CAPVT IV.

CAPVT IV.

An Proreges Jndici munera possint accipere.
§. I.

§. I.

Tribus Assertis obligationis qualitas stabilitur.
COmmunis est pro cunctis Proregibus difficultas: sed specialis pro Indicis ex eo redditur, quòd amplior in illis esse copia potest & munerum pretium superius: & ita videndum quid circa hoc leges conscientiæ patiantur.
22
*Dico primò. Proreges Indici non pos
sunt munera accipere ab iis, qui coram ipsis causam agunt, aut verosimiliter creduntur acturi. Constat ex L. 56 tit. 5. nouæ Recopilat. In quâ Audientiarum Præsidibus id specialiter imperatur, sicut & vxoribus, & filiis. Sunt autem Proreges Audientiarum Præsides; vnde manifestè in lege dictâ videntur comprehensi: quæ munera quidem cuiuscumque valoris excludit verbis illis: Presente, ni dadiua alguna, de qualquier valor que sea,
Legis verbæ.
ni cosas de comer, ni beber. Est autem illud juri Cæsareo conforme: sic enim habetur L. Plebis scito. D. de officio Præsidis, & L. Solet. D. de officio Proconsulis.
23
*Dico secundò. Lex præfata obligat sub
mortali, nisi obstet materiæ paruitas. Ita Nauarra lib. 3. de restitut. c. 3. n. 14. P. Tho. Sancius lib. 3. Consiliorum, c. vnico dub. 1. n. 25. & alii. Constatque ex eo quòd lex circa materiam versatur grauissimam, & nisi legislatoris voluntas grauem obligationem induceret, non esset sufficienter communi bono prouisum, de quo diximus Titulo præcedenti numer. 3.
Paruitas autem materiæ non est regulanda ju
xta ea, quæ circa materiam peccati in furto à Doctoribus traduntur: nam licèt talis quantitas sit vt ablata peccati mortalis reum faceret, potest parua censeri in munere oblato Proregi, vt nouorum pomorum canistrum, aut vini pretiosi lagena. Et sic alia. Attentâ enim dignitate personæ, parua hæc sunt, quæ aliorum comparatione
non talia censerentur. Pro quo est Cap. Etsi quæstiones, de simonia. Cùm enim quæstio proposita esset Pontifici de equo, quem Cardinalis Legatus acceperat à fratre Archiepiscopi, eo inscio, qui ex eius manu Pallium erat accepturus, scru
Cap. Etsi quæstiones.
pulum exemit, dicens: Si ergo prædictorum Cardinalis, & fratris tui personam, & qualitatem pensamus, non fuit magnum ab eôdem fratre tuo Cardinali equum vnum transmitti, quem etiam ioculatori non petenti, vir tantus & tam abundans fortè donaret. Sic Pontifex; & tamen constat equum tanti valoris esse, vt eius furtum multorum grauium furtorum materiam & malitiam adæquaret. Licèt autem plures scriptores apud P. Sancium suprà num. 16. receptionem munerum in paruâ etiam quantitate vti lethalem damnent, ob præfatæ legis rigorem; quod & ipse Pater tenet num. 17. alii tamen apud eumdem contrarium censent, num. 15. & mirum est illum cum prioribus censuisse, qui posteà num. 26. citato manifestè asserit à culpâ graui materiæ paruitatem excusare. Pro quo est ratio à Pontifice adducta citato in Capite, vbi ita subdit: Quod autem scriptum est (Isaiæ 33. v. 15.) Beatus
Isaiæ 33. v. 15.
qui excutit manus suas ab omni munere, de illis donis dictum est, quæ accipientis animum allicere, & peruer
tere solent, &c. Quis autem credat Principem virum, & in summo potest Regem dignitatis fastigio locatum, muneribus huiusmodi ita alliciendum, vt justitiam violet, & ad patranda indecora atque indigna peruertendum? Lex ergo non est ita rigidè accipienda; vel si respectu aliorum id debeat admitti, non tamen Proregum, quorum honori à legislatore consultum, vt cùm Præsides expresserit, Proreges tamen, licèt Præsides sint, noluerit expressè nominare.
