*Dico Quartò. Ex dictis circa potestatem statuendi per modum dispensationis non est
ita philosophandum, vt ad quæcumque, ad quæ
se potest Pontificia potestas extendere, Episcopalis potendatur. Pro quo doctè & prudenter P.
Angelus Verricelli
Tractatu de Apostolicis Mißionibus Quæst. 127.
& 128. & in
priori num. 16. ait
Episcopum non potuisse nec licitè nec validè irritare matrimonium clandestinum, quia cùm agatur de validitate Sacramenti, concernit statum
totius Ecclesiæ, circa quem nequit ille disponere, pro quo adducit Nauarrum, & PP. Suarez,
Salas, Coninck, Layman, & Castro Palaum. Ex
quo apparet id, quod in Concilio seu Congregatione. 1. limensi de clandestino fuit matrimonio
dispositum, minimè fuisse iuri & rationi conforme, nisi quatenus in matrimonijs talibus aliquid
interuenisse deprehensum est, quod esset substantiæ huius contractus manifestè contrarium.
Sed tunc non erat opus priuilegio Clementis vti,
nec Sedem Apostolicam consuluisse. Et quidem
dum consulendam Congregati censuerunt, de
suęsuæ
dispositionis videntur validitate dubitasse, etiamsi
virtute priuilegij præfati processerint: in dubio
autem non potuerunt matrimonia clandestina,
in quibus nihil contra substantiam contractus deprehensum fuerat, irritare. Et vt ab Ecclesia irritari possent, magna quidem deliberatio præcessit, pluribus talem negantibus potestatem, vt videri potest apud P. Thomam Sancium
lib. 3.
de
Matrim. Disput. 4.
n. 1. cùm tamen de matrimonijs tantùm futuris, & non de iam contractis ageretur; ad quæ irritanda nullam in se Ecclesia agnouit potestatem. Vnde cùm Sacra Concilij Congregatio sic fuisset interrogata
: Quid faciendum
cum ijs, qui post contractum clandestinum matrimonium, idque siue ante Concilium, siue post, Decreto
tamen hoc non publicato, auctoritate imprudentis
Episcopi, aut ignorantis Parochi separati fuerunt, &
posteà cum alijs publicè contraxerint, neque iam sine
grauißimo scandalo separari possunt? Respondit
an.
1588. vt extat apud Barbosam ibi
: Ad Tertium
primum matrimonium esse validum, ideôque in eos,
qui primo spreto ad Secundum conuolarunt, statuendum prout à iure disponitur. Sic Congregatio, vbi
de imprudentia Episcopi separantis constat, vt
non immeritò existimare possit quis declarationem dictam cum sua interrogatione posse casui,
de quo agimus, adaptari. Sed aliquid indulgendum priscis illis temporibus, in quibus arma potiùs, quàm litteraria certamina à strennis militibus tractabantur.