Nec dicas Clericos capi posse & ita etiam in
Ex capturà non benè argui.
pecuniâ mulctari: quod minus est
ex Cap. Cui
licet, de regulis juris in Sexto
: vbi sic dicitur:
Cui
licet quod est plus, licet vtique quod est minus. Ex L.
eadem. D. eodem Titul. Nam inprimis id est valdè
dubium, an scilicet plus sit capi, vt statim tradatur
Iudici, an pœnam pecuniariam soluere; quia prior
pœna nihil demit, & captura cum debitâ reuerentiâ est executioni mandanda; pecuniæ autem
jactura pluris solet ab Ecclesiasticis æstimari.
Deinde. Regula illa plures habet exceptiones, de quibus Glossa. Et tantùm habet verum, quando id
quod est minus, in eo, quod plus est, continetur.
Vt in materia præsenti, cui licet capere, licet |
armis spoliare, quia benè capi & teneri nequit, si
suis ille armis instructus relinquatur; & etiamsi
non sit capiendus ne vlteriùs nocere possit. Quidquid
de hoc aliqui in contrarium sentiant, quos
adducit, & sequitur Diana
suprà Resolut. 10.
&
Part. 2.
Tractatu 1.
Resol. 28. Nam pro assertione positâ stant complures, & inter eos præstantissimi Theologi vt fatetur Diana eos allegans.
Neque priores videntur contradicere in casu à
nobis proposito; quando scilicet Clericus nequit
commodè ad suum judicem deferri, & aliàs in
capturâ inconueniens apparet; tunc enim eum
armis spoliare licitum erit; immò & expediens,
vt nocumenti vlterioris occasio præcidatur. Item,
cui licet plus, licet & minus, quando tale est in
eodem genere actionis, nec potest rationabiliter
judicari Superioris id esse contrarium voluntati.
Sic cui licet carnes comedere die jeiunii, licet &
oua. Non tamen licet potenti administrare Eucharistiam, Sacramentum administrare Baptismi,
Pœnitentiæ & aliorum, quæ minora sunt, de quibus proportionaliter eadem ratio est, vt minora
non liceant, eo ipso, quòd liceant maiora: & generaliter vbi est diuersa ratio, & fundamentum aliter coniecturandi de superioris voluntate, aliter
sentiendum est, vt in præsenti. Prælatus enim
circa capturam potest esse rationabiliter beneplacens ob rationes dictas; non ita circa mulctam pecuniariam; quia in primo ministri laici
eius etiam ministri sunt, vt Pontifex
citato Cap. Vt
famæ, affirmat: in alio verò judiciariam potestatem vsurpant, mulctam vt judices imponentes,
quod quidem Ecclesiasticæ libertati penitus aduersatur.