SECTIO VIII.

SECTIO VIII.

An ratione insignis Reliquiæ possint sanctorum Festa eleuari ad ritum altiorem.
92
*QVando sancti, quorum habentur
Reliquiæ, in gradu aut nullo, quia in Kalendario non extant, aut gradu in inferiori sunt, quia vel simplici, vel semiduplici ritu celebrantur, tunc ad ritum Duplicis euehi manifestum est ex Decreto S. Congregationis Rituum die 23. Nouembris 1602. de quo Gauantus Parte 2. Thesauri. Sect. 1. Cap. 5. Tit. 2. n. 8. & Sect. 3. Cap. 2. n. 10. vbi & expressè dicitur Duplex minus futurum. Pro Hispania autem iam id pridem indulserat Gregorius XIII. in Bulla anni 1573. die 30. Decembris. vbi restictionem illam Minus non adhibuit, sed simpliciter protulit Officium Duplex, facere. Vnde existimare
aliquis posset pro Hispania concessionem illam esse peculiarem. Quod roborari ex eo etiam potest ibidem adnexo de exclusione Festi Duplicis eo die occurrentis, in quo de Festo Reliquiæ faciendum: id enim maiorem aliquam arguit dignitatem. Et ita videtur intellexisse P. Quintanadueñas in Additionibus ad calcem Tomi prioris
adiectis, & in ea, quæ ad singul. 29. spectat. Tract. 7. vbi ait omnes sanctos, quorum Reliquiæ insignes possidentur, similiter & Naturales celebrandos sub ritu Duplicis maioris in suis Ecclesijs, iuxta dicta singul. 20. num. 4. In quo de ritu huiusmodi eatenus videri locutus potest, quatenus concessionem Gregorij XIII. suis ipsius verbis adducit: iuncta etiam Rubrica Breuiarij
Rubrica Breuiarij.
§. 11. de Concurrentia Officij nu. 2. ibi: Festa aliorum sanctorum, quæ in proprijs locis & Ecclesijs, solemniter celebrantur. Et addita Gauanti explicatione Parte 1. Sect. 3. Cap. 9. n. 3. qui iuxta Rubricam §. 11. n. 2. de Sanctorum Festis solitis in proprijs locis vel Ecclesijs solemniter celebrari, affirmat indicari Festa primæ vel secundæ Classis, vel Duplicia maiora, quæ in concursu cum minoribus habent integras primas & secundas Vesperas. Quod quidem verissimum est, si tamen ostendatur priùs Festum insignis Reliquiæ ex ijs esse, quæ solemniter celebrari cum prælatione aliorum solent, & sic esse Duplex maius, quod quidem dictus Auctor non aliter probat, quam tenore Gregorianæ concessionis adducto, ac si ex ipso constare videatur.
93
*Sed hoc satis firmum non est, vt videtur
Pro Minori concluditur.
