SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Ex duabus æquè probabilibus opinionibus licitam esse alterutrius sequelam efficaciter ostenditur, modo pro eo conuenientissimo declarato.
Section
198
*DIfficultatem præsentem euoluens
1. Auctoris Assertio.
præfatus scriptor Quæst. 8. Tractatus dicti, quatuor illam assertionibus censuit enodatam, quarum Prima sic habet: Voluntas flectere potest intellectum, ad assensum cuilibet ex partibus contradictionis præbendum: modò partes illæ pro priori ad omnem affectum & assensum sint æquè probabiles, & motiua, in quibus earum probabilitas consistit, sint dissimilia. Supponit assertio id, quod experientia compertum habetur; voluntatem scilicet ante omnem assensum circa obiecta probabilia, posse erga vnum illorum magis affici. Item in obiectis huiusmodi motiua probabilitatis esse posse dissimilia, vel quia ex rationibus dissimilibus desumuntur, vt si pro vna parte staret experimentum, & pro altera principium aliquod metaphysicum, vel quia vna pars soli auctoritati niteretur, altera rationi: vel demum si vtraque contradictionis pars tam rationibus, quàm principijs diuersis fundaretur. Ex quo apparet quando motiua similia sint dicenda; talia enim sunt quæ ab auctoritatibus similibus desumuntur, vt Auctor explicat n. 2. vbi & addi potest similia etiam posse motiua existere iuxta datam explicationem, si vtraque experientiæ, aut eidem principio motaphysico aliter intellecto niterentur, vt non semel accidit. Secunda idem statuit, cùm motiua sunt similia. Tertia similiter,
Tres aliæ.
etiam si ante assensum, & affectum sit facta motiuorum comparatio. Quarta, vt sequitur: Apparentia verisimilitudinis consequens ad assensum, quem intellectus vni contradictionis parti absolutè præbuit, semper maior est, quàm apparentia veritatis pro parte opposita. Atque in hoc sensu verum est intellectum numquàm assensum præbere, nisi parti, quæ omni apparentia inspecta, tam antecedente, quàm consequente dictum assensum, apparet probabilior. In qua supponitur id, de quo num. 3. vbi probat inter intellectum & voluntatem in eo esse paritatem, quòd sicut voluntas per ipsam obiecti electionem vehementiùs in illud propendet, quàm ante eiusdem electionem; ita intellectus tam per, quàm post assensum alicui obiecto præstitum, longè maiore vi ad illud credendum impellitur, quàm impelleretur pro illo priori, in quo obscurè tantùm stimulabatur ad assensum illi præstandum. Quibus non obstantibus.
199
*Dico Primò. Siue motiua sint similia,
siue dissimilia, intellectus ex imperio voluntatis nequit alterutri parti æquè probabili assensum præstare, & consequenter neque iuxta ipsum operari. Ita dictum à nobis & probatum Parte 1. n. 43. & 44. & modò arguo.