24
*Dico tertiò. Quòd Proreges, sicut &
alii in citatâ lege contenti (Audientiarum inquam Senatores, Auditores criminis, Fiscales &c. pro quibus & extant leges Indicæ apud Dom. Solorzanum lib. 4. cap. 4. num. 17. & 18. & in Politicâ pag. 778. & Dom. Villaroel Parte 2. quæst. 15. Artic. 2. num. 12. & seqq. Circa quas & inferiùs inquirendum Titulo sequenti Cap. 2.) contra eamdem legem recipiunt, tenentur restituere. Sic quamplurimi, quos adducit, & sequitur P. Sancius suprà num. 26. Qui id fundant in verbis ipsius legis, ait enim: No puedan recebir
Verba Legis.
por si, ni por interposita persona, &c. Tollit ergo accipiendi potestatem, & ita dominii translationem.
Non possit,
Sed fundamentum hoc non est adeò solidum: quia quod licitè fieri non potest, rectè dicitur
non posse fieri ob solam rationem prohibitionis. Sic Genes. 39. v. 9. Quomodo ergo possum hoc malum facere? Verba sunt Ioseph adulterium detestan
Gen. 39. v. 9.
tis. Lucæ 11. v. 7. Non possum surgere, & dare tibi. Iob 9. v. 12. Quis dicere (Deo) potest: Cur ita
Lucæ 11. v 7.
facis? & alibi frequenter in Scripturâ. Quod et
Iob 9. v. 12.
iam est juris loquendi modo conforme. Cap. Exposuistis, de corpore vitiatis, sic dicitur de haben
Cap. Exposuistis.
te manum vnam, & alterâ mutilato: Cùm pro tam enormi defectu ad sacros non poßit Ordines promoueri. Cap. Ex tenore, de temporibus Ordinatio
Cap. Ex tenore.
num, sic etiam habetur: Clericus adeò deliquit, quòd si peccatum eius esset publicum, ampliùs non posset ad superiores Ordines promoueri. Cap. Si quis, de
Cap. Si quis.
eo, qui cognouit consanguineam vxoris suæ: Nec vllo vnquàm tempore alijs se poterunt matrimonijs copulare. Cap. Oues. 2. Quæst. 5. Sic ex Di
Cap. Oues
uo Anacleto Epist. 2. Oues, quæ suo Pastori commissæ | sunt, eam nec reprehendere, nisi à fide exorbitauerit: nec vllatenus accusare possunt. Quòd autem valida accusatio sit, constat ex Cap. Si quis eadem QuęstQuæst. Sic etiam alibi. Videatur Diana Parte 10. Tract. 12. Resolut. 7. à me post hæc scripta visus, apud quem & alij.
25
*Vbi mirabilis est quorumdam distinctio
dicentium, cùm in lege dicitur Non potest, non semper actum esse nullum, benè autem cùm dicitur Non poßit: quod ex Bartholo ponit P. Sancius num. 26. citato, & ex aliis P. Henriquez Lib. 13. Cap. 28. num. 8. Quis enim non videat hoc esse futile, & contra leges Grammaticæ, à quâ petendæ vocum significationes: & ex qua etiam constat non esse aliam significationem verbi in subiunctiuo ab eâ, quæ Indicatiuo competit. Et quidem si aliqua esset differentia in casu nostro, maior videtur ratio, vt cùm de præsenti est sermo in modo Indicatiuo, actus annulletur, & non ita cùm per subiunctiuum; quia illius perfectior significatio est, vimq́ue suam verbum penitus exprimit; non sit cùm per alium. Quod prætereà ex adductis Textibus falsum deprehenditur, in quibus per subiunctiuum prohibitio statuitur, & tamen non annullantur actus, vbi talis est loquendi modus, in nonnullis scilicet eorum.
26
*Probo ergo illam ex dictis num. 22. &
Assertionis genuina probatio.
in alio ibidem citato. Nam si lex ista non annullaret actum, non esset sufficienter consultum bono publico in re momenti summi: sublatâ enim obligatione restitutionis sola conscientiæ obligatio facilè deuorabitur, cùm illius violatio remedium obuium pœnitentiæ habeat. Vermis autem conscientiæ, quando obligatio restituendi vrget, est durum valde tormentum: cuius horrore scimus multos ab iniquâ acquisitione diuelli, qui eo sublato non dubitarent peccatum lethiferum deuorare.
