*Circa quod orta est annis proximis
difficultas, cùm Archiepiscopus Limensis sæculares Sacerdotes audire Confessiones vetuisset, donec coram ipso comparerent de ipsorum
sufficientia certiorando, & acceptam facultatem reddituro. Et volebant aliqui licere illud,
pro quo videtur eorum suffragari sententia, qui
asserunt approbatum pro limitato tempore, eo
transacto eligi posse, quia Bulla approbationem quidem exigit, sed non actualem. Sic
Acosta, & Ludovicus à Cruce, & alij, quod
valde probabile judicat citatus Mag. Acacius
citata Resolut. 130.
nu. 4. & videtur amplecti.
Eadem enim videtur esse ratio, cùm reverà ij,
circa quos extitit prohibitio, legitimè fuerint
|
approbati. Ubi & addendum minimè fuisse reprobatos, sed sufficientiæ tantùm voluisse dictum Prælatum notitiam comparare. Nihilominùs id mihi visum neutiquam admittendum,
non solùm quia sententia nuper adductæ contraria, probabilissima est, pro qua citatus Scriptor allegat P. Henriquez, Ledesmam, & Joannem Gutierrez, cùm posset plures alios, ex
quibus P. Mendus
Disput. 22.
Cap. 7. ubi benè
asserit Cardinalem Lugo juxta sua principia
idem debere consequenter tenere, & meritò.
Tum etiam quia alia est ratio de revocatione,
circa quam non est qui dissentiat, ut videri potest apud P. Mendum
l. c. n. 37. Circa praxim
autem Leander
Tomo 1.
Tract. 5.
Quæst. 65. ita
in fine scribit
: Immò idem dicendum censeo de
alijs Confessoribus, à quibus licentiam audiendi
CōfeßionesConfeßiones auferre solent Episcopi: quòd scilicet nisi
simul cum revocatione licentiarum, approbationem
auferant, semper remanent eligibiles virtute Bullæ.
Sic ille, citans Llamas, Thomam Hurtadum,
& P. Mendum. Sed Auctores isti de praxi,
quam ille prætendit, minimè locuti, sed de Parocho tantùm, qui licet officium dimiserit, eligi
potest virtute Bullæ, de quo & Nos
Tomo 2.
Auctarij, unde modus ille dicendi est singularis,
& minimè sustinendus. à P. Mendo efficaciter
impugnatus
suprà nu. 37. contra quem est prætereà, eo stante revocationem talem futuram
nullius momenti ubi Bullæ usus, quia nullus
Sacerdos de revocatione curaret, quod quidem
sine maximo esse inconvenienti nequit: sic
enim possent multi in ignorantia erga administrationem Sacramenti adeò necessarij consenescere. Præterquàm quòd approbationis titulus etiam licentiæ nomine explicatur; datur
enim sic approbato facultas ut confitentes audire possit electus ab eo, qui supra oves proprias jurisdictionem habet. Unde cùm Episcopi
vulgatur edictum, in quo confitendi licentiæ
dicuntur revocari, indubitabile est audire confessiones non posse illos, ad quos edictum dirigitur; sicut si diceretur sic:
Nullus confeßiones
audiat, nisi coram N. compareat. Quis enim
possit hærere, & subterfugia quæritare, cùm
evidens sit verè audire, qui approbatus audit
ab eo electus, qui eligere legitimè potest? Neque prohibentium intentio aliter potest rationabiliter conjectari: cùm eò generaliter tendat
ut sufficientiam exploret, & manifestissimum
sit non solùm in licentiatis, sed etiam in simpliciter approbatis magnos posse defectus inveniri, & in his potiùs, quia cum limitatione approbati sunt, quandoquidem nulla est eis jurisdictio demandata. Quæ quidem videtur
aperta demonstratio, ut modus dicendi prædictus nequeat sustineri. Omitto communes difficultates aliàs apud citatum Mag. Acacium,
pro quibus habet ille Resolutiones probabiles,
secutus ferè semper Auctores Societatis. Neque enim ex illis est, qui Cajetano, Soto, Sylvestro, Ledesmis, Cabezudo, Navarrete, &
nonnullis alijs, doctissimis quidem, contenti,
fastidiunt alios, ex Societate præsertim, ut vix
ipsos, nisi fortè ut impugnent, censores severissimi, dignentur allegare. Unde & cum veneratione & affectus ingenua applicatione legendus, vulgari lingua non vulgarem eruditionem complexus, sine styli affectatione,
ut decebat Episcopalis celsitudinis candidatum.