§. II.

§. II.

Circa existentiam Dei in spatijs imaginarijs. Circa Sect. 3. Probl. 2.
490
*TVetur sententiam à Nobis traditam
citato loco P. Sebastianus Izquierdus Tomo 1. Operis Theologici Tract. 3. Disput. 6. n. 89. & seqq. & solidè ac erudita subtilitate corroborat. In explicandis autem spatijs imaginarijs, pro quibus nu. 81. & seqq. & fusius Disput. 5. Quæst. 2. singularem dicendi modum amplectitur, dum ait independenter à cogitatione nostra dari spatium locale, quod consistit in reali possibilitate præsentiarum realium verorum entium infinita diffusa undequaque: quæ possibilitas capacitas quædam est, non realitate existentiæ, sed realitate essentiæ, seu quidditatis, aut possibilitatis, de quo in Pharo scientiarum Disputat. 10. Quod quidem non caret dif
Difficilis ostenditur.
ficultate, quòd scilicet spatium sit capacitas realis realitate essentiæ, sed non existentiæ. Nam realitas aut asseritur respectu ipsius spatij, aut præsentiarum. Si primum, respectu illius non est distinctio realitatis essentiæ & existentiæ, cùm verè existat juxta eum existentiæ modum, qui illi competit. Si secundum, cùm realitas hujusmodi extra illius quidditatem sit, per illam non potest constitui, & ita neque declarari. Addit spatium dictum non posse negatione constitui, qualiscumque illa sit, id quod à Nobis aliter stabilitum. Et pro
bat, Primò, quia negatio nullum esse actuale habet, cùm non in esse, sed potiùs in non esse constituat. Quod argumentum est contra Aristotelem, & receptam Philosophiam, juxta quam privatio est principium generationis. Dicendum negationem consistere in non esse ejus, quod negat, non tamen sui ipsius, & ita suo modo posse existere. Secundò, Quia negatio nequit habere extensionem necessariam ad locale spatium, quia tantùm competere potest extensio ratione extensionis positivæ, quam removet. Negatur tantum, sicut & negationem esse extensionis actualis, sed eo modo, quo | est à Nobis explicata, unde cum extensione actuali corporis supervenientis potest consistere, juxta dicta Ibidem. Quidquid Auctor obluctatur contra P. Charletonem. Tertiò. Quia negatio nequit esse capacitas extensionis positivæ, ut videtur per se notum. Id nego de negatione æquivalente rei positivæ, & illius quodammodo habente proprietates, de quibus cum præfatis discursus exhibitus. Neque plura addam circa Propositiones alias perdocti Scriptoris, propriam defendisse contentus, & difficultatem circa modum philosophandi ipsius, indicasse.
P. Bonæ-Spei Tomo 1. Disputat. 2. nu. 30.
negativæ sententiæ adhæret referens se ad Tractatum 3. Physicum, Disput. 9. Dub. 2. & adducens D. Thomam in 1. dist. 37. q. 2. art. 3. ubi sic ait: In quocumque est aliquid, illud oportet
D. Thomas.
esse, quia in nihilo nihil omnino est, & D. Bernar
D. Bernardus.
dum Lib. 5. de Consideratione Cap. 6. sic locutum: Non est ut quæras ultra ubi erat: præter ipsum nihil erat, ergo in se ipso erat, & non in alio. Objicit prætereà sibi magno numero adversarios à P. Quiros citatos, & respondet asserentibus Deum esse extra mundum, ita quidem esse, quia est inquam in seipso, & non tamquàm in spatijs imaginarijs, cum præsentia ad distinctum à se, pro quo refert Lezanam, & Michaelem à Bononia. Concludit autem sic: Nec certè video quomodo Deus magis dici poßit ibi esse in spatio imaginario cum præsentia ad distinctum à se, quàm species in Eucharistia dici poßint esse in subjecto imaginario cum inhæsione ad subjectum à se distinctum, quod non admittitur. Sic ille. Ad quæ dicendum Divi Thomæ mentem
Vtriusque commoda explicatio.
