
ta capita tantùm exigendum: & graue peccatum est à communitate indiscriminatim exigi, quidquid Indorum Reguli clament aliquorum mortes comprobantes. Ratio est clara; nam mortui tributa non debent, & quæ debebant à viuis exigere, inhumanum est, & justitiæ penitus aduersatur. Et ita decisum Regio rescripto Regis nostri Philippi Secundi An. 1562. apud Dom. Solorzanum suprà num. 97. & in Politicâ pag. 176. Col. 2. Vnde ab illius, & successorum alienissimum pietate, quod narrat Fr. Ioannes de Silua in Animaduersionibus sæpiùs citatis fol. 88. pag. 1. inuentam scilicet viduam, quæ pro maritis tribus, duobus filiis, & genero vno, mortuis omnibus, tributum soluere cogeretur.
174
*Dices morientibus quibusdam, nasci
alios, & qui nascuntur & ob minorem ætatem à solutione tributi eximuntur, grandiores factos ad eam obligari: & sic posse quorumdam defectus aliorum superuentione pensari. Vnde sunt Iurisconsulti aliqui magnæ auctoritatis, qui obligationem agnoscunt in communitate ad quotam tributi aliquam solui solitam, etiamsi ad minorem numerum Capita sint redacta: cuius ea videtur esse ratio, præter consuetudinem; quòd licet minor nunc numerus sit, aliquando fuit major, & deinceps etiam major esse possit, sicut in censibus accidit: pro quo videnda quæ adducit Dom, Solorzanus suprà num. 94. & seqq. qui tamen, dum ibidem contrarium tenet, non videtur posteà locutus consequenter Cap. 20. num. 13. & seqq. compensationem dictam admittens & probans, dum pro mortuis nouò nati sufficiuntur. Pro quo & in Politicâ pag. 195. Col. 2. §. Y en efeto.
175
*Sed hoc non vrget. Nam vt doctrina
illa stare possit, quæ non est ita recepta, in præsenti nequit applicari: constat enim Indorum numerum non crescere, sed minui; vnde compensatio locum habere nequit: sicut neque haberet in censibus, si semper fructus minores essent, vt contingeret si res censuaria redderetur
& censuũcensuum paritate.
ex parte infructifera: tunc enim pro rato pensio minuenda, juxta Bullam Pij V. de Censibus, pro quâ videri potest P. Lessius Libr. 2. Cap. 22. num. 88. & alij, estq́ue decima inter conditiones.
176
*Dico quarto. Indis infidelibus de ri
gore justitiæ tributa possunt imponi. Sic P. Acosta suprà, quem sequitur Dom. Solorzanus num. 20. & seqq. & ratio est, quia eorum dominus est Rex Catholicus, cùm sit absolutè dominus Indiarum, sub cuius etiam sunt tutelâ, debetque illis in temporalibus ac spiritualibus prouidere. Quod autem ad conuenientiam spectat, videndum an id expediat vt sic ad fidem compel
lantur, duriorum inquam tributorum exactione, juxta Diui Gregorij doctrinam Libr. 3. Epist. 26. aliqui enim Indos filios timoris vocare solent. Quòd si ita ad fidem venientes non solidi Christiani sint futuri; erunt certè eorum filij, aut nepotes. Si autem medium hoc parùm opportunè cedat, liberalitate potiùs ac benignitate trahendi, pro quo est grauis obligatio in conscientiâ, cùm à Catholicis Regibus debeat
Indorum salus mediis commodioribus procurari. Vnde & nouiter conuersis onus tributandi non statim imponitur, & quæ succedit impositio valdè moderata esse solet, sic Regum nostrorum mitissimo ingenio dispensante. Et ita Paraquaria Ecclesia, Primitiuæ æmula, non igne &
ferro, sed placidissimâ Patrum Societatis nostræ tractatione fundata, Regum nostrorum adminiculante clementiâ, & magnificentiæ fructibus exundante, vt & Ministri ex Hispaniâ ve|niant, & in Reductionibus eorumdem expensis sustententur.
177
*Dico quintò. Licèt fœminæ ad præ
stationem aliquam obligari possint, quia & pro illis cura Regalis inuigilat, in Indiis tamen non debet tale ipsis onus imponi, sicut in Peruuianis prouinciis factum, non sic in quibusdam aliis, de quo Dom. Zolorzanus cap. 19. num. 5. & seqq. & in Politicâ lib. 2. cap. 20. post principium. Ratio est, quia earum est census tenuissimus, & ita erga reculas suas afficiuntur, vt pro numulo vno mille clamores emittant. Scio esse plures pro suâ tenuitate munificas, vbi pietatis negotium agitur; sed ex iis istæ, quæ specialiùs instructęinstructæ, & ex commercio cum Europæis, plus & censûs, & Christianæ consuetudinis compararunt. Aliarum minutissimæ facultates, & juxta eas animi magnitudo. Quid ergo ab istis exigatur, quibus satiùs fuerit tribuisse? Prouidentißimi Principis est grauiter imminutis relinquere tributariam functionem. Sic Theodoricus ore Magni Cassiodori lib. 4. 36. vbi
Cassiodor.
