APPENDIX.

APPENDIX.

Circa vim supplicationis pro Pontificijs Rescriptis, & specialiter circa Bullam Cruciatæ. Ad dicta Tomo 1 Thesauri Tit. 5. n. 336. & alibi.
322
*DIfficultatem præsentem proponit D.
Michael Ferro Manrique Parte 2. qq. moral. q. 122. contra Dianam more suo certaturus, qui Parte 1. Tract. 10. qui est de legibus Resolut. 6. adductis Ioanne de la Cruz in Directorio Conscientiæ part. 1. præcep. 7. q. 6. dub. 4. Conclus. 2. P. Vasquez Tomo 2. in 1. 2. q. 94. arti. 3. Disp. 156. Cap. 5. n. 43. & Mag. Lorca in 1. 2. Tomo 2. Disp. 20. affirmantibus non obstante supplicatione legem Pontificiam obligare, quam & duo priores scriptores interponi posse negant, quia à lege non appellatur, contrarium statuit cum P. Granado in 1. 2. Controu. 7. tract. 3. par. 1. disput. 7. num. 9. Maldero in 1. 2. q. 90. arti. 3. dub. 2. fol. 341. Col. 2. P. Salas de legibus, Disput. 13. Sect. 4. n. 10. P. Suarez de legibus, lib. 4. Cap. 16. n. 6. & Villalobos Tomo 1. tract. 2. dub. 16. (seu difficult.) n. 6. cuius verba exhibet Hispano sermone loquentis, cùm potuisset aliorum, latinè loquentium, & sic ab omnibus eius lectoribus percipiendorum, qui & luculentiùs, & grauiùs (sit tamen sua Auctori laus) sunt locuti. Licet enim appellationes non fiant à legibus, sed à sententijs; potest tamen allegari caussa, & peti reformatio legum. Dum ergo summus Pontifex audita supplicatione tacet, præsumitur consentire, & legis obligationem tollere: nisi ex coniecturis constaret non ideò non respondere quòd velit obligationem legis tollere vel suspendere, sed vt suauiter, & cum minori offensione & damno reijciat supplicationem; quo euentu non licebit ampliùs suspendere legis executionem.
323
*Quibus non obstantibus contrarium asserit citatus scriptor, & probat Primò, quia sup
plicatio est species gratiosa, & appellatio est actus iustitiæ; ideò hæc suspendit, illa verò non. Sic cum alijs Rebuffus de supplicat. in Præfat. n. 38. & 39. ac melius. num. 89. Sigismundus Scaccia Tractatu de Appellat. q. 19. remed. 13. nu. 17.
Secundò, Quia vt ait Lancellotus de attentatis appellat. pendenti. limitat. 50. n. 57. regulariter appellatio & supplicatio paribus passibus non ambulant; cùm disposita in appellatione non vendicent sibi locum in supplicatione.
Tertiò, Quia excommunicatio lata per modum iuris seu statuti non suspenditur per appellationem, & sic limitat regulam cum Ancharrano in Cap. Quicumque n. 3. de Appellat. in 6. Aloysius Riccius in Praxi fori, Decisione 403. num. 6. Si ergo appellatio, cùm sit actus iustitiæ, & supplicatione multò fortior, non suspendit legis executionem, nec excommunicationem per modum iuris seu statuti latam; igitur multò minùs suspendit supplicatio, quæ est species gratiosa, & appellatione multò debilior.
324
*Respondet deinde ad ea, quæ ex Villa
lobos Diana profert, & ait non benè illum argumentari, ex eo quod leges Canonicæ non obligant, si non recipiantur; ergo neque si ab illis supplicatio interponatur: Nam in promulgatione legum inest illa tacita conditio, Si à populo acceptentur, ex præsumpta & benigna legislatoris intentione, interim, dum ipsam non manifestat, ex relatis à Diana suprà Resolut. 1. licet hæc opinio in puncto iuris vera non sit, sed contraria, quam plurimi à Diana relati ibidem tuentur, qui & eam tenet in legibus Pontificijs. In legum autem promulgatione non inest tacita conditio, Si à populo supplicetur; & ita de vno casu ad alterum non est arguendum. Falsum prætereà est, quod à Villalobos asseritur, scilicet leges Pontificias, si non acceptentur, non obligare, quia Papa immediatè iurisdictionem accipit à Deo, & ita non debet respicere populi acceptationem, sicut ceteri Reges. Neque quod de consuetudine dicitur ab eodem quidquam vrget; nam si in legibus Canonicis acceptatio populi non intrat, iuxta dicta, non etiam intrabit consuetudo, nisi ex coniecturis Papæ consensus comprehendatur.