expressam haberi 3. p. Quæst. 57. arti. 4. ubi affirmat & probat Christum ascendisse, & esse supra superficiem Empyrei: & huic potiùs resolutioni standum, quàm insinuationi cuilibet alteri. Potest prætereà adducta auctoritas explicari, ut in nihilo nihil sit quod sit purum nihil, & non æquivaleat propter speciales aliquas rationes rei positivæ. D. Bernardus eo locutus modo, qui videbatur sufficiens non agenti cum Theologo, sed Jurisperito; neque enim erat ibi locus philosophicis difficultatibus immorandis sine quibus res Theologica non poterat expediri. Potest siquidem verè dici Deum esse in se, quatenus per se subsistit, sine indigentia sustentantis, & ratione circuminsessionis, quæ de divinis personis in Theologia admittitur & explicatur, & suo modo potest de divinis perfectionibus affirmari. Iam quod
attinet ad explicationem illam de existentia Dei extra mundum, quia est in seipso, quis non videat esse frivolam: ex ea enim sequitur non existere in mundo, quia in mundo etiam est in seipso, & ratione ejusmodi rationis essendi in seipso dicitur esse extra mundum. Deinde cùm Patres eo modo loquendi utuntur, explicare intendunt Dei magnitudinem, ut non sit ad mundi quantitatem arctata, sed extra ipsum diffundatur, ut constat ex adductis à Nobis, & præsertim ex similitudine infi
niti maris, in quo esset finita spongia, à D. Augustino adducta. Quod de speciebus Eucharisticis objicitur nullius est ponderis, non enim sunt, neque esse possunt in subjecto imaginario, quia illud penitus nihil est, neque à natura datum, nisi ut existens suo fungatur officio, sicut res omnes ad sua propria destinatæ. In spatijs autem peculiaris est ratio sufficienter explicata. Item si revera species dicerentur esse in subjecto imaginario, id esset contra doctrinam Catholicam juxta quam sine subjecto existere pronunciatur. Imaginaria autem existentia ineptè confingeretur, neque esset casui pręsentipræsenti adaptabilis, in quo non dicimus Deum imaginaria præsentia, sed vera in spatijs imaginarijs existere, juxta congruam imaginarij explicationem.
491
*Redeo ad Thomam, qui in Corpore
citati Articuli de Christi ascensu sic locutus: Nec est ibi aliqua potentia susceptiva alicujus corporis, sed potentia illuc perveniendi est in Christo. Hæc S. Doctor, ex quibus videtur colligi in spatio imaginario illam non esse capacitatem, de qua diximus, sic enim & potentia esset. Sed verò id non urget, nam explicandus est de potentia vera, reali, & physica pro continentia corporis Christi. Quod autem spatium concedendum sit, ex adductis verbis constat, dum dicitur: Sed potentia illuc perveniendi. Ergo est ibi Illuc. Quid ergo illud? Si merum nihil? ergo in nihilum pervenit, quod perinde est ac non pervenisse, juxta modum arguentes, quem adversantes usurpant. Commoda erga explicatio adhibenda est, ut stare posset Illuc, & istuc & ibi, & alibi, ac aliæ loci varietates. Sed est quod in antecedentibus verbis debeamus etiam observare, sic enim illa: Vnde nihil prohibet, corpus Christi esse extra totam continentiam cœlestium corporum, & non esse in loco continente: nec tamen oportet quod extra cælum sit vacuum, quia non est ibi locus. Sic ibi Doctor Sanctus, affirmans non esse locum supra cælum, & ideò non esse vacuum, quia vacuum designat corpus plenitudine carens, & loco sua inest plenitudo, cùm juxta Aristotelem sit superficies corporis continentis, & nihil tale supra cælum est. Itaque cùm ait Non oportet, ita exponendum est ut perinde sit ac si diceret: Licet supra omnem corporum continentiam sit, & ita ubi nullum est corpus, non ideò vacuum admittendum est, quia non est ibi locus Aristotelicæ considerationis. Sed cùm aliàs admittatur Illuc, & consequenter aliæ differentiæ loci, videtur locus admittendus alterius considerationis, quem non est Aristoteles assecutus. Sicut idem Doctor sanctus ibidem tradit sic concludens: Quod autem Aristoteles probat. 1. de Cælo,
