Quæ dicenda & discutienda in illo, non eius generis sunt, vt ad certa commodè reduci possint capita, pro quibus diuersi veniant instituendi tractatus; sed Miscellaneo more procedent. Vt tamen partitio aliqua leuamen possit conciliare lectori, dum interspirare licet ad ulteriora currenti, diuisione Partium vtendum: Sic enim & D. Hieronymus Commentarios suos in Prophetas, Euangelium Diui Matthæi, & Epistolas D. Pauli, sicut & Origenes, Magnus Gregorius, Rupertus, & alij, librorum diuisione commendant, Lectorum leuamini consulturi. Sit ergo
Loading...