& illud; Tributa enim non debent à tristibus exigi, per quos tributarios feliciter acquisiui. Certè si fœminæ tributa soluunt, non sine ingenti tristitiâ earumdem exigenda; per eas tamen Reges nostri feliciter tributarios accipiunt, quos pariunt, nutriunt, educant, vt omnium maximè de tributis meritæ debeant reputari. Accedit communis sen
tentia, quam cum multis tenet P. Thomas Sancius Tomo 1. Consilior. lib. 2. cap. 4. dub. 15. & eum secutus Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia disput. 36. num. 69. pauperes scilicet non debere gabellas. Et tales illæ, de quibus loquimur.
178
*Dico sextò. Impuberes, pauperes, im
peditos, senes, & huiusinodi alios ad tributa compellere, à Christianâ est pietate, immò & humano quoppiam respectu, penitus alienum. Videndus Dom. Solorzanus citato cap. 19. vbi quòd ob sterilitatem etiam facienda remissio. In quo quidem euentu Indi Regiis Audientiis viciniores be
nignè audiuntur, non ita remotiores, compellentibus Prætoribus Indorum Regulos taxatas integrè soluere pensiones, ne eorum tribuatur incuriæ Regium ex hac parte patrimonium imminutum. Opus ergo esset vt Regia circa hoc prouidentia versaretur, & Rescripto aliquo Indos juberet audiri, cùm sterilitatis, aut fortuiti alterius
Remoti etiam audiendi.
casus notam calamitatem ab eisdem contigerit allegari. Quòd si dubia; audiantur quidem, & veritate compertâ decernatur. Pro quo sic apud Cassiodorum Theodoricus Lib. 4. 50. Campani
Cassiodor.
Vesuuij montis hostilitate vastati, Clementiæ nostræ supplìces lacrymas profuderunt; vt agrorum fructibus enudati, subleuentur onere tributariæ functionis. Quod fieri debere nostra meritò pietas acquiescit. Sed quia nobis dubia est vniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem vestram ad Nolanum, siue Neapolitanum territorium, probatæ fidei virum præcipimus destinare, &c. Verendum tamen ne sub probationis prætextu, Indi grauiùs, missis probatoribus, onerentur. Obeat ergo pro sui officii obligatione Prouinciam Prætor, sic enim facilè poterit quidquid acciderit explorare.
179
*Nec magni videtur indulgentia facien
da, quando id, quod Indi ex fructibus tenentur soluere, ob sterilitatis infortuniũinfortunium in pecunia admittitur, eâ moderatione, vt non secundùm præsentis temporis valorem, qui maior est, sed secundùm antiquiorem sit compensatio facienda. Cùm enim species, non pecuniam, reddere teneantur, deficientibus illis iniuriâ temporum, ad illarum non tenentur pensionem. Vnde neque Theodoricus, impius aliàs rex & hæreticus, talem
compensationem pecuniæ pro fructibus faciendam esse mandauit; quia durissimum profectò onus est, & quando est tale, iniustè imponi communis sententia est, vt si decem pro centum exigantur: prout videri potest apud P. Sancium suprà Dub. 13. Item. Gregorius Nonus Cap.
Cap. Propter sterilitatem.
Propter sterilitatem. 3. de locato, & conducto, remissionem faciendam colonis Ecclesiæ propter sterilitatem præcipit, afficientem magno incommodo conductores. Nulli autem vt Indi magno afficiuntur incommodo, si sterilitas superueniat: vnde remissione tributi debet ab eorum Principibus subleuari; aliàs incommoda geminantur, quandoquidem victualia illis desunt, & aliunde pecunia ad illa emenda prorsus necessaria, eisdem pro tributariâ pensione subtrahitur non valentibus reluctari.
180
*Nec de obligationibus Regis Catholici plura, quem scio in deliberatione circa res Indicas, vbi conscientiæ periculum agitur, numquàm sine Consilii maturitate procedere. Vnde quæ à nobis dicta, non tam ipsi, quàm iis, quibus directio ista ex officio, aut aliàs incumbit, aliquali esse vsui poterunt: cùm præsertim ab eo scripta sint, quem neque ob natale solum priuato affectu ductum suspicari possit: neque ob experientiæ defectum; est enim quinquaginta ferè annorum transactione firmata, pręcepspræceps quidquam eidem possit imputari. Iam ergo ad alia.
Loading...