*Qui circa praxim sui temporis, quod &
nostrum, harum & aliarum Prouinciarum constare sibi ait eam esse, vt dum Mercatores intra
terminos moderati pretij se continent, de imponendo minimè pretio tractetur; secus si in eo
nimium quantùm excedant, mercium occultatione, monopolijs &c. ex quo Respublica damnum notabile patiatur. Mercatores enim honesto & rationabili lucro debent esse contenti, vt
benè Nauarrus in Cap.
Qualitas de Pœnit. dist. 5.
& licet leges fauorabiles extent circa dicta, ita
accipiendæ sunt, vt iustitiæ locum relinquant,
neque prohibitis & illicitis fauorem
pręstarepræstare censeantur. Et vbi de publica vtilitate agitur, quam
priuilegia lædere deprehenditur, contra illa ire
etiam inferior potest Magistratus ex Simone Maiolo in Colloquio seu
Tractatu de perfidia Iudæorum pag. 57. 77.
& 78. Addit excessum huiusmodi non tolerandum, etiamsi Mercatores in aliquibus mercibus sint passi iacturam: non enim
ideò in ijs, quæ restant, aucto enormiter pretio,
debet compensari dispendium. Iuxta quæ