22
*Alia autem quæ prædicti Auctores ad
dunt de non mutandis Prouinciis, iuxta Pontificia & Regia Decreta, satis verosimilia sunt. Nam Euangelici Ministri mittuntur secùndùm notitiam, quæ habetur, necessitatum in diuersis locis. Cùm ergo & iussio prædicta vrgeat, & necessitas exigat, pro illiusque subuentione impensæ factæ sint non modicæ: circa hæc sine vrgenti caussa deficere, satis apparet defectum esse grauissimum, & ita non leue in eo tantummodò peccatum inueniri. Quia verò multoties, quæ à postulantibus asserta fuerunt, non ita esse deprehenduntur, eò quòd & ipsi à referentibus decepti, poterunt tunc Euangelici Ministri ibi zelum exercere suum, vbi albæ regiones fuerint ad messem, vel vt tandem aliquando albescant, sementem Euangelicam inchoare. Cùm autem qui mittuntur, Prælatis Indiarum debeant esse subiecti, suæ satisfacient conscientiæ, si eorum se moderationi permittant, significatâ promptâ ad salutem Indorum diligenter curandam voluntate. Neque Prælati peccabunt, si eos quan
Notanda doctrina.
doque ministeriis aliis pro bono Religionis applicauerint, quia ad illa, quæ ab ipsis præstari possunt, alios applicant, qui ad ipsa minimè tenebantur. Et cùm Indorum bonum ex Religiosis familiis ritè constantibus magnâ ex parte dependeat, eorum profectò res agitur, cùm earum statui meliori consulitur, Magistris, & Prælatis conuenientibus designatis. Absit ergo genij indulgentia, auaritiæ pestis, & ambitionis tempestas & quidquid prętereàpræterea bono fuerit zelo peractum, & Pontifici, & Regi, non terreno solùm, sed sæculorum, immortali, & inuisibili, non dubitent placiturum.
Loading...