*Ego tamen parendum Prælato semper
iudicaui, quia id, quod de vsu afferri potest, nequit eidem incommodare: de concordiâ enim
nōnon
constat, & ita ille est in sui iuris possessione. Quod
verò ab aliis vsus fuerit toleratus, nihil obstat, quia
antecessorum gesta non possunt iura successorum infirmare; par enim in parem non habet
potestatem, vt iura clamant. Hinc locationi factæ proprio nomine ab antecessore non tenetur
stare successor, vt Doctores tradunt, quos adducit
Barbosa
de potestate Episcopi Allegat. 99. & contra reuerentiam, & obedientiam Episcopo debitam ab omnibus, qui in eius diœcesi sunt, non
præscribitur. Cap.
Cùm non liceat, de Præscriptionibus. Circa quod varios textus congerit Glossa,
& videndus etiam Barbosa
Allegat. 128. Nec
consuetudo contra Episcopum valet, per quam
disrumpitur neruus Ecclesiasticæ disciplinæ. Cap.
Cùm
inter vos, de consuetudine: quod in casu præsenti
videtur accidere, obedientia à Capellanis Archiepiscopo denegata. Pro quo & est illustris textus in Cap.
Nihil prodest, de Præscriptionibus, in
quo sic D. Gregorius Magnus.
Sed illud vos scire
credimus, taciturnitatem, atque patientiam nostram,
futuris post me Pontificibus in rebus pauperum præiudicium non facturam. Vbi Glossa verbo
Facturam:
sic ait
: Arg. Quod negligentia, vel taciturnitas Prælati, non præiudicat successori, &c. Et licet posteà
addat per taciturnitatem contra Episcopum præscribi, quod ex toto Titulo dicto comprobari
affirmat, quod & videtur certum, quia aliàs contra Ecclesiam non posset præscribi, cùm præscriptio ex taciturnitate procedat; quia tamen illa &
longissimum tempus requirit, & etiam titulum, vt
manifestè deciditur in Cap.
Episcopum de Præscriptionibus, in sexto; qui tamen hîc deficit; doctrina
illa nequit obstare. Quod autem titulus non sit,
ex eo constat, quia nullus ostendi potest præter
taciturnitatem (si & hæc etiam potest respectu
omnium Prælatorum ostendi.) Et quia præter
illam titulus specialis requiritur, vt vidimus
: nullus ergo datur. Cùm ergo Archiepiscopus in
possessione suæ iurisdictionis sit circa dictos Capellanos, potest extraiudicialiter procedens eos
excommunicare, etiamsi appellauerint, quia appellatio non suspendit sententiam, quando
Episcopus procedit vt pars ad conseruationem iurium suorum
: sic constat ex Cap.
Interposita, de
Appellationibus, & Cap.
Cùm inter Canonicos, de
Electione. & tradunt Doctores, quos adducit, &
sequitur P. Thomas Sancius
Tomo 1.
Consiliorum,
Lib. 3.
num. 227. & hoc quidem supponendo id,
quod sub excommunicatione præcipitur, esse aliunde iustificatum; si enim tale non sit, quia aut
ex falsa præsumptione descendit, siue ad instantiam partis, quæ non Dei zelo, sed cupiditate inordinatâ mouetur; aliter poterit in foro conscientiæ judicari: in exteriori autem obedire oportet; quia inobedientia sine graui scandalo stare non solet; & de re agitur in quâ nequeunt Capellani graue detrimentum experiri, sed ad Administratorem reuertamur
: pro quo