CAPVT VI.

CAPVT VI.

In tributis exigendis qualiter grauari Commendatariorum conscientiæ possint.
22
*VT Indi ad labores honestos, sibiq́ue
vtiles excitentur, legibus dispositum est vt tributa non solùm in pecuniâ soluant, sed in iis, quas vocant species, ex agricultura scilicet & opere textrino; aliisq́ue iuxta regionum diuersitatem: dum enim ad soluendum tributum in iis se exercent, non solùm quæ ad id suppetant, parant, sed & quæ vitæ sustentationi sufficiant. Ex huiusmodi ergo Commendatariis tributa soluuntur, non tamen omnibus eodem modo; quibusdam enim specierum pretium soluitur, iuxta taxam lege præfixam, quidquid sit de pretio currenti solutionis tempore. Possunt ergo, si velint species designatas contribuere, aut earum pretium in pecuniâ, quia ad alterutrum tantùm obligantur. Aliis beneficium specierum conceditur (sic vsus loquendi habet) quia in ipsâ commendæ concessione tale eis beneficium confertur, vt possint tributarios suos ad species tribuendas obligare. Quod beneficium licet communiter conferri soleat, communiter etiam Commendatarii eo non vtuntur, sed in pecuniâ iuxta moderatum pretium integrum valorem accipiunt, pacto cum Indis circa hoc inito, in quod illi libenter concurrunt; quia verò
pactiones, quas commendatarij cum tributariis suis facere solent in ordine ad huiusmodi commutationes, minùs fauorabiles; immò & præiudiciales, illis esse solent, prohibitæ sunt per rescripta Regia, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 1. cap. 20. num. 82. & lib. 2. cap. 24. num. 102. & in Politicâ lib. 3. cap. 26. pag. 432. §. Lo quarto. Quibus tamen non obstantibus si pactiones istæ reuerà præiudiciales non sint, & Indis ipsis annuentibus, & propendentibus fiant, Protectoriq́ue eorumdem auctoritate firmentur, non videntur improbandæ, quia procul dubio vtiles illis esse possunt, & ita quando tales, minimè prohibitæ: iuxta regulam satis vulgatam Iuris in sexto. Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. Et ita video à Commendatariis timoratæ conscientiæ practicari, vnde circa hoc non est illis scrupulus iniiciendus.
23
*Est tamen omnino iniiciendus illis,
immò, & spina in eorum cordibus, pro salute autem eorumdem infigenda, qui cùm de speciebus accipiendis agitur, vnam pro alia petunt; quia sibi commodiorem æstimant. Quod quidem si in re aliqua semel, aut iterùm accidat, nec vis aliqua pauidis eorum animis inferatur, tolerari potest, neque vt lethalis permutatio ista condemnari. Id autem frequenter fieri, sine reatu mortalis culpæ nequit; quia circa frequentiam hanc inuoluntarij Indi sunt, qui probè cognoscunt permutationes tales sibi esse incommodas, vnde si eisdem annuunt, ex timore id faciunt, qui nullos reddit contractus, secundùm plures, & graues Doctores, quos adducit Bonacina Tom. 2. disp. 3. de contractibus quæst. 1. puncto 2. §. 3. n. 3. & P. Oñate Tom. 1. disput. 3. sect. 13. quos, & sequitur; vel
certè nullandos, vt cum aliis tenet ipse Bonacina ibidem, & P. Fagundez lib. 1. de Iustitiâ, cap. 6. cum multis. Ex quo fit in foro conscientiæ teneri eum, qui metum incussit iniustum, ad restitutionem damni sic irrogati, quia per iniuriam illatum est, & ita per restitutionem debet inæqualitas ad æqualitatem reuocari. Pro quo citatus Auctor cum Nauarro, Syluestro, & PP. Sancio, Lessio, Reginaldo, & Rebello num. 7. quibus adde Cardinalem Lugo disp. 22. de Iustitiâ, n. 138. P. Luisium Turrianum Disput. 55. de Iustitia, dub. 11. P. Gasparem Hurtadum Disp. 1. de contractibus, Diffic. 5. Vers. Et ob rationem, P. Bauny Lib. 1. de Contractibus, Tractat. 1. Quæst 9. Vers. Infertur primò. Vbi alios adducit, & Bassæum V. Contractus num. 23. non est ergo quod Commendatariis faueat in
permutationibus istis quomodocumque libeat opinari; & licet Auctores, qui validum contractum dicunt, rescindendum tamen; addant hoc faciendum; si ita velit, qui metum passus est; vnde dum voluntatem suam non aperit videntur, qui metum incusserunt, iustè possidere: & ita dum Indi rescissionem non petunt, Commendatarios nihil vrgere, quo eorum grauari conscientiæ possint; licèt inquam hoc ita sit, nequit tamen ad casum præsentem accommodari; quia in Indis, vt rescissionem contractus non petant, perseuerat metus, & ita non est eorum expectanda petitio.