27
*Deinde argui potest. Quia accipientes
non habent titulum validæ acquisitionis: si enim aliquis, ille esset gratuitæ donationis: Atqui ille talis non est, eò quòd sit inuoluntaria: nemo enim nisi inuitus dat, vel vt vexationem redimat; vel quia, quod obtinere nititur, putat se aliter non assecuturum: quod si sciret, neutiquam daret, vt experientiâ constat: nullus enim erga prædictos ita piè afficitur, vt ad donandum beneuolentiâ moueatur; cùm potiùs odiosos habeant illos, à quibus sola iustitia, aut pietas, non valent profuturum quidquam deriuare. Quod potest vsurarum exemplo fulciri, vbi gratuita donatio non est, & ideò obligatio restitutionis interuenit. Videatur P. Sancius suprà num. 24. cum Soto, Sandoual, & Mercado, inuoluntarietatem largitionum huiusmodi contestatus.
§. II.

§. II.

Tres aliæ pro eodem Assertiones.
28
*DIco quartò. Oppositum non caret
probabilitate. Probatur Primò, quia sic tenent plures, quos adducit P. Sancius suprà nu. 28. qui præter citatos ait sic tenere P. Henriquez, & alios viros doctos à se consultos: pro quo & alios adducit Cardinalis Lugo Disput. 37. de Iustitia num. 134. dicens esse satis probabile. Prætereà est ratio pro eodem, quia dicta lex non exprimit obligationem restitutionis, & ita non debet ad illam extendi, iuxta communem doctrinam de legibus, quam benè expendit præter alios Bonacina Tomo 2. Tractatu de legibus Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. §. 5. num. 8. Versamur enim in materiâ odiosa, in qua legislatoris intentio iuxta verba est regulanda, qui potuit irritantem addidisse formulam, & cùm non addiderit, non videtur eam voluisse. Nam si voluisset, expreßisset. Cap. Ad audientiam, de decimis.
29
*Dices, Assertione istâ robur præcedentis
infringi: si enim prædicti probabiliter possunt accepta retinere, id certè illis satis, vt quidquid de peccato in acceptione sit non multùm hæreant circa illam. Fateor instātiaminstantiam esse robustam, & proptereà expediens fore, vt in præfatâ lege & aliis, restitutionis obligatio, sublatâ translatione dominij, exprimeretur. Nihilominus sententia seuerior, quæ & verior, si non omnes, plures tamen poterit in officio continere magis de conscientiæ securitate solicitos. Et quidem de omnibus loquendo, valde dissonum rationi esset, viros sapientes, & sapientium præcipuos, qui in iudicando aliorum caussas, probabiliores debent & receptiores amplecti sententias (quidquid de gradu obligationis sit) in negotio salutis æternæ, & propriæ suæ damnationis periculo, minùs securas, & plenas inconuenientibus consectari.
30
*Dico quintò. Proreges (& idem dici
potest, licet non ita certò, de aliis in lege propositis) munera possunt ab Episcopis accipere: quod & verosimiliter potest de aliis affirmari Clericis, de iis, quæ ad liberam penitus eorum dispositionem spectant. Id probo. Nam Episcopi non sunt ex subditorum numero, nec lites habituri, quæ ad eos spectent. Si quæ autem pro Ecclesiâ, id nocere Ecclesiæ nequit, sed potiùs seruire profectui. Nec dici potest eorum
cognatos lites habere posse: id enim non obstat, cùm lex de cognatis eorum nihil disponat, qui non sunt lites habituri. Et quidem expressio illa circa litigantes, aut verosimiliter litigaturos, videretur impertinens: qui cùm vir aliquis sit, qui cognatum aliquem non habeat, omnes remanent comprehensi, & ita est inutilis prorsus expressio. Ex quo non venit prorsus probanda quorumdam doctrina, qui dicunt legem ad omnes subditos extendi, quia omnes possunt litigare, quos adducit & sequitur P. Sancius n. 18.