ex S. Congregationis Decreto compertum, quo decernitur Festum propter Reliquiam insignem esse Duplex minus: ergo illud vt tale non est ex solemnioribus, aut solemnibus, de quibus Rubrica procedit; licet aliàs solemnitatem aliquam habeat stantem cum Ritus æqualitate; de qua manifestè Rubrica, & de quo infra. Sect. 17. aliàs inter se Decretum & Rubrica compugnarent. Neque pro Hispania specialius aliquid reperitur. Ex eo enim quod dictus Gregorius sine vlla sit limitatione locutus, nihil concluditur, immò potiùs oppositum, quia iuxta modum loquendi in Rubricis, & Kalendario frequentem sua in concessione processit, in quibus cùm Duplex dicitur sine additione aliqua Minus venit accipiendum regulariter loquendo; quidquid de exceptione aliqua sit; pro quo n. 174. vbi & de verosimilibus coniecturis. Prætereà Festa huiusmodi in Hispania nullam habent specialem solemnitatem, quàm alibi non habeant. Neque ex eo, quod Duplex aliud excludat, efficaciter potest vrgeri; nam vbicumque id fieri potest: & S. Congregatio celebrationem generaliter concedens forsan amplexa est, quam dictus Pontifex sua in concessione pro Hispaniæ regnis, præsignauit. Quòd autem Maius cùm non sit, Duplex aliud excludat, beneficio dictæ concessionis habetur, & optimo quidem respectu, vt eo die colatur sanctus, cuius est Reliquia, in quo ipsius memoria cum pignore pretioso concurrit, vt sic populi excitetur deuotio, & speciale aliquid ratione thesauri tanti concedatur. Sic Festum solemne translatum, vt quando hæc scribo accidit, translatione Festorum S. Ioseph, & Annuntiationis Virginis, nullum Festum etiam semiduplex loco pellit, quia possessio diei titulum præstat validiorem. Ergo & Sacræ Reliquiæ Festum ratione diei ipsi proprij occurrens aliud poterit excludere. Secus euenit quando sanctus, cuius est Reliquia, certum non habet diem; tunc enim alijs suorum dierum possessione gaudentibus seruandum ius, & suis à sedibus minime dimouendi. Itaque sanctus, qui propter Reliquiam insignem die suo Natali colitur, in eo alium, cuius est etiam proprius dies, exæquat; exceditur autem ratione Reliquiæ posterior; & ita præfertur ille, sicut ratione diei præfertur iste Translato quantumuis excellentis dignitatis. Et hinc argumentum à nobis efformatum, aut obiectioni roborata satisfactio.
94
*In Sanctis autem Naturalibus, de quibus
eodem modo loquitur P. Quintanadueñas citato nu. 4. quod scilicet Duplicia maiora censeri debeant, non habuit simile fundamentum ex Bulla Gregorij desumptum; ille enim sanctis, quos in Hispania celebrandos concessit, suos dies assignauit, vnde cessat aliorum exclusio; & quidem assignati dies, sine aliorum exclusione assignati ab ipso, cùm ea necessaria non fuerit; Natales siquidem eorum dies nullos habent alios in ipsis concurrentes in Kalendario contentos. Si verò citatus scriptor contendat, non solùm de assignatis à Pontifice, sed de Naturalibus omnibus celebrationem cum Officio licere, pro quo ille Singulari 9. in celebratione huiusmodi non est sublimior ritus tribuendus ipsis, quàm ijs, quorum celebratio in speciali est à Pontifice concessa; constat autem illis concessam non fuisse, quia in eorum Festis sola Duplicis nota apponitur, & in Translatione, communi cum duplicibus alijs iure censentur, vnde D. Franciscus de Paula præfertur Diuis Isidoro Hispalensi, & Hermenegildo, atque huic D. Leo. Licet autem
De Festo Expectationis.
in Festo Expectationis nota Maioris non apponatur, Maius reuera est, & ita expressum habetur in Kalendario, quia nullum Virginis Festum Duplex minus est, sicut nec Christi. Et vrgeri potest ex eo, quod in eâdem Bulla habetur circa Festum Translationis D. Iacobi, vocat enim illud | Pontifex Præcipuum Duplex, quod idem est ac Maius, & ita ait in Hispania celebrari solitum; quod tamen de alijs non ita pronuntiauit: non ergo illis talis ritus attributus. De Triumpho
De Festo Triumphi S. Crucis.
Crucis placeret idem quod de Exaltatione eiusdem ab Ecclesia statutum, ob similitudinem: video tamen in Kalendario S. Hieronymi Escorialensis cum sola Duplicis nota proponi: & quia sic receptum videtur, dum specialius aliquid non succurrit, rem suo in statu relinquo, & nihil moueo.
