Dico primò. Futuri Indorum
Parochi
IndicęIndicæ
linguæ debent habere peritiam, & eâ destituti
grauiter peccant, dum tale munus assumunt,
sicut qui illos approbant, præsentant, aut Canonicè instituunt. Videantur circa hoc dicta
Cap.
præced. §. 1.
& Titulo 13.
numer. 67. Circa quod
his diebus grauis concertatio extitit. Cùm enim
Capitulum Ecclesiæ Truxilliensis, Sede vacante,
tres à se probatos ad
Proregem,
Patronatum Regium exercentem, vt iuxta morem eorum vnum
eligeret pro Indicâ
Parochiâ remisisset; & non
contemnendis relationibus illos peritiam linguæ
sufficientem non habere renuntiatum
Proregi
fuisset; vti minùs legitima nominatio ad prædictum est Capitulum reuoluta, vt rem attentiùs &
legaliùs expediret.
Pro quo cùm competens
temporis spatium suo arbitrio designasset, nouo
facto examine, iidem sunt nominati, & ad
Proregem nominatio destinata. Sed frustrà: nam
|
relatione aliquorum de insufficientiâ præfatâ,
non est ad præsentationem progressus factus, sed
notificatum illis vt comparerent coram Prorege
ipso examen subituri. Sic sactum, & iudicium
Capituli præsentatione ipsâ comprobatum. Quod
cùm in oppositione aliâ similiter factum esset,
iudicium Capituli minùs est legitimum deprehensum, & nominatus ante alios inuentus est minùs habens, sicut & secundum locum tenens, &
solus postremus præter communem expectationem,
BeneficiũBeneficium est ob
peritiāperitiam linguæ, & alia congrua morum & doctrinæ ornamenta consecutus.
Quod cùm sic factum sit, & zelus debuerit sic agentis commendari, an tamen secundùm
scientiāscientiam
fuerit, dubitarunt multi, alij apertiùs inficiati. Vn
de enim Patrono potestas talis, cuius solæ partes
in præsentatione sunt positæ, cùm examen, & alia
consequentia, ad ius Prælati spectent, &
negotiũnegotium
merè spirituale sit, cui nequit nisi violatis legibus
laica se potestas immiscere?
Cùm ex vi iuris patro
natus, non conceßio, sed præsentatio pertineat ad Patronum: quæ sunt verba Gregorij Noni in Cap.
Transmissæ, de iure patronatus, vbi Glossa sic ait:
nota ergo vim & potestatem, quam habet Patronus Solam præsentationem;
vnde nil aliud sibi vendicare debet.
Sic illa. Et est hæc communissima doctrina Iuris auctoritate firmata, de quâ nequit dubitari. Si
præterea addamus quæ Concilium Tridentinum
Seßione 24.
Cap. 18. de Reformat. circa examen
eorum qui ad Parochiales Ecclesias sunt
assumẽdiassumendi, disponit: debent enim esse in eo examinatores Synodales, qui cum Episcopo, aut eo impedito, cum ipsius Vicario concurrant. Quæ &
obseruanda exactissimè in prouisionibus Indiarum Regio edicto cauetur, cuius tenorem adducit Dom. Solorzanus
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 15.
numer. 14. & in Politica
pag. 624. Videnda etiam Cardinalium declaratio
infrà numer. 8. per
quam omne aliud examen remouetur, etiamsi
ius ad illud cumulatiuè dicatur haberi ex immemoriali consuetudine. Et quid ad hæc Patronus, & ab eodem Examinatores designati, nec
pro linguæ peritia tantùm, sed etiam pro doctrinâ?