Propter quod & idem num. 30. existimat dictâ lege comprehensos peccare quidem munera à quibuslibet accipientes; sed quæ acceperint ab iis, qui neque habuêre litem, neque habent, nec sunt imposterùm habituri, non teneri restituere. Quod quidem, si de graui peccato loquatur, non videtur admittendum; quia ideò ad restitutionem non obligat lex, quòd talis acceptio non videatur grauibus inconuenientibus violandæ iustitiæ obnoxia: Atqui iis cessantibus non est fundamentum, ex quo inferri possit obligatio sub mortali, quia illud ipsum solum esse potest, violandæ inquam iustitiæ: ergo non est obligatio talis | asserenda. Propter quam rationem videtur etiam
dicendum Regios Auditores, & Togatos alios, ac minores Officiales non prohiberi quò minus munera possint Proregibus exhibere; quia ij apud illos rarò litigant. Et licèt debeant circa eorum agendi rationem valde esse soliciti, & si neglexerint admonere, immo & mulctare id non est propè litigare.
31
*Dico sextò. Munera data à consangui
neis, vel ab aliis, ex respectu amicitiæ, quæ staret etiamsi ij, quibus conserantur, non essent in tali dignitate constituti, mortalis peccati labe non inficiuntur. Vtrumque tenent graues Scriptores, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà num. 20. & 21. Quod etiam tenet Cardinalis Lugo supra num 132. §. quinta limitatio.
§. III.

§. III.

Pro Religiosis Resolutio postrema.
32
*DIco septimò. Proreges nequeunt tutâ
conscientiâ à Religiosis munera accipere pretiosa, ex auro scilicet, argento, lapidibus pretiosis, & sic alia. Hoc videtur certissimum, nisi vsus aliquando reddere illud incertum conaretur. Sed ille potiùs dicendus abusus, eliminandus penitus, vti qui Religioso statui nimis quantùm aduersetur. Vbi non iam ex Bulla Clementis Octaui de largitione munerum arguendum iuxta præscriptam in eâ formam, quam in Hispaniâ non receptam boni testantur Auctores, ex quibus P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract.
8. Lib. 2. Cap. 26. n. 15. qui generalius etiam videtur loqui P. Thomas Sancius Lib. 7. Operis moralis Cap. 19. n. 42. & 100. & Bonacina Tract. de largitione munerum Puncto 5. n. 3. & ab Vrbano Octauo moderatam aduertit Cardinalis Lugo Disput. 3. de Iustitia num. 169. Circa quod in Prouinciis aliis multi loquuntur Auctores videndi apud Dianam Parte 1. Tract. 6. Resolut. 1. apud quem aliqui affirmant non esse vsu receptam, quibuscum ipse videtur sentire; sicut & Thomas Hurtadus Tract. 8. num. 880. quod tamen non esse ita ostendit P. Filliucius Tract. 34. num. 80. & Diana ipse Parte 8. Tract. 6. Resol. 12. retractat quod dixerat, eò quòd sit ab Vrbano Octauo renouata. Quamuis & de ista renouatione, an sit generaliter admissa, possit etiam dubitari. Et certè in his Prouinciis non videtur esse in vsu.
33
*Arguo igitur ex eo quòd Religiosus ne
quit huiusmodi facere donationes. Et quidem sine Prælati licentiâ indubitatum est, non solùm ob paupertatis votum, per quod omnis actus proprietatis excluditur, qualis est dictus; non enim aliter de re datâ disponeret, si esset illius absolutus dominus: sed etiam quia furtum committitur, dum res aliena tribuitur; est enim illa non sua, sed Monasterij, Conuentus, aut Collegij. Quæ est communissima omnium de hac materiâ scribentium sententia, & inconcussa doctrina. Cum licentiâ autem pariter repugnat, quia nullus illam dare Prælatus potest cùm
talis donatio sit statui paupertatis contraria: vnde Doctores omnes de hoc agentes dicunt donationes debere esse moderatas, & Religioso statui congruentes, quales non sunt, quæ diuitibus videntur propriæ, vt sunt istæ, de quibus agimus. Videantur P. Suarez suprà Card. Lugo num. 186. P. Molina Disput. 276. P. Sancius suprà, P. Lessius Libro 2. Cap. 32. num. 26. Malderus in 2. 2. pag. 315. §. An autem, & seq. P. Turrianus in Selectis Par. 2. Disp. 31. Dub. 66. improbabile censet oppositum, & alij. Qui prætereà addunt licentiam futuram pro caussa pia. Pro quo videndi alij apud Dianam, valoris quantitatem limitantes Resolut. 4. etiam cùm caussa pia
Prælatis prohibitio eadem.