95
*Et Pontifex quidem de sanctis locutus,
qui aut in Kalendario non extant, aut ritu simplici vel semiduplici potiuntur, vel solam habent Commemorationem; nihil decernens circa eos, qui ritu altiori coluntur: vnde videtur eos suo in gradu relinquere, cùm sit ille satis honorificus, vtpotè ad cuius consortium alij prouehuntur. Et ita quidem sentire videntur communiter
de Reliquiarum cultu tractantes; nihil enim speciale addunt, vnde neque addendum videntur arbitrari: stante aliàs Decreto S. Congregationis primo inter alia Breuiario Romano inserta, ibi: Neque propria auctoritate, quouis prætextu, mutare ritum, qui habetur in Kalendario Romano, seu Rubricis Breuiarij, in altiorem ritum: neque
Decretum S. Congregat.
extendere concessa Officia de loco ad locum. Propria autem auctoritate fit, quod sine ea fit auctoritate, quæ est ad aliquid faciendum necessaria, quæ in eiusmodi est Pontificis, aut S. Congregationis Rituum, omnis enim alia, Ordinariorum scilicet tam sæcularium, quàm Regularium, ibidem remouetur. Et sicut mutatio de loco ad locum, est prorsus illicita, sine auctoritate prædicta, ita & de ritu ad ritum, cùm de vtrisque eôdem modo Decretum procedat; & quædam moralis de loco ad locum mutatio est, cùm diuersum locum in Rubricis habeant Duplicia maiora, & sint per diuersas Classes distributa. Quin etiam quòd cùm Classes diuersæ sint, & nihil determinatum pro mutatione dicta habeatur; pro cuiusque libitu aut arbitrio in eas eleuari poterit Duplex tale, ex quo confusio in diuinis Officijs resultabit, neque illa erit conformitas, quæ tantopere conueniens iudicatur, iuxta dicta nu. 89.
96
*Quibus non obstantibus, sunt qui muta
Oppositum sentientes.
tionem dictam admittant. Nam P. Quintanadueñas citato Tract. 7. Singul. 28. n. 4. affirmat Duplicia huiusmodi euehenda ad ritum primæ & secundæ Classis; pro quo adducit Hispalensis Matricis exemplum, in qua ob insignem Reliquiam S. Sebastiani, Brachium scilicet, de illo agitur sub ritu secundæ Classis. Quod cùm non placeat P. Pasqualigo, solam eleuationem ad ritum Duplicis maioris admittit Quæst. 262. nu. 5. nam Reliquia insignis aliquid debet operari: pro eleuatione autem ad solemniorem ritum non est sufficiens fundamentum. Vbi aliquis doctrinæ defectus apparet. Cùm enim non solùm sancti ritu Duplicis minoris celebrandi Reliquia esse possit, sed etiam alterius, qui ritu sublimiori gaudeat, declarandum oportuit quæ in illo eleuatio facienda. v., verbi g.gratia, S. Barnabæ, qui ritum habet Duplicis Maioris, Sanctorum Apostolorum, & Euangelistarum, S. Stephani, & S. Laurentij, qui secundæ Classis; S. Ioannis Baptistæ, SS. Apostolorum Petri & Pauli, qui primæ, sicut & S. Iacobi in Hispania, & vbi aliquorum Apostolorum cum Titularium titulo Reliquiæ concurrunt, aut Patronatus, sicut & aliorum. Vbi & de Innocentibus quæstio haberi potest, quibus Classis non assignatur, & constat aliquorum ex illis corpora diuersis in locis asseruari, vt in Ecclesia S. Dionysij prope Parisios, & in Ouetensi, in qua Ossa.
97
*Dico Primò. Duplex, de quo agimus,
eleuandum est ad ritum altiorem. Sic citati, & Docti alij, qui & in praxi illud amplectuntur. Et probatur adducta nuper ratione, quia Reliquia aliquid debet operari: id quod videtur efficaci ratione conuinci: nam ratione Reliquiæ sanctus, qui nullum habebat cultum, ad illum adsciscitur, & si cultum habebat omnium minimum, per Commemorationem solam, aut ritus simplicis, ad Duplex subuehitur, transitu semiduplicis immediati ipsi; quod multò plus est, quàm id quod contendimus: vnde & sequitur Reliquiam aliquid operari debere circa illud.
