*Dico tertiò. Officia iurisdictionem ha
bentia vendi etiam possunt à Regibus Catholicis. Sic citati, si nonnullos excipias, contra quos
ingeniosè philosophatur Cardinalis Lugo
num.
28.
& seqq. Probatur autem ex eôdem fundamento, quod vel hoc probat, vel nihil. Vbi tantùm dici potest periculum in venditione subesse
tali, quia iudicaturam emens, vt pretium à se
datum compenset, iustitiam vendet, & etiam iniustitiam, si cum emolumento futurum sit. Quod
certè non vrget: cùm supponamus
venditionẽvenditionem talẽtalem
non nisi dignis hominibus faciendam, à quibus
nihil timeri tale cum fundamento possit, sicut in
aliis est officiis asserendum, in quibus etiam simile periculum esse potest. Et quidem multi plus
tabellionem, quàm iudicem timent, cùm à fide
instrumentorum maxima quæque iustitiæ momenta dependeant. Vbi & conuenientiæ ratio
afferri potest, de quâ P. Azor
suprà, quòd scilicet emens officium, cum moderatione procedet,
ne simul, si secus egerit, & officium perdat &
pretium. Et cùm venale officium sit, vereri meritò potest, ne Princeps facilè contra se credat
obiecta, vt nouum emolumentum ablatione officij, & venditione iteratâ conquirat.