est, & alij id arbitrio Prælati prudentis relinquentes. Ex quibus aptissimè discurrit P. Lessius V. Paupertas Religiosa Casu 5. in Resolut. posthumi. Donationes autem, de quibus loquimur, à priuatis factæ, non sunt in prædicamento pietatis. Ex quo habetur neque Prælatum ipsum sic donare posse, vt citati & alij aduertunt; quia non est bonorum dominus; sed administrator; ad hunc autem non spectat exorbitantes facere donationes.
34
*Deinde argumentor. Nam Prælatus su
premus Religionum est Summus Pontifex; ergo non licet Religiosis, quod illi constat manifestè displicere, renuẽterenuente voluntate & licentiam penitus denegante. Tunc sic. Donationes tales sunt contra voluntatem Pontificis, & qui eas sciret, abominandas reputaret: id quod in Motu proprio Clementis Octaui constat, etiam cum Vrbani Octaui moderatione. Licèt enim dicamus non fuisse receptum; benè tamen ex eo colligimus quantitatem munerum non posse talem esse, vt taxatam ab ipso incomparabili excessu præcedat. Quod aliunde robustissimè comprobatur. Nam
Pontifex in præfato Motu proprio non condidit nouum ius circa largitiones munerum in Religiosis, sed nouam tantùm formam, circa caussæ approbationem tradidit, & pœnarum adiectione firmauit. Vnde etiam admisso illo, & in viridi obseruantiâ stante, quidquid ante illum licebat, etiam posteà licet; & quidquid non licebat, est illicitum. Sic tenent Sosa, Ortiz, Valerus, Ioannes de la Cruz, Paulinus Berti, quos adducit & sequitur Diana suprà Resolut. 2. Iuxta quam doctrinam euidenter sequitur dictam largitionem non esse licitam, & accipientem ad restitutionem teneri. Nam ex eâ constat munera debere esse valoris exigui, cùm eam Pontifex non de nouo statuat, sed supponat, & ampliùs explicet. Cumq́ue ad munera valoris non exigui largienda non sit in Religiosis facultas, planè dispicitur per eam non tranferri dominium, & ita obligationem restitutionis superesse. De qua obligatione in satis moderatâ quantitate videndus Villalobos Tomo 2. Tract. 35. Difficult. 32. n. 5.
35
*Dici potest ex P. Suario suprà num. 14.
Prælatum Religiosum habere potestatem ad remuneranda obsequia, & prætereà ad præueniendum aliquid gratis erogando, vt se vrbanum & beneuolum ostendat, respiciendo ad Monasterij vtilitatem. Addunt aliqui obligationem gratitudinis eam esse, vt plus debeat retribui, quàm sit acceptum: vnde ad quartam partem excessûs illud nonnulli extendunt: vt si merita valeant duodecim, & à Religioso retribuantur sexdecim, non debeat indignum iudicari, etiam stante rigore Bullæ Clementis Octaui, si illa nouum | ius statuit. Cùm ergo oporteat beneuolos habere Proreges, & alios viros principes, quia id potest in magnam Religionis vtilitatem cedere; iuxta id poterunt munera tribuenda disponi, vt scilicet pretiosa sint: vilia enim nec digna eorum personis sunt, nec ad effectum dictum possunt conferre. Quòd si merita in illis iam præcesserint, & vtilitatis fructus sit reipsa perceptus, maior apparet ratio vberioris largitionis.
36
*Sed hæc in caussa præsenti non vrgent.
Et qui P. Suarium adduxerit, obseruare debet quòd apud eumdem citato loco dignum consideratione succurrat, dum illa verba subiungit: Respiciendo semper ad maiorem proximorum ædificationem, vel ad Monasterij vtilitatem. Sic ille. Quod ergo cum proximorum ædificatione stare nequit, non est gratitudinis respectu conferendum, etiamsi ad vtilitatem Monasterij conferre possit. Atqui munera, de quibus loquimur, cum ædificatione stare non possunt, quæ scandalo potiùs sunt, eorum etiam, qui accipiunt, si velint vera nuntiare: ergo ex respectu gratitudinis, aut quocumque alio nequit illorum iusta largitio constare.