Primo, Quia stante assensu circa vnam partem
iudicat intellectus rem ita esse, & consequenter negat oppositum; quia si vnum est verum, necessarium est aliud esse falsum, & consequenter vt tale iudicetur vnum quodque illorum. Tunc vltra. Nulla facta in obiectis mutatione, statim post assensum dictum potest è conuerso assensus circa id, quod falsum iudicabatur, versari, illud verum iudicante intellectu, & consequenter falsum id, quod verum putabatur, nec solùm contrariæ, sed contradictoriæ etiam enuntiationes efformari. Atqui hoc manifestè implicat: ergo & illud ex quo sequitur. Maiorem probo: Nam sicut ex imperio voluntatis potest assensus prior poni, ita & ex eodem suspendi absolutè, lieet nonnulla aliquando appareat difficultas: Atqui eo suspenso potest circa oppositum inclinari intellectus, cùm sit eadem omnino ratio pro illo ac pro priori, similis scilicet probabilis: Ergo &c. Minor autem est comperta, vnde & irrefragabilis consequentia. Vbi pro solutione recurri nequit ad
4. assertionem de maiori apparentia comitante aut consequente, si velit Auctor ea posita non posse iudicium variari: id enim ex ipsius principijs potest manifestè conuelli. Primo scilicet ex paritate cum voluntate, quæ inter duo æqualia bona, etiam talia iudicata, potest exequi electionem. Vnde n. 2. solùm puro bono prærogatiuam attribuit necessitandi euidenter voluntatem ad sui amorem, sicut puro vero necessitandi intellectum ad præbendum illi assensum: Atqui voluntas posita boni vnius electione æqualis alteri, potest illo reiecto, alterum, quod priùs reprobarat, amplecti. Ergo &c. Secundo, Maior illa apparentia, vt habet num. 35. fundatur non solùm in ipsa | iudicantis auctoritate, sed potissimè in vitali repræsentatione affirmatiua obiecti vt veri, & reiectiua oppositi vt falsi, id est in ipso iudicio illud absolutè affirmante verum: sed etiam in affectu voluntatis ad illam partem, à quo, vt à voluntatis imperio assensus ille, vtpotè obscurus, dependet. Ex quibus postremis verbis euidenter arguitur: Nam apparentia dicta eo, quo explicatur, modo, vtpotè obscura, à voluntatis dependet imperio: ergo cessari ab illo potest, & quidquid circa partem electam peractum est, ad oppositam transferri, & ita apertæ contradictioni locum, impossibili aliàs, aperiri. Ex quo habetur, (ex obscuritate scilicet,) cum qua apparet obiectum; vt etiam si opinio sit probabilior non necessitetur intellectus ad assensum pro illa: vnde si ex imperio voluntatis illum præstet, cessare ab eo potest, cessante imperio; vnde hoc communiter scriptores tradunt, de probabili assensu disserentes.
200
*Secundò arguo. Nam stante testium
2. Ex testium paritate.
paritate nullus potest condemnari; paritate inquam non numerali, sed qualitatiua, ita vt iudex sit in æquilibrio constitutus, eo quòd intellectus in actu primo in nullam partem possit propendere. Vnde sic disponunt leges, ex quibus l. Ob car
L. Ob carnem.
nem ff. de testibus sic habet: Si testes omnes eiusdem honestatis & existimationis sint, & negotij qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda sint omnia testimonia. Si vero ex ijs quidam eorum aliud dixerint, licet minori numero, credendum est, sed quòd ratione negotij conuenit, & quod inimicitiæ aut gratiæ suspicione caret: confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis & testimonijs, quæ rei aptiora, & vero proximiora esse compererit: non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, quibus potiùs lex (aliàs lux) veritatis assistit. Sic lex: quod quidem proptereà accidit, quia stante paritate dicta, nequit prudens formari iudicium de iustitia, quæ vni partium potiùs quàm alteri assistit. Atqui iuxta præfatum dicendi modum iudex condemnare quem vellet posset, prudenter iudicando: tale enim iudicium prudens nu. 40. & stante maiore illa apparentia, est probationis excessus, iuxta quem ritè confirmatur motus animi in iudice. Vbi responderi ne
quit probabilem esse sententiam posse iudicem iuxta æquè probabilem, immò & iuxta minùs probabilem iudicare, de quo nu. 54. & inferiùs Sect. 27. ex quo videtur vis rationis infringi, vt non appareat efficax, sicut in caussa præsenti necessarium iudicamus. Sed perstat illa: nam sententia dicta non procedit quando agitur de probabilitate in quæstione facti, in qua tota resolutio ad testium depositiones penitus reuocatur, non vbi de iure agitur, vbi diuersa est ratio; quæ differentia communiter à Doctoribus adhibetur, de qua & dictum suprà nu. 64. & loco ibidem citato. Deinde sententiam prædictam amplexi, non ideò ita pronuntiant, quòd existiment eum, qui ita operatur habere assensum absolutum circa opinionem, id enim negant, & solùm affirmant licitum esse aliorum sententiam sequendo, de quo dictum nu. 16. 17. & 137. & inferiùs resumendum. Neque etiam dici potest leges, de quibus supra, ad solum forum externum pertinere, nam licet ita sit, ad illa intendunt vt iudices habeant vnde possint iustum iudicium, & prudentem assensum affirmare, vt ex earum tenore constat.