325
*Contra id verò, quod ex Diana datum
suprà insurgit ex eo quòd licet cum caussa possit postulari legum reformatio, non inde sequitur quòd proposita postulatione reformatio sit obtenta, nisi tacitus Principis consensus demonstretur ex coniecturis, iuxta dicta ab eodem Quæst. 121. nu. 5. nam ex sola taciturnitate ipse consensus non est securus: potuit enim Princeps tacendo in sua lege & Canone velle persistere, credendo quòd si non vellet, aliquod signum aut verbum daret respondendo; vnde si nihil respondeat, potest legem non velle permutare, & etiam potest omittere, & immutare: sed tunc credibile non est, quòd verbum aut signum datum non sit; quarè si illud deficiat, ex sola taciturnitate, populus obligationem legis suspendere securè non poterit; & sic in dubio suspendet, & intrabit peccatum operando & suspendendo cum dubia conscientia, quæ vt euitetur, ex sola illa taciturnitate minimè suspensio fiat, sed verba aut signa inquirantur solicitè. Concludit Iurisperitorum com|mendatione, & obligatione Theologorum ad recognoscendum debitum, quo erga illos inueniuntur constricti, quandoquidem ab ipsis mutuas accipiunt iuris regulas pro dubiorum occurrentium discussione & enodatione legitima. Quod quidem non penitus abnuendum, sed aduertant illi oportet mutuatorios se esse Theologorum, dum in mysterijs fidei eorum beneficio possunt sine erroris periculo sentire & eloqui, dum eis in Cap. Firmiter de Summa Trinitate & fide Catholica proponuntur, in Cap. Maiores de Baptismo. Cap. Cùm Martha, de Celebrat. Missar. & multis alijs: Sed hæc leuia sunt, de quibus & dictum in Superioribus non semel.
326
*Quod ad rem attinet, illius sententia satis
probabilis est, licet debilia fundamenta. Et quod de non receptione ad supplicationem rectè argui possit, ex eo ostenditur quòd supplicatio est quædam non receptio, non absoluta, sed temporaria, donec scilicet Princeps suam tandem declaret voluntatem. Vel certè est non receptio executionis cum legis admissione, quod discrimen quantùm ad negotium morale videtur momenti non magni. Si ergo stat legem posse non admitti, pro supplicatione non est inefficax argumentum, cùm sit non admissio aut receptio reuerentialis, quod non receptio secundùm præcisum conceptum suum non importat. Posse autem cùm iusta caussa adest legem non admitti multorum sententia est, quam & SS. D. Alexander VII. comprobauit, dum in proscriptione. 1. damnabilium Propositionum istam vltimo loco proponit: Po
pulus non peccat, etiamsi absque vlla caussa non recipiat legem à Principe promulgatam. Quod ergo cum caussa recipi non possit, assertio minimè damnabilis est, sed iuxta communem Doctorum sensum, & fundamentis innixa veritatis: & quidem non de sola ciuili lege habetur sermo, sed generaliter de lege; quòd si in Canonica aliter se res haberet, illud minimè fuisset omissum, cùm esset illud consideratione & animaduersione dignissimum.