37
*Doctrina ergo illa de superabundanti re
tributione, in Religiosis non debet ita accipi, vt esse debeat in rebus eiusdem generis; aliàs beneficia illis collata, valde ipsis onerosa redderentur. Nam si tribuenti duodecim aureos debeat reddere sexdecim, & sic proportionaliter, quænam esse domus Religiosa poterit, cui beneficia non obsint, ampliora, quàm acceperit, reddituræ? Ex quo apparet non esse admittendum modum dicendi Thomæ à Iesv in Cap. Non dicatis Parte 3. Cap. 2. Dub. 1. §. Dixi fas esse. vbi ait Beneficiarium Regularem posse compensare 14. aut 15. aureis id, quod ad æqualitatem arbitrio boni viri compensaretur 12. Dubio autem 4. in principio, de Prælatis generaliter loquens ad doctrinam præfatam se remittit. Debent ergo esse retributiones pauperum, quos gratitudo non obligat ad superabundantem largitionem, sed ad officia illorum statui propria, quæ ad orationes, & sacrificia frequentiùs reduci solent, & alia spiritualis ordinis, quæ temporalibus beneficiis acceptis sunt incomparabiliter pretiosiora. Et de temporalibus accedere aliquid poterit, quod possit cum ædificatione componi. His addo, cùm Proreges, aut viri principes gubernationi præfecti, aliquid in vtilitatem Religiosorum præstant, non donare de suis metipsorum bonis, sed gratiam aliquam eorum facere, quæ administrant, & cum bona Regis venia possunt illis, exclusis aliis, applicari. Vel fauore aliquo eos prosequendo, ex quo emolumentum sequi possit. Cùm ergo de suis non tribuant, non resultat ex tali beneficio obligatio, vt Religiosi de suis debeant pretiosas largitiones cumulare. Præterquam quod qui illas communiter faciunt, non Religionis vtilitatem, aut honestum aliquem, ac Religioso statu dignũdignum respectum præseferunt, sed quem ipsi sciunt, & Deus, qui non irridetur, iuxta Apostoli monitionem.
38
*Dici vlteriùs potest sic largientem esse Beneficiarium, habentem scilicet animarum cu
ram, seu Doctrinam, quam vocant, & ita habere liberam emolumentorum Beneficialium administrationem; tales autem posse cumulatiùs donare, nec posse illis vllam fieri restrictionem, vt loquitur P. Molina Disput. citata §. Religiosus, in fine iuxta doctrinam Nauarri in Cap. Non dicatis num. 9. & seqq. & poterat etiam citare illum in Commentario 2. de Regularibus num. 10. & 11. Tractatu de Redditibus Ecclesiasticis Quæst. 3. Monito 25. & in Consilio 70. de Regularibus. Fauetq́ue Clement. 2. de Regularibus. §. Sed & valet, de vita & honest. Clericor. vbi statuitur differentia inter Regularem simplicem, & Beneficiarum, quòd hic absque facultate Superioris possit immediatè in opera pia impendere, non tamen ille.
