*Habent item prohibitionem expressam
non emendi sibi aliquid eorum, quæ ad Regium
patrimonium spectant ob confiscationem, aut
aliter, & subhastatione venduntur. Circa quod
etiam grauis extat prohibitio pro Rationalibus
maioribus, vt patet ex eorum
Ordinatione 49. inter priores, vbi & omnis illis contractatio prohibetur. Et non videtur negari posse quin grauiter
peccent, & ad restitutionem teneantur, si
aliquem submittant, qui suo nomine emat, & per
eum, aut per seipsum emptores impediat alios
maius daturos pretium, vt ipse viliori possit obtinere. Licèt enim aliquorum sententia sit id esse
licitum: de quo Diana
Parte 1.
Tractat. 8.
Resol.
76. & nos aliàs, scilicet
Titulo præced. num. 43.
&
seqq. quia dummodò pretium justum sit, licèt infimum, quod ex eo minùs habet rei Dominus,
fructus industriæ ac diligentiæ est. In Regiis tamen Officialibus res aliter se habet; quia tenentur Regium patrimonium ita administrare, vt
eiusdem vtilitati, non propriæ, consulant: idque
non solùm ex fidelitate, sed etiam ex justitiâ
commutatiuâ, quia sunt ministri salariati, & manifestum est Regiam voluntatem esse, vt ea, quæ
ad se spectant, commodiori sibi vendantur pretio,
sicut & quiuis alius rei Dominus, cùm eam vendendam alicui tradit, qui absque dubio ad restitutionem tenetur, si cùm possit maiori pretio
vendere, viliori vendat. Pro quo est
L. Diligenter. D. Mandati. Et videri potest Bonacina
Disput.
1.
de Restitutione, Quæst. 2.
Puncto 6.
num. 13. vbi
alios, & omnes quidem
èex Societate, adducit Auctores. Videantur dicta
citato loco.