Dices etiamsi in suo relinquatur gradu, aliquid
Reliquiam operari, quandoquidem in Missa symboli recitatio aut decantatio conceditur, quod tamen Diuis est Ioanni Baptistæ, Innocentibus, Laurentio, & alijs denegatum, vnde pars magna solemnitatis est. Fateor responsionem esse non
Efficaciter conuellitur.
leuem, sed quæ & efficaci potest ratione conuelli. Nam ratione Reliquiæ aliquid est addendum, quod proprium illius sit, & cultum augeat intra terminos cultus, qui potest Duplicibus conuenire, & si non addatur, nihil in aliquibus erit speciale. Atqui sunt sancti, qui ritu Duplicis minoris ab Ecclesia coluntur, vt D. Maria Magdalena, & Doctores Ecclesiæ, quibus symbolum conceditur: & si eorum habeantur insignes Reliquiæ, nisi addatur aliquid, nihil speciale ratione illarum habebunt: ergo præter illud etiam in alijs aliquid est cum symbolo tribuendum.
98
*Dico Secundò. Sancto Duplici ob Re
liquiam ritus Maioris exhibendus, & non altior. Id probo insinuata ratione, quia pro altiori aliquo est solidum fundamentum, & talis est, quem dicimus: contra altiorem autem in primis facit, quia nihil affertur, ex quo ille possit verosimili coniectura deduci. P. Quintañad. solùm Hispalensis Ecclesiæ producit exemplum: atqui loco eodem Festum dictum ad antiquam consuetudinem reuocat, quatenus D. Sebastianus simul cum D. Fabiano celebratur; & videtur etiam idem de ritu dicendum, vt constat ex eo, quod de consuetudine circa Festa alia ibidem attestatur, ab Hispalensi Ecclesia celebrata. Et quidem cùm circa Festum illud præualuerit consuetudo, nequit cum fundamento dici illam in eo inualuisse, quòd duo illi sancti simul celebrentur, cùm Reliquia vnius tantùm sit, & non in eo quod ritu prædicto colantur; cùm aliàs consuetudo illa recentiores valde præcesserit sanctiones, ideò enim sancti dicti simul celebrati, quod Rubricis nouioribus aduersatur. Deinde, sine magno fundamento non est cultus exhibendus sanctis, qui eum superat, quem Christo Domino, & eius Matri suis in Festis exhibemus: Atqui Transfigurationis Festum, & plura ex Festis Virginis ritu tantùm Duplicis maioris coluntur, | vt constat: Ergo maior non est Sanctis ratione Reliquiarum tribuendus, cùm nihil, quod vrgeat pro huiusmodi excessu adduci videamus. Prætereà Decretum, de quo num. 95. prohibet mutari ritum in altiorem: ergo vt seruetur illud, magna moderatione vtendum est: & ea videtur talis, quam Assertio nostra proponit, quæ & est in Duplicibus alijs cum proportione seruanda, vt statim dicendum.
99
*Dico Tertiò. Si Reliquia sit Sancti Du
plicis maioris, ritus talis in ritum 2. Classis est mutandus. Probatur fundamento Assertionis primæ: nam Reliquia aliquid debet operari, & mutatio dicti ritus valde proportionatus est, cùm ad gradum immodiatum sit, sicut præcedens de Minore Duplici ad Maius.
