*Et quod ad causæ cessationem attinet,
eâ extante debere tributum tolli; ac, si non tollatur, non esse soluendi obligationem, communis
resolutio est, de quâ dictum
Titulo 1.
num. 101.
& 102. & idem est de illius diminutione, si causa minùs vrgeat. Hæc autem doctrina casui potest præsenti accommodari. Nam causa quintæ
partis assignandæ ea fuit; quia consideratis expensis sufficiens lucrum Minerario relinqui videbatur
: Atqui causa designationis huius cessat ob
rationes dictas; & ita videtur exactio ista minuenda. Quod roboratur ex eo quòd vbi noua
Pro quo efficax argumentum.
Minerarum detectio esse solebat, non quinta, sed
decima pars solui jubebatur, & aliquando vicesima, vt testatur Dom. Solorzanus
Lib. 5.
num. 23.
ob maiores scilicet expensas in principiis effossionis, quando & paranda multa, quæ ad metallorum
deputationem necessaria sunt. Quòd si hoc posteà sublatum; non ex eo fuit quòd impositio exigua videretur, sed quia fraudum inde occasio sumebatur, ex antiquioribus Mineris clam metallis
adductis, & ibi juxta decimam registratis, ac Regio signaculo consignatis. Quod tradit Dom.
Solorzanus in Politicâ
Pag. 934. §.
De las quales.
Cùm ergo maiores expensæ generaliter jam in
effossione Minerarum deprehendantur, non
debet quinta pars in rigore persolui. Cuius &
aliud argumentum est à Dom. Solorzano petendum: qui
Tomo 2.
lib. 5.
num. 20. obseruat cum
Torreblanca, homines, qui in metallis inuestigandis occupantur, Reipublicæ quidem esse vtilissimos; cùm tamen ipsi ceteris pauperiores &
sordidiores existant. Pro quo &
Lib. 1.
Cap. 13.
num. 57. certè vt non sordidos dicamus omnes
qui Minerarum domini sunt
: quod ad paupertatem attinet, ita ferè semper accidit: plus enim
in debitis, quàm in censu habent; Regi, & iis, qui
necessaria ad opificium tribuunt, pinnis argenteis
soluenda, vbi primùm illæ
èex fornacibus eductæ
fuerint, laborantes. Parum ergo est quod illis
relinquitur, dum ad quintam partem reddendam
obligantur.