24
*Addendum prætereà; quòd licet tolerari
queat vt contractus non rescindatur, quòd tamen damnificatio non sit recompensanda; etiam Indis nihil petentibus; nullo potest pacto sustineri. Est autem in permutationibus dictis semper damnificatio aliqua, dum vnum pro alio exigitur: quod enim datur, eo ipso quòd ab inuito extorquetur, maioris valoris est: sicut enim merces vltroneæ vilescunt, ita quæ vltroneitate nihil, aut parum habent; maioris pretij sunt, vt est communis Theologorum, & Iurisperitorum doctrina, de quâ & dictum alibi, & quidem cùm quis rogatur vendit,
plus valoris habet res ab eo tradita: ergo cùm inuitus id dicendum potiùs, quia magis inuoluntarium est, vt cum communi docet P. Lessius Lib. 2. cap. 15. num. 8. Id autem quod de pretio circa venditionem dicitur, etiam est in quolibet alio contractu dicendum ob eamdem rationem: vnde & in permutationibus de quibus loquimur.
45
*Potest etiam in eo Commendatariorum
conscientia grauari si non sint iis rebus, quas Indi tribuunt, contenti, licèt mediocris valoris sint, sed velint eas esse summæ æstimationis: neque enim est lex, quæ talem æstimationem taxet, immò neque taxare rationabiliter valeret; quia difficillimè id stare possit, quatenus illæ meliores, & meliores esse possunt, vnde semper in voluntate Commendatariorum positum esset meliora, & meliora exigere, & dum talia suo iudicio non darentur, valoris defectũdefectum pecuniâ supplendum contendere, & sic miseros Commendatos tyrannicè diuexare. Pro quo est communis Iurisperitorum
sententia, quos adducit Dom. Solorzanus Lib. 1. cap. 20. num. 75. quibuscum & sentit Pharaonius Tract. 1. sess. 30. casu 4. dicentium debitorem tributorum, vel aliarum quantitatum, in monetâ qualibet vsuali soluere posse. Pro quo & est L. 6. Titul. 14. lib. 6. Recopilat. sicut ergo in monetæ contribu|tione non est obligatio ad meliorem, sed qualibet vsuali fieri solutio potest, ita & in speciebus pariter dicendum propter eamdem rationem.
26
*Quid sterilibus annis faciendum & qualis
indulgenda remissio: dictum à nobis Titul. 1. num. 178. & 179. & ea generalis doctrina ad casum præsentem applicanda: vbi de Commendatis agimus. Ad species ergo quas per temporum inclementiam habere minimè potuerunt, tribuendas, vrgeri tutâ conscientiâ nequeunt. Sicut non tenentur, ad decimas, qui copiam aliquam, ex quâ illas deducerent, ob sterilitatem neutiquam habuerunt: sicut autem de tributis, & collectis ad decimas regulariter valet argumentum, vt probat Euerardus loco 72. Pro quo & Doctores adducit D. Solorzanus lib. 1. cap. 21. n. 1. ita potiori iure de
decimis ad tributa, quandoquidem decimæ minùs odiosæ sunt, cùm Deo offerantur, non sic tributa, quibus odiosius nihil; licèt iure aliàs debeantur. Cùm ergo decimæ defectus non debeat compensari pecuniâ, nec specierum debet, ne seruus maior sit domino suo; si autem pactione constitutum sit, vt totum tributum in pecuniâ soluatur, & sic in anno sterili Commendatarius id quod in
aliis accipiat, non videtur ad restitutionem obligandus, quandoquidem erga tributarios Regis tale quid agitur, vt constat ex dictis n. 179. citato ex eo fundamento, quòd vnius anni sterilitas, alterius abundantiâ compensatur, & ideò pactio præcessit vt scilicet communia essent damna, & commoda Commendatariis, & Commendatis, & hi cùm beneficiunt habeant specierum, & ex eo commoda frequentia reportant, & satis videtur exiguum, quod ex speciebus potest singulis capitibus respondere. Et hæc pro Commendatariis sit satis adnotasse, si illud tantùm in fine addamus, quæ dicta de Commendatariis sunt ad Pensionarios extendenda, pro quibus videndus Dom. Solorzanus Lib. 2. Cap. 3. & præsertim, num. 26.
Loading...