100
*Dico Quartò. Si Sanctus, qui in Ka
lendario ritum Duplicis minoris non habet, ex concessione speciali Duplex maius aliàs sit, & eius habeatur Reliquia insignis, etiam est ad 2. Classis gradum prouehendus. Hoc dixerim specialiter propter S. Vrsulam & socias: Nam Leo X. concessit Monialibus S. Claræ vt illarum Festum vt Duplex maius celebrarent. Si ergo illarum habeantur Reliquiæ insignes, ratione illarum ad Classis 2. sunt gradum extollendæ. Bullam concessionis prædictæ adducit Fr. Emmanuel Rodericus in Bullario, & est 46. in Ordine inter Bullas dicti Pontificis sub data 29. Martij 1515. vbi Diuas Virgines nomine vndecim millium apertè compellat. Huiusmodi autem concessione posse Religiones omnes potiri & earum Religiosos gratiam communicationis habentes, communis sensus Scriptorum est, pro quo videri potest Laurentius de Peyrinis Tomo 2. Constitut. 8. Pij V. §. 2. num. 5. & P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 10. Cap. 9. nu. 3. & ideò R. P. N. Mutius Vitelleschus gratiam prædictam Vniuersæ Societati voluit esse communem, vt testatur Cardinalis Lugo in Annotationibus ad Viuæ vocis Oracula, verb. Festiuitas §. 4. Ratio autem Assertionis eadem est, quæ pro præcedentibus inculcata, Reliquiam scilicet aliquid debere supra id, quod aliàs licet, operari. Licet autem Reliquiæ Virginum dictarum ad omnes non spectent, sed sint tantùm aliquarum ignotorum nominum, id non obstat Assertioni, quandoquidem simul omnes celebrantur, (an autem diuidi queant, videndum inferiùs) & ratione Reliquiarum ad aliquam aut aliquas earum spectantium, aliquid haberi debet speciale vltra symbolum, quod iam vidimus non esse sufficiens, & Pater quidem Quintanadueñas
P. Quintanadueñas vt sentiat.
Singulari 29. de Sanctis hisce Virginibus ritu 2. Classis celebrandum esse dixerat, non nu. 2. vt ipse ait in Additionibus ad citatum Caput, sed 1. etiam cùm de omnibus non fit Officium, sed de ijs, quarum habentur Reliquiæ: quod quidem in eôdem Additionum loco inaduertenter excusum esse inquit, cum Duplex maius tantùm sit Festum huiusmodi. Quod quidem ex eo accidit, quod neque priuilegij dicti videtur habuisse notitiam, & P. Generalis communicatio posteà innotuerit, vnde neque ex dictis priùs, neque ex subiuncta emendatione, quidquam elici potest, quod Assertioni propositæ aut officere, aut commodari possit.
101
*Dico Quintò. Si Reliquia sit Sancti 2.
Classis, ritu est altiori celebrandus, Classis scililicet Primæ. Probatio est eadem, quæ in præcedentibus. Et hac ratione in Sanctuario nostro D. Mathias Apostolus celebrandus proponitur, ob insignem Reliquiam oblongæ fistulæ ab extremis scissæ. Vnde consequenter faciendum de illo in quauis Dominica præter primam Quadragesimæ. Et thesaurus hic vt Indijs Gratificaretur, & in magnum conuersionis earum bonum cederet, ante centum fere annos traditus ab Abbate Gradicensi luculento testimonio, cum duobus signis pendentibus, vno sui officij, altero Conuentus, & ita annos post aliquot à Limano Ordinario approbatus die scilicet 27. Iulij 1585.
102
*Dico Sextò. Si Sanctus, cuius extat
Reliquia, sit primæ Classis, non apparet quid ei possit conuenienter addi. Octauam enim omnes habent, & illius additio ob talem respectum valde esset notabilis, & ab Ecclesiæ vsu abhorreret. Quòd etiam in Dominica primæ Classis celebrari posset, non minùs dedeceret; sic enim & in Dominica Paschatis & Pentecostes id fieri posset, sicut & in Dominica Palmarum, quod constat quàm sit exorbitans. Et licet Festum SS. Trinitatis secundæ Classis tantùm sit, cùm tamen Dominica sit primæ, simile inconueniens videretur. Ponere autem in quibusdam Dominicis id fieri posse, & non alijs, est egregiè hallucinari; cùm omnes ad Deum spectent, & summa sint veneratione dignissimæ. Posset existimare quispiam Reliquiam tunc celebrandam alio die ritu communi alijs, quia aliquid debet operari. In quo quidem auctor esse nolo, quia res videtur insolita, sed si verosimile appareat alijs, quibus circa hæc iudicandi competens suffragetur auctoritas, non equidem repugnabo.
Loading...