39
*Verùm ex hoc ipso, quod in Clemen
tinâ dicitur, facilè intelligi potest non esse exactam responsionem. Nam talis Beneficiarius in opera pia debet impendere: Atqui ea, de quibus agimus, talia non sunt, neque quoad substantiam, neque quoad modum, cùm in eis ædificationis vmbra non appareat, neque in bonum aliquod Beneficialis Ecclesiæ, aut Religionis dirigatur. Et opera debere esse pia omnes Doctores tradunt, ex quibus plures adducit P. Sancius Lib. 2. Consiliorum Cap. 38. ex quo Cardinalis Lugo Disput. 4. de Iustitia num. 9. alios accumulans & P. Molina superiùs adductus idem affirmat. Pro quo & videndus P. Lessius Lib. 2. Cap. 4. num. 47. & quia Religiosus non habet dominium eorum, quæ largitur, cùm non acquirat sibi, sed Ecclesiæ aut monasterio, iuxta receptissimam
sententiam: inde habetur obligari eum, qui recipit, ad restitutionem: quòd si ille non restituat, tenetur ipse restituere de iis, quæ ad congruam potest sustentationem assumere. Quæ omnia sunt explorata iuxta communes regulas de restitutionis obligatione. Quamuis P. Wadingus Tractatu de Contractibus Disput. 2. Dub. 3. §. 2. n. 11. affirmet probabile esse donationes esse validas,
non obstante defectu dominij: quia eiecti à Religione dominio carent; & tamen validè, licet illicitè, donant, iuxta satis probabilem sententiam. Quod fundamentum est satis debile, quia Religio de eiectis non curat, sed velut extraneos reputat: vnde omne ius circa eorum frequentes donationes videtur abdicasse. Pro quo videndus P. Molina suprà §. Quoad ceteros & P. Lessius
Lib. 2. Cap. 41. num. 113. Non ita in Beneficiariis, quos oportet esse lectissimos: vnde sententia P. Wadingi non videtur admittenda, stante in contrarium agmine Theologorum ac Iurisperitorum: & quod de eiectis dicitur, negant plures, vt videri potest apud P. Palaum sic tenentem Disput. 2. de Iust. commutat. P. 22. §. 3. & Thomam à Iesv in Cap. Non dicatis Parte 2. Cap. 7. Dub. 7. & Parte 3. Cap. 2.
40
*Quòd si in casu aliquo expedire contingat bono Ecclesiæ aut Religionis, donum aliquod pretiosum dilargiri, quod diuino cultui aptè deseruire nequeat, & saluâ ædificatione donetur, non erit in eo lethale peccatum, neque restitutionis obligatio. Quod probatur ex communi doctrina, de qua diximus num. 33. quantitatem scilicet donationis arbitrio prudentis Prælati relinqui. Cùm ergo in casu, de quo loquimur, possit, qui dispositionem habet bonorum, de conuenientiâ talis muneris prudenter iu|dicare; non videtur in largitione eius lethale crimen admisceri.
41
*Dico octauò. Etiamsi ponamus acci
pientem donum Religiosi, non esse obligatum ad restitutionem, peccat tamen mortaliter, illud recipiendo. Sic Corduba, Siluester, & Nauarrus, quos adducit & sequitur P. Sancius dub. 38. citato n. 14. Ratio est clara; quia cooperatur peccato mortali alterius, quod juxta irrefragabilem fidei doctrinam peccatum etiam mortale est.
42
*Sed oppositum videtur tenere Cardinalis
Lugo Disput. 4. de Iustitia, num. 49. & 50. dum probat ex eo quòd actio sit mala in donante, non sequi acceptationem etiam talem esse in accipiente, cùm non sit cooperatio ad illam, sed effectus ex eâ secutus, dum quis vtitur jure suo; neque enim charitas vel iustitia postulat, vt quis negligat suum commodum, etiamsi inde sequatur tantumdem damni respectu alterius, ad quem res, quæ datur, debebat peruenire. Pro quo ingeniosè discurrit. Non videtur autem assertiuè procedere, quia tantùm ait non videri facilè damnandos, qui oblata accipiunt: pro quorum defensione subdit rationes, quæ tamen non videntur vrgere: eò enim tendunt, vt ostendant ibi non esse cooperationem: quia quidquid ad donationem spectat, & voluntatem, à quâ procedit, ex parte donantis se habet, & omnino præcedit. Non esse autem hoc, vt ille existimat, ex eo pro
Contra quem insurgitur.
bo: Nam quando aliquis donat, non perficitur donatio, donec alius voluntatem accipiendi manifestet; vnde si renuat, nulla est: positâ autem tali manifestatione, tunc in donante est actus, quo velit donationem perficere, qui est malus, sicut præcedens: Atqui ad hunc actum cooperatur accipiens, quia illum præcedit voluntas accipiendi, & ad ipsum mouet: ergo est cooperatio manifesta in ordine ad illum. Licèt ergo sententia dicta videatur speculatiuè probabilis, seu pro raro aliquo casu, quam & absolutè probabilem affirmat Diana Tract. 6. citato Resolut. 134. re tamen verâ quoad communem praxim talis non est, cùm modus donandi vsitatus is sit, quem assignauimus. Videantur dicta Titulo 1. n. 146.
Loading...