3
*Ne autem Religiosi, de quibus loquimur,
præfatæ sententiæ se possint authoritate tueri, addendum est, vt ab eis res peragitur, omni videri probabilitate carere: quia Auctores, eam tenentes, id addunt, quod ab eisdem non seruatur. Dicunt enim non posse pro sustentatione plus exigi, quàm reuerà necessarium sit. Bonacina numer. 4. §. Hæc tamen sententia. P. Sancius numer. 7. & alij, qui solùm id, quod pro alimentis necessarium est, exigi posse permittunt. Quod quidem in viris iuxta id regulandum est, quod solet pro Monialibus assignari. Cùm quo quidem non stat integram legitimam, quæ copiosa sit, aut maiorem eius partem postulari, negatâ aliàs Professione. In quo quidem peccatum videtur manifestæ iniustitiæ committi: qui enim ingressus est, ius habet ad Professionem, si aptus fuerit deprehensus; ad hoc enim Apostolicâ auctoritate Religio confirmata est, & ad hoc etiam Fideles bona sua, dum Monasteria fundarunt, liberaliter contulerunt. Atqui ex eo quòd quis nolit bona sua Religioni donare, non est ineptus, quia in hoc liber est, & liberum prorsus esse voluêre Pontifices, vt vidimus; & specialiter obseruanda verba Vrbani IV. in Cap. Sanè, Extra, de simonia, vbi post alia sic
concludit: Illa dumtaxat, quæ personæ ipsæ ingredientes, purè & spontè, & plena libertate, omnique pactione cessante, dare vel offerre Ecclesijs, Monasterijs, Prioribus, domibus, & locis huiusmodi voluerint, cum gratiarum actione licitè recepturi. Sic ille. Ergo si negetur Professio, iniuria fit manifesta; vnde & peccatum iniustitiæ grauissimum in hoc agnoscunt graues scriptores apud Bassæum verb. Simonia 3. num. 9.
Loading...