327
*An autem ciuilis lex cum conditione
acceptationis detur, quod affirmat Auctor, & multi apud Dianam Tract. 10. citato Resolu. 1. à P. Suario Libro 3. de legibus Cap. 19. nu. 5. & seqq. efficaciter impugnatur, post adductos plures ex Iurisperitis & Theologis, qui conditionem esse arbitrantur. Quod & negat P. Arriaga Tomo 4. Disput. 17. Sect. 5. licet affirmet id ex natura rei non repugnare. In ratione autem quam reddit n. 37. id habet, quod non videtur sensum conuenientem habere, sic enim ibi: Deinde, sicut ho
mines potuere omnino manere ex natura rei sine vlla planè obligatione, nullo modo transferendo suam voluntatem in vllum alium, sed vel non constituendo communitatem propriè, vel esto eam constituerent, retinendo apud se vim gubernatiuam, aut legislatiuam: ita etiam potuere sub ea conditione illam conferre vni personæ. Notanda sequentia, in quibus sensus impeditus. Quòd si ea conditio dicatur iusta, tunc valebit translatio: si verò iniusta, tunc efficiet, ne translatio ea iurisdictionis valida sit: at non ideò debebit ea valida censeri, & conditio non tenere. Sic ille, qui vt commodè exponi possit, ita debent vltima verba accipi, vt velit stare non posse conditionem non tenere, si valida iurisdictio sit. Id autem iam ex præmissis constare videbatur, nec opus id, quod sensum incongruum statim exhibet, addidisse.
328
*Habet autem citatus Scriptor n. 39. sub
tilius aliquid hoc loco non omittendum, dum ait quòd leges ciuiles obligent sine acceptatione populi, non posse probari ex ipsismet legibus dicentibus eam acceptationem necessariam non esse: Nam ipsæmet leges, quæ id dicunt, non faciunt sibi fidem; qui enim contrarium sentit dicet etiam ad illas necessariam esse acceptationem, vel non valere eam decisionem, negante Communitate se talem dedisse potestatem. Sed quidem hoc non videtur eius Conclusioni conforme, in qua, vt diximus, vniuersaliter absolutè loquendo non requiri de facto acceptationem: nam quando constat datam potestatem, & de restrictione non constat, supponenda est data sine limitationibus: quia conditiones & contractus non supponuntur includere alias conditiones, quàm quæ ex natura rei sunt illis adiunctæ: Atqui vniuersaliter loquendo, saltim in his Regnis & Prouincijs nobis notis non constat de tali exemptione: Ergo non debet præsumi data iurisdictio cum ea limitatione. Iuxta quæ clarè euincitur non esse generaliter admittendum quòd nequeat legibus probari acceptationem populi non esse necessariam.
329
*Quidquid de hoc sit, & de supplicatione
loquendo, Auctor idem Disput. 20. Sect. 4. docet supplicationem in legibus Pontificijs esse licitam pro quo congruentiam adducit. Dum autem responsum expectatur posse in Communitate aut Prouincia, quæ supplicat, suspendi executionem quousque vltima decisio veniat: quòd si res præcepta ibi sit valde difficilis, vel ex hoc ipso capite excusabuntur statim ab obligatione. Ex qua resolutione impugnari potest id, quod dixerat Disp. 17. citata nu. 43. post doctrinam, de qua nuper, circa obligationem acceptationis, recensens casus quosdam excipi solitos, inter quos est ille, si lex nimis dura sit; quia tunc potest populus eam non acceptare: qui à P. Suario proponitur citato
Cap. 19. nu. 12. non citato ab ipso, & circa quem sic scribit: Hic autem casus non est ad rem: quia vel durities legis tanta est, vt verè eam extrahat à ratione iustæ legis; & tunc quid mirum si non obliget, cùm non sit lex: vel non est tanta, vt non maneat adhuc vera & iusta lex: & tunc non excusabitur subditus à non acceptatione. Hæc ille. Tunc sic: Aut lex illa, pro qua est supplicatio interposita sic est valde difficilis, quod idem est ac esse valde duram, vt difficultas hæc eam extrahat à ratione iustæ legis: & sic non mirum, quod non obliget, cùm neque lex sit: aut non extrahit, quia difficultas & durities non est tanta, vt ad id sufficiens iudicetur: Ergo tunc subditus ab executione minimè poterit excusari. Ergo quod ad negotium præsens attinet, & remouendam obligationem, non est ex præcisa difficultate pensandum, sed ex vi prudentis supplicationis, si illa vim habere potest, vt citatus Pater cum multis alijs, licet ille neminem citet, affirmat.