D. Thomas.
quod extra cælum non est corpus, intelligendum est de corporibus in solis naturalibus constitutis, ut per probationes apparet. Sic ille. Et Aristoteles quidem propter dictam rationem inficiatus est vacuum extra universum, quia scilicet est naturalis incapacitas, ut corpore repleatur; quod tamen admiserunt ex Philosophis non pauci, ut videri potest apud P. Henao in Empyrologia Lib. 3. Exercitat. 11. n. 36. ubi spatium imagina
rium explicat per negationem superficiei, quæ sit immobilis, per quam definitur locus, unde adveniente corpore spatium imaginarium esse desinit. Qui explicandi modus sua etiam diffi|cultate laborat, neque est conformis explicationi nostræ, licet existentiam Dei in illo affirmet n. 40. Et quidem cùm talis existentia Deo tribuatur in tali spatio, minimè aptum videtur si dicamus, Deus est in carentia veri loci: per quod minimè intelligitur ubinam esse dicatur, aut sit. Cùm aliàs auctor dictus spatium imaginarium dicat esse locum extrinsecum, in quo sit Empyreum. Est quidem in spatio imaginario, dum non repletur, carentia veri & positivi loci, quæ illo adveniente destruitur: sed est prætereà spatium, quod adveniente possit repleri: Atqui non repletur carentia, sed spatium, & ita à carentia debet ut quid distinctum computari. Neque contra præfatum Auctorem plura; sicut enim in Problematibus à spiritu contradictionis calamum revocavimus, ita & modò circa eadem volumus, quia non tam contradicenti spiritu agimur, sed quærendæ, illustrandæ, & defendendæ veritatis.
492
*Guilielmus Herincx Tomo 1. Tract. 1.
Modus dicendi P. Herincx.
Disput. 5. Quæst. 3. negat Deum esse in spatijs imaginarijs eo communi argumento, quia nihil sunt; nihilominùs asserit, reipsa & actu extra mundum esse, quia est in spatio, quod immensitas sua formaliter extendit, cui immensum spatium creatum potest coextendi. Itaque Deus ratione suæ immensitatis existit modo tam illimitato, ut possit esse indistans respectu omnis entis in infinitum multiplicabilis extra mundum absque aliqua sui mutatione: adeò ut ubicumque imaginamur creaturam, extra hunc mundum produci posse, ibi (quamquam impropriè dicatur ubi & ibi, cùm illi termini connotant aliquid reale) Deus de facto sit, cum aptitudine coexistendi creaturæ ibi creabili: ita ut ratio cur Deus extra mundum non sit alicubi, vel in aliquo solùm sit defectus termini, cui possit dici præsens, vel respectu cujus possit dici esse alicubi: sive (ut loquitur D. Bonaventura. A. 37. p. 2. arti. 1. q. 3.) id non sit propter limitationem suam, sed loci defectionem. Sic ille adducens pro Conclusione Smising, & Patres Lessium, Suarez, & Præpositum, in explicatione autem secutus specialiter P. Lessium, & ita in eo, in quo nostræ adversatur sententiæ, similiter impugnandus. Et quidem cùm ratione formalis extensionis sint spatia, in quibus dicatur esse, quæ non impropria asserantur, aliàs impropriè dicetur esse in seipso, non videtur posse negari cum proprietate dici Ibi. Deinde quòd respectu spatij distincti etiam dici possit, ex eo ostenditur, quod dictum n. præced. cum S. Thoma circa particulam Illuc: nam Christus per motum illuc pervenit: ergo terminus motus esse potest. Atqui hoc non dicitur omninò impropriè & abusivè: ergo. Prætereà cùm dicitur Deum esse ubicumque, imaginari possumus Deum creaturam posse producere, fatendum necessariò est nos imaginatione tali non confingere ens aliquod rationis sine fundamento, quia in eo Deus producere creaturam nequit, ut est compertum: ergo aliquod non fictum est, sed revera actuale eo modo, quo ea, quæ ejusmodi esse possunt, possunt existentiam habere, ut tenebræ, cœcitas, surditas, & similia. Tandem inter partes illas spatij, in quibus imaginari possumus Deum posse creaturas producere, est vera distantia: quod ex eo patet, quia potest priùs perveniri ad unam quàm ad aliam per verum motum: Atqui in spatijs illis intra Deum nihil tale admitti potest, quia omnia sunt una simplicissima & indivisibilis entitas: sunt ergo omnino distincta. Omitto alios dicendi modos, qui fortè apud alios occurrent, & vel impugnari possent, vel ex ipsis doctrina à Nobis stabilita fulciri, cùm satis pro illa esse possint, quæ & in Problemate, & superiùs adducta, paucioribusq́ue sint graves Scriptores contenti, quos Nos indecorum non fuerit æmulari.
Loading...