201
*Tertiò. Dubio stante ob rationes vtrim
3. Ex statu dubio.
que pares, nequit assensus, nisi fortè temerè, alicui parti præstari: ergo neque in casu, de quo agimus. Antecedens est certum, & communiter admissum, cuius ratio est manifesta: nam aliàs dubium non esset dubium, quandoquidem cum illo absolutus habetur assensus, qui eo ipso erit opinatiuus, & non illud, quod eidem contra ponitur, iuxta receptissimam Doctorum explicationem. Consequentia probatur: quia in dubio id proptereà accidit, nam intellectus ob paritatem rationum est in æquilibrio, vnde necessarium est vt aliquid superueniat, quo ad alterutram partem inclinetur. Atqui idem accidit in conflictu opinionum, vt constat: Ergo &c. Neque obstat si dicatur motiua in dubio esse debilia, quod secus accidit in opinionibus. Contra id enim est etiam stantibus fortioribus motiuis, vnum ab alio non superari, & ita neque æquilibrium tolli, vnde eadem ratio perstat. Præterquàm quòd non semper motiua sunt ita debilia, & tamen operari non licet ijsdem stantibus, quod tamen liceret, si talia essent, ideò enim scrupulis vexati operari ijsdem non obstantibus possunt, immò & alij.
202
*Dico Secundò. Quod de apparentia ma
iore dicitur in 3. Assertione minimè satisfacit. Id constat ex prima nostra ratione, & etiam ex secunda. Deinde. Aut ratione affectus aliquid apparet specialius in obiecto, aut non? Si primum, mutatur quæstionis status, iam enim est probabilius. Si posterius, nihil est vnde crescere affectus possit, quia iste non excitatur nisi ex obiecti repræsentatione. Item, specialis apparentia esse nequit, quia si oppositam partem amplecteretur, similis apparentia existeret, potuit autem partem oppositam, qui alij assensum præbuit, amplecti: immò vt nuper arguebamus, ea dimissa, quæ modo extat, potest alia cum opinionis alterius electione succedere, de quo & dicemus inferiùs.
203
*Dico Tertiò. Quod ad negotium mo
rale spectat sententia dicta nihil conducit, sed efficit. Probatur. Nam etiamsi assensus præstari nequeat absolute loquendo quantum ad existentiam obiecti opinabilis, potest tamen circa probabilitatem sententiæ præberi. Et eo stante ad operandum progredi iuxta dicta nu. 200. & ratio est, quia stante assensu operari quis potest, eo quòd prudenter se gerat, dum ratione & auctoritate competentibus ductus operatur. Atqui sublato assensu stat etiam prudens operandi modus, dum quis auctoritate competenti mouetur, ratus ita sentientibus rationes solidas non deesse, quas & dignoscere potest, dum de probabilitate iudicat: ergo & potest nullo præbito assensu licitè operari. Quæ ratio est euidens Prætereà, sententia dicta philosophicè loquendo difficilis est: ergo quando de complananda probabilitatis via agimus, incommodè vsurpatur, occasionem aduersarijs exhibendo id exprobrandi, quòd scilicet ad sententiam pro licita opinionis probabilis sequela stante defendendam, inuerosimiles, quia difficiles in Philosophia sententias vsurpamus. Non ergo confert, sed efficit.

Argumentorum quorumdam solutiones.

204
*PRimò arguitur Motiua æqualia talia
sunt, vt si intellectus liber esset, sicut est voluntas, haberet motiuum sufficiens ad assentiendum, sicut voluntas habet ad amandum. Ergo sufficit vt per imperium voluntatis ad alterutram partem credendam flectatur: nam voluntas quoad hanc determinationem aliud non facit, quàm vt suppleat vices, quas intellectus suppleret, si esset liber. Quod vrgetur. Nam absurdum est existimare voluntatem plus requirere in motiuo potentiæ sibi subiectæ, vt motum eius imperet, quàm ipsa in proprio motiuo requirit, vt ad electionem se determinet.
Respondeo dato antecedenti negando conse
Non vrgere ostenditur.
quentiam. Et ratio est, quia si intellectus esset liber, esset pariter voluntas, & ita non est mirum si id staret quod intenditur. Voluntati enim ita est propria libertas, vt alteri nulli conuenire queat. Id autem quod de imperio additur supplente libertatem intellectus, circa ea admittendum est, in quibus non interuenit repugnantia, quam tamen in casu præsenti vidimus n. 199. Sicut dici potest supplere libertatem inferiorum potentiarum; cùm tamen in ijs nihil tale confingi posse certum sit, quale in intellectu contingere posse contenditur. Neque vrget quod additur: plus enim voluntatem requirere in motiuis potentiæ sibi subiectæ, ex conditione potentiæ ipsius prouenit, & defectu libertatis.
205
*Secundo ex Stephano Spinula Vbicum
que datur inclinatio naturalis alicuius potentiæ ad terminum aliquem, terminus ille possibilis est, quia naturalis inclinatio non est frustrà, nec tendit ad impossibile. Sed intellectus stante motiuo probabili pro vna parte, ex vi motiui oppositi æqualis trahitur ad assensum præstandum parti oppositæ; Ergo assensus illius partis est possibilis, etiam stante motiuo æquali in oppositum. Maior videtur per se nota, & declaratur, atque vrgetur exemplo voluntatis potentis ex æqualibus eligere quod voluerit bonum. Minor est euidens per communem experientiam: dum enim quis credit, tentatur sæpè ad discredendum; nam motiua, & si leuiora sint, pro discredendo; solicitant tamen; Ergo quando æqualia sunt, vt in casu nostro, certior erit ad assensum inclinatio, & ita etiam possibilis.
Respondeo data Maiori, distinguendo Mino
rem: Trahitur intellectus ad assentiendum modo conuenienti naturæ, concedo; repugnante, nego. Modus conueniens & accommodatus est, vt non stante motiuo æquali, quod obstet, assentiri possit: id autem possibile est. Quemadmodùm licet motiua vtriusque partis simul moueant voluntatem, nequeunt tamen simul efficaciter amari, quia modus ille accommodatus non est naturæ immò & quandoque impossibilis. In quo non video quidquam esse momenti, vt circa id oporteat ampliùs distineri.
206
*Tertiò. Ex D. Thoma q. 14. de veritate,
3. Ex D. Thoma.
arti. 2. vbi ita loquitur: Quandôque intellectus non potest determinari ad alteram partem contradictionis, neque statim per ipsas definitiones terminorum, sicut in principijs, nec etiam virtute principiorum, sicut in conclusionibus demonstratiuis est: determinatur autem per voluntatem, quæ eligit assentire vni parti determinatè & expreßè, propter aliquid quod est sufficiens ad mouendum voluntatem, non autem ad mouendum intellectum, vtpotè quòd videtur bonum vel conueniens huic parti assentire. Et ista est dispositio credentis, vt cùm aliquis credit dictis alicuius hominis, quia videtur decens, vel vtile; & sic etiam mouemur ad credendum dictis, in quantùm nobis repromittitur, si crediderimus, præmium vitæ æternæ. Et hoc præmio mouetur voluntas ad assentiendum his, quæ dicuntur, quamuis intellectus non moueatur per aliquid intellectum. Sic Doctor Sanctus expressè admittens voluntatem posse flectere intellectum ad assentiendum motiuo, quamuis non possit per se intellectum determinare; vbi non solùm de fide diuina, sed etiam de humana loquitur, in quibus constat posse motiua inueniri, quæ vrgeant in oppositum.
Respondeo S. Doctorem in casu quæstionis
non loqui, pro quo citata quæst. arti. 1. satis mentem suam reddiderat manifestam, ita scribens: QuandôQuandoque intellectus non magis inclinatur ad vnum, quam ad aliud, vel propter defectum rationum, vel propter apparentem æqualitatem eorum, quæ mouent ad vtramque partem, & ista est dubitantis dispositio, quæ fluctuat inter duas partes contradictionis. Hæc ille, qui de dubio etiam probabili statuit; si enim de alio eius esset mens, iam illam satis declarauerat, dum defectum posuerat rationum: & ita cùm addit æqualitatem, dubium probabile comprehendit: atque ideò sicut in illo repugnat assensus, nisi fortè præceps & temerarius, sic & in alio. Cui clarissimæ auctoritati solutiones aliquæ adhibentur, quas vt inuerosimiles prætermitto.
206
*Quartò. Intellectus assentiri potest mo
tiuo probabiliori: ergo & æquè probabili. Antecedens demonstratum supponitur, & consequentia probatur: Quia distantia inter paulò probabilius & æquè probabile est adeò parua, vt dispositio intellectus & voluntatis sit ferme eadem in vtrôque casu; atque adeò impossibile est vt vna ex illis dispositionibus sufficiat ad inducendum effectum specie diuersum ab alia. At sufficeret si in primo casu assensus circa partem A. induci posset, & non in secundo. Ergo vel in vtrôque, vel in neutro assensus circa partem A. elici potest. Quod confirmatur. Nam quando assensus præstatur circa partem probabiliorem, etiam datur motiuum retrahens, nec tamen impediens. Atqui non est ratio cur assensus impediatur eo quòd motiuum retrahens paululùm augeatur, & euadat æquale motiuo impellenti: ex eo enim solùm redditur assensus paulò difficilior, quæ parua difficultas priori superaddita, non sufficit vt reddatur impossibilis.
Respondeo concesso antecedenti negando
Nihil euincere ostenditur.
consequentiam. Et ad probationem dico dispositionem non esse fermè eamdem, neque paruam additionem, quæ æquilibrium illud constituit: quod quidem probari debuisset. Debet ergo quod additur, aliquid non leuis esse momenti, si enim tale non sit, æqualitatem non tollit moraliter loquendo: & ita vt probabilior opinio euadat, necessarium est aliquid, quod bilancem faciat suo pondere euidenter inclinare.
207
*Quintò, Motiuum probabile est medium
sufficiens ad opinionem mediante imperio voluntatis caussandam: sed motiuum probabile etiam in concursu motiui æquè probabilis est verè probabile, & habet vim motiui probabilis: Ergo sufficit ad opinionem mediante voluntatis imperio caussandam.
Respondeo concessa Maiori distinguendo Mi
norem: Etiam in concursu est verè probabile, & habet vim, in actu primo, concedo: in actu secundo, nego. Primum quidem, quia nullo addito ex sola sublatione impedimenti ex voluntatis imperio aptum est assensum caussare probabilem, & ita opinionem. Et quidem pars vtraque probabilis est, non solùm disiunctiuè, sed simul sumpta, quoad absolutam denominationem, quia verè dici potest hoc & illud esse probabile; & tamen nequeunt simul opinionem ex voluntatis imperio caussare: non ergo ex ratione probabilitatis in illis argui ad exercitium caussationis generaliter potest.
208
*Sextò, Vni testium æqualium potest
quis ex voluntatis imperio credere: Ergo &c. Antecedens probat Auctor, quia ex tali credulitate potest commodum aliquod sibi procurare, & illud reddere pro ratione: Atqui circumstantia dicta non auget credibilitatem obiecti: ergo æqualitate stante potest assensus præberi.
Respondeo negando antecedens, & ad proba
tionem nego Maiorem quia perstat adductum fundamentum, & id quod diximus num. 200. & quidem ad commodum procurandum impertinenter se habet assensus, qui est actus purè interior, & pro eo obtinendo exterior sine mendacio protestatio est sufficiens: sic enim frequenter homines cum amicis se gerunt, non contradicentes ipsis in ijs, quæ peccata non sunt, vt conseruent amicitiam; & subditi cum superioribus, ne ipsorum gratiam amittant. Sic monet Apostolus. Tit.
Tit. 2. v. 9.
2. v. 9. Seruos dominis suis subditos esse in omnibus placentes, non contradicentes. Et quidem in casu spectati commodi, non solùm quando opiniones sunt æquè probabiles, sed etiam si minùs probabilis aliqua illarum sit, potest minùs probabilis assensus simulari, vt fecisse non paucos, dum eorum gratiam obtinere satagunt, qui sibi esse auxilio possunt ad obtinendas dignitates, verosimiliter possumus affirmare.