330
*Id autem optimè explicat P. Suarez su
prà Lib. 4. Cap. 16. num. 6. & duobus seqq. & in priori id habet ex quo argumento 3. de quo nu. 323. responderi potest ex eo desumpto, quòd excommunicatio lata per modum iuris aut statuti | non suspenditur per appellationem, cùm tamen appellatio actus iustitiæ sit: quod sanè non videtur ad rem, cùm hic de lege agatur nouiter promulgata, de cuius admissione tractatur; vnde nequit nisi valde incongruè lex adduci iam vsu firmata, & de cuius obligatione minimè dubitatur. Vt ergo quæ ad præsentem caussam præstant breuiter absoluamus.
331
*Dico Primò. Supplicatione interposita
legem etiam Pontificiam non obligare, vt satis potest probabile sustineri. Sic citati, & constat ex receptissima praxi. Vide Par. 2. nu. 7.
Dico Secundò. Supplicatio imprudens & fri
uola non suspendit legis obligationem. Probatur, quia minimè præsumi potest velle Principem ratam habere huiusmodi supplicationem, vt ratione eius executio licitè suspendatur. Quod de appellatione Doctores affirmant, friuolam scilicet neutiquam admittendam, quia contra mentem legum & legislatorum est.
332
*Dico Tertiò. Non quælibet molestia &
difficultas in executione legis ita pro supplicatione facit, vt ea interposita, suspendatur obligatio. Probatur, Quia lex quælibet grauamen aliquod secum affert, & qui eam statuit, non potest de illo dubitare: Ergo valde à mente eius alienum censeri debet, vt propter dicta suspensionem obligationis velle debeat prudenter iudicari. P. Sua
P. Suarez.
rez citato Cap. 16. n. 8. ita scribit: Si fieri potest vt pro illo tempore nihil fiat contra mentem Pontificis, curandum omninò est, licet eius executio suspendatur, quia ita magis cauetur omne periculũpericulum, & eo modo paretur legi, quo commodè fieri potest, si autem non potest hoc modo suspensio executionis fieri sine magna rerum mutatione vel periculo alicuius scandali, tunc ex benigna interpretatione voluntatis Pontificis, lex censetur pro tunc non obligare, & tali declaratione prudenter facta, cessat etiam omne periculum peccati. Sic ille. Iuxta quæ id inprimis habetur non benè ab aliquibus eam adduci pro sententia, quæ absolutè suspensionem obligationis tuetur, cùm eam tanta cum moderatione tueatur. Deinde iuxta ipsum, & rationem, vt obligatio suspendatur non sufficere quamcumque difficultatem, sed qualem eiusdem verbis vidimus declaratam.
333
*Dico Quartò. In ordine ad Bullam Cru
ciatam pro Religiosorum casibus reseruatis, pro quo interposita dicitur supplicatio, doctrina proposita minimè suffragatur. Probatur ex dictis citato loco Thesauri. & Parte 1. Auctarij n. 103. & seqq. & suprà Sect. 7. Deinde ex nuper datis Assert. præced. Quæ enim magna rerum mutatio, quod periculum scandali ex Pontificij Decreti executione sequi potuit; cùm ex opposito potiùs tot ac tantæ occurrant rationes, quæ illius conuenientiam possint omnibus sincerè affectis animis persuadere. Prætereà cùm non semper taciturnitas sit in Pontifice argumentum consensus iuxta dicta num. 322. & 325. dicant aduersantes quod signum habeant in negotio præsenti? Nullum equidem, sed potiùs contrarium, ex declarata toties Pontificum voluntate. Nec dici potest extare illud ex annua Bullæ concessione sine limitatione vlla. Id enim non est ad rem, quia procedimus sub ea suppositione, iuxta quam Bullæ indultum non suffragari admittitur, etiamsi concessio repetatur, iuxta Vrbani VIII. declarationem, & ideò ad supplicationem à Rege interpositam recursus habetur, & sic quod de nullo Pontificij consensus signo diximus, ita est compertum, vt nullum pro eo subterfugium occurrat, quo valeant conscientiæ Dei timore præditæ, & Saluationis verè cupidæ tranquillari.
Loading...