§. XIX.

§. XIX.

Circa æternitatem divinorum decretorum.
656
*ADstruximus illum Problem. 11. pa
riter ostendentes actum, quem semel Deus habuit, non posse non per totam æternitatem conservare, & ita odium erga peccatorem, qui posteà justificatus est, & in æternum Dei visione fruiturus. De quo & Problem. 2. §. 13. Circa quod P. Quiros Disput. 61. Sect. 5. conatur ostendere odium dictũdictum non posse stare cum vera amicitia Dei, & sic arguit: Quia si Deus modò habet actum odij inimicabilis: ergo & nunc est verus inimicus. Ex quo & sequitur non esse verum amicum, quia verus amicus non est, qui veram amicitiam non servat. Et ita quidem in hominibus accidit, ut non debeamus de Deo aliter judicare. Urgetur. Nam, è contra Deus numquam exercuisset veram & sinceram amicitiam cum Iuda, cùm haberet jam consilium & intentionem inferendi illi maximum malum damnationis. Nec dici potest odium non esse in ordine ad hoc Nunc, sed pro præterito. Nam actus talis simpliciter est in Deo, & de præsenti non denominat ullo modo: neque enim de Deo solùm negatur esse inimicum pro Nunc, sed etiam negatur esse inimicum pro præsenti tempore negationis: aliàs maneret Deus memor injuriæ. Ergo potest in Deo stare volitio quin denominet.
657
*Quod argumentum urget P. Riba
Quid P. Ribadeneira.
deneira Disput. 20. n. 26. & eidem succumbit, cùm tamen n. 20. modum ostendat, quo possit stare æternitas actuum prædictorum: Quia videlicet potest Deus ab æterno velle liberè quòd tali tempore Petrus incipiat esse justus, & quòd eodem tempore divinus amor incipiat denominare Deum diligentem amicabiliter Petrum propter eam justitiam: Item permittere liberè quòd tali tempore sit peccatum, quo Petrus amittat justitiam: ac tandem permittere, quòd divinus affectus denominare incipiat Deum tali tempore prosequentem odio inimicabili Petrum. Quod brevius dici potuit: posse scilicet Deum ab æterno velle diligere in tempore, & permisso peccato odio habere. Ex quo quidem non habetur amorem & | odium fuisse ab æterno, & ita ex ea parte sententia temporalitatem adstruens possibilem minimè mitigatur.
658
*Sed quidem standum dictis, quia ad
ducta non plus urgent: neque ex humana amicitia solidum desumitur argumentum, quia in homine nequeunt actus contrarij consistere, qui diverso tempore extiterunt, eo quod ejus capacitas non ambiat omnia tempora, ut conservare possit ac debeat semper, quod aliquando aut amore & odio est prosecutus. Item jubetur deponere odium, & neque habere illud ob motivum præteritum sic: odio habeo inimicum pro tempore, quo inimicus fui, quia sic etiam peccatum est. Quòd si demus posse odium non peccaminosum dari, illud succedente amicitia pertransijt. Quod si sub consideratione præteriti status eum faciat sibi præsentem, & odium renovet, id quidem contra leges amicitiæ est, quia illa oblivionem injuriarum exigit, & sic se gerens periculosè exponit amicitiam dissolvendi. In Deo autem nihil tale accidit, qui semel habitum affectum, etsi non deponat circa præcedentem statum, securissimus erit amator. Unde dici potest absolutè odio non habere, quia licet affectum odij quoad entitatem retineat: eo ipso quòd gratiam justificantem confert, & ad statum amicitiæ elevat, moralem sibi adsciscit oblivionem. Unde est illud Isaiæ 43. v. 25. Ego sum,
Isai. 43. v. 25.
ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, & peccatorum tuorum non recordabor. Quia scilibet ita se geret erga eum, qui peccasset, acsi penitus ejus fuisset peccata oblitus. Pro quo & illud Michææ 7. v. 19. Revertatur, & mise
Michææ 7. v. 19.
rebitur nostri, dimittet iniquitates nostras & projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Quæ sic projiciuntur, longissimè ab oculis removentur. Et ita Deus erga dimissa peccata se gerere ore Prophetæ significat, ut licet non possit non ea dispicere, erga illa tamen ita se habet ac si minimè conspicentur.
659
*P. Ribadeneira positionem suam
Eximij Doctoris auctoritate stabilire conatur, & ita scribit n. 18. Antequàm solutionem explicem, ea videtur colligi ex Doctore Eximio supra (scilicet Disput. 30. Metaphysicæ Sect. 9.
P. Ribadeneira.
n. 59. (Corrige 60.) in medio illis verbis: Alio modo accidere potest veritas (corrige varietas) circa rem decretam pro diversis temporibus: ut v.verbi g.gratia, si Deus hodie diligat Petrum, cras non diligat. Et hæc varietas non infert mutationem in Deo, quia sine mutatione vel inconstantia animi potest uno tempore diligi, & non alio. Maximè quando id fit sine ulla novitate ex parte amantis, qui simul utrumque decrevit, scilicet & pro tali tempore amare, & pro tali non amare, & utrumque ex sufficiente caussa & ratione. Vbi expende primò; Fatetur Eximius
Sed non integra fide.
Doctor Deum hodie diligere Petrum, & cras non diligere &c. Sed quidem valde alienum à mente Eximij Doctoris est permanentiam semel habiti actus denegare, & in eo admitti posse varietatem. Unde post præfata verba ita subdit: Ita verò se gerit Deus volens rerum varietatem sine ulla varietate in ipso, quia nec habet nova decreta, nec mutat antiqua; sed singula pro suis temporibus ex æternitate amat, disponit, aut permittit, & in eo, quod semel proposuit, perpetuò perseverat. Id quod Lib. 2. de Attributis negativis Cap. 3. n. 4. recognoscit, ubi illud resolutorium ejus effatum: Vnde quod Deus non poßit: vel propositum liberum mutare, vel in tempore aliquid de novo velle, certißimum est.
660
*Quod ergo de amore hodierno Petri,
Notanda doctrina.
& non crastino, ab eo dictum, non ideo est quòd amor hodiernus cras non perseveret, quia æternus est, sed quia cùm non sit pro hodie & cras ejus motivum, modus loquendi ad præsentem statum limitatur, & ita dici potest quod cras non diliget, qui diligit hodie, si cras sit futurum peccatum, pro quo odium mereatur. Itaque secundùm statum motivorum modus loquendi decurrit, ac si in Deo affectus alij minimè residerent. Aliàs non posset sufficienter respectus ad varios status declarari. Habent se enim affectus ad alium statum pertinentes quasi per accidens, ex eo scilicet quod Deus immutabilis sit, non ex præcisa ratione amicabilis aut inimicabilis affectus. Sicut Deus solùm dicitur Creator ratione Omnipotentiæ exercitæ; & tamen in creatura necessariò inveniuntur participationes aliarum perfectionum, sine quibus esse nequeunt. Et quidem nullus ante citatum Scriptorem in P. Suarez pro asserto illo non benè in scholis recepto tale reperit fundamentum. Quod etsi sufficiens existimassem, non dubitassem hujusmodi placito sensum benignum applicare. Pro vero autem, & penitus amplectendo videri potest P. Izquierdus Disput. 31. Quæst. 6. qui PP. Quiros & Ribadeneiræ meminit, sicut & P. Gasparis Hurtadi, non autem P. Amici, sicut nec P. Bonæ-Spei, quem fortè non vidit. Neque difficultatem propositam attigit, sed aliam ex ratione æternitatis, de qua in Problemate, circa quam subtiliter de more discurrit.
Loading...