CAPVT IV.

CAPVT IV.

Vtrùm Exteri in negotio conuersionis Indorum conuenienter excludantur.
42
*QVidquid de exclusione eorum sit, quos commoda tantùm temporalia ad istas pertrahunt regiones, in quo non variæ conuenientiæ rationes occurrunt, propter quas potest lex id cauens à Rege nostro constitui; circa alios cum distinctione loquendo,
Dico primò. Exteri ex iis Prouinciis, quæ
Regi nostro vt vero domino subiectæ sunt, immeritò videntur in negotio curandæ salutis Indorum excludi. Probatur manifestè: nam Reges nostri debent, iuxta obligationem, quam ipsi, vt num. præcedenti vidimus, recognoscunt, idoneos ministros ad salutem Indorum prouidere: Atqui exteri dictarũdictarum Prouinciarum idonei esse possunt: ergo immeritò videntur excludi. Major est clara, & Minor comperta ratione & experientiâ. Ratione inquam, quia idoneum ministrum constituunt ea, quæ Cap. præcedenti à Pontifice vidimus requisita: omnia autem illa in præfatis possunt reperiri; quia nihil confingi potest, propter quod valeat quantumuis leuis incapacitatis vmbra demonstrari. Experientia autem non vnum aut alterum, sed complures historia dignos ostendit, qui regnum Christi cum regno pariter Regum nostrorum egregiis laboribus propagarunt. In Indiâ quidem Orientali, & eidem proximis Prouinciis, Apostolici viri conuersionem mirabiliter promouerunt, quos nostræ historiæ, & nonnullæ aliorum, veritate contra inuidiæ caliginem albescente, concelebrant. An
tonius Criminalis Proto-martyr Societatis, Alexander Balignanus, Matthæus Riccius, Michaël Rogerius, Carolus Spinola Martyrio & sanguine nobilissimus; Laurentius Massonius, Marcellus Mastrillus, à cælo Martyr initiatus, Rodolphus Aquauiua, & ipse Martyrij laureâ & natalibus illustrissimus; Organtinus Brixianus, Paulus Camatius, Ioannes Baptista Zola, Franciscus Almeriquius, Alexander Vallaregius, Hieronymus ab Angelis, vt omittam alios. In Occidentali Angelus Monitola, Horatius Veccius, Ioannes Darius, Simon Maieta, Iulius Paschalis, Antonius Riparius, Camillus Constantius, & plures alij, qui ad experientiam captandam abundè sufficiunt. Et quamuis nonnulli ex ipsis in iis sint nati regionibus, qui Catholico Regi non subsunt; id sanè non obstat; tum quia plurimi illius vasalli sunt nati: tum etiam quia inde ro|bustius sumitur argumentum: Si enim idonei illi Euangelij ministri, quantò id possit certiùs de ordinariis vasallis affirmari?
43
*Communis responsio de suspicione
ex talibus non benè erga res Hispanas affectis, iuxta ea, quæ habet Cassanæus in Catalogo gloriæ mundi Parte II. Considerat. 22. ex dictis depellitur: experientiâ siquidem multiplici comprobatum eos nihil aut dixisse, aut egisse aliquando, quod suspicionem posset præfati affectûs generare. Sunt ergo præsumendi idonei, cùm nihil in contrarium ostendatur. Cap. Dudum, de Præsumptionibus. Et qui
Cap. Dudum.
dem Rex noster in exercitibus suis, quos hæc tempora fidentissimis ducibus instructos exigunt, externos adhibet, quibus & arces & vrbes in Hispaniâ propugnandæ, & gubernandæ committuntur. Nihil ab iis timetur & meritò. Cur ergo à paupere Sacerdote, quem gloriæ Dei zelus, & animarum salutis, suis tenet ministeriis intentum, timeatur. Ibi certè trepidatur, vbi non est timor, id est, timendi ratio, si res hæc, vt par est, rationabiliter transigatur.
44
*Dici vlteriûs potest sufficientes esse ex
Hispaniâ Operarios, vt non sit opus externum quæri subsidium, & rem hanc meliùs per ipsos, quàm per exteros agitari. Annuo penitus, si res ita se habet: non tamen se habere, cùm ad executionem tenditur, norunt qui pro huiusmodi caussis in Europam destinantur. Pro quo & eleganter Franciscus Pa
Franciscus Patritius.
tritius Lib. 3. de Regno, Titulo 13. vbi ita scribit: Vt enim diligens venator, si in patriâ suâ optimum canem non inuenit, Epiroticum aut Laconium, magnâ impensâ magnâque diligentia exquirit. Sic Rex, si regionis suæ idoneos indigenas non habebit, toto orbe terrrarum perquisitos, summo studio, omnique largitione ac largitate constituet. Sic ille. Qui Mathematicas facultates doceant aduehuntur extranei, quia Nostri ad hæc studia non ita afficiuntur, vt excellentes euadant magistri: Cur non ad rem, de quâ agimus, si opus iis fuerit, aduehantur? Bella certè in Hispaniâ, non solis geruntur Hispanis, sed necessarium est exteros aduocari: ergo & in spiritualibus expeditionibus aduocari exteri poterunt, sine vllo nominis Hispani dedecore; immò & cum honore maximo, vt Regi tanto in vtrâque caussâ, spirituali inquam & temporali, omnes fideles subditi conministrent.
45
*Dico secundò. Subditi Pontificis ob temporale in Italiâ dominium, non videtur
conueniens vt in caussâ, de quâ loquimur, arceantur. Hoc ex eo ostenditur, quod in superioribus ostendimus, donatione inquam Pontificis Reges nostros Indiarum dominos constitutos: quod & ipsi fatentur, vt vidimus num. 41. Indecorum ergo videtur, vt eius subditi in caussâ adeò piâ, in quâ valdè vtiles esse possunt, penitus repellantur. Noui aliquos ex iis Operarios insignes, & Hispanis nostris gratissimos, quibus vtinam plures alios similes haberemus.
Dico tertiò. Ex Germanis, & aliis Hispano nomini non insensis mitti conuenienter
possunt, vnde non videntur conuenienter amoueri. Probatur ex dictis; hos namque idoneos & ratio & experientia demonstrat, pro suspicione autem ratio subest nulla. Ex iis etiam nouimus aliquos strenuos & indefessos Indiæ vineæ cultores. Cur ergo tales bonus Paterfamilias sub pactione donarij non conducat, pondus diei & æstus aptissimos sustinere?
46
*Dico quartò. Ex nationibus quasi na
turaliter aduersis non expedit Ministros conuersionis admitti. Hoc non ex eo ita profero, quòd minùs apti sint. Quis enim Gallos satis aptos non censeat, qui in Nouâ-Franciâ res mirabiles incredibili patientiâ perpetrarunt? Sunt equidem ad spiritualia aptissimi ministeria, ingenio, litteris, & experientiâ conspicui. Neque ex eo quòd timeri aliquid ab ipsis queat. Quid enim ab imbelli, & rerum sæcularium egregio despectore timeri possit? nihil certè Carolus V. à Borbonio timuit, quem exercitibus præfecit suis, sicut neque à Condeo Principe Rex noster arma nostra tractante contra Gallicas irruptiones; & ab iis, de quibus agimus, timeatur? Non
mittendos tamen assero, quia frequentibus erunt obnoxij calumniis, & rem, pro quâ animus maximè tranquillus & pacatus exigitur, non poterunt promouere. Communiter enim habebuntur suspecti, vtpotè rebus nostris quasi naturaliter aduersantes, iuxta vulgarem responsionem de quâ num. 43. hîc potiùs congruentem. Et licèt prudentiores secus iudicabunt, vulgus tamen prudentiæ leges ignorat, vnde & quod sentit, non veretur effa
Seneca.
ri, veritatis peßimus interpres, iuxta Senecam Lib. 2. de breuitate vitæ. Scimus etiam ob leuissimam, aut potiùs nullam huiusmodi occasionem, graues obortas tempestates, quas anteuertere oportet, transmissione negatâ. Quod
Authent. Vt Diui.
Principibus obseruandũobseruandum, iuxta Authent. vt Diui. in quâ sic Imperator: Voluntarios labores, vt quietem aliis præparemus. Pro quo & alia habet Glossa in Præmia Decretalium. Et in regionibus adeò remotis id peculiariùs accurandum; quamquàm regula ista suas possit exceptiones habere; vnde & scimus aliquos cum tranquillitate animi, nullis excitatis aliunde flatibus, in vineæ istius culturâ egregiè laborasse. Pro quibus hæc satis, in quibus non tamquàm iudex, sed tamquam testis elocutus: scio enim Regi nostro graues & sapientes Consiliarios assistere, quibus de conuenientiâ circa prohibitionem aut indulgentiam, erit integrum iudicare. Sed quia illi circa valdè remota deliberant, neque id, quod ipsa rerum facies præsentibus exhibet, potest esse perspectum, non sum veritus facem testimonij præferre; cùm sit eius, qui ipsos ferè quinquaginta annos in istarum rerum proximâ inspectione transegit. Iuuat autem illud Orientalis Prouinciæ Socie
tatis nostræ Patrum communi calculo roborare. Illi enim Anno 1575. consultatione habitâ circa ea, quæ ad promouendum rei Christianæ statum conferre poterant, cum Visitatore Alexandro Valignano conuenientes, id statuerunt inter alia, quod P. Sacchinus 4. Parte historiæ Societatis Lib. 3. num. 230. his refert ver|bis: Illud quoque visum est in deliberationem vocandum, an alios præter Lusitanos expediret in Indiam ex Europâ socios mitti: vbi summo omnium acclamatum consensu, non modò ex alijs quibusuis Prouincijs cum gratiarum actione excipiendos libentißimè, sed etiam inuitandos, rogandosque: & supplicandum P. Generali, vt quando vna Prouincia Lusitana nequaquam sibi ipsi, Brasiliæque, & Indiarum tot tamque amplis regionibus posset sufficere, nullo modo Spiritui sancto, Dominoq́ue meßis Operarios in messem suam mittenti præcludi aditum sineret. Sic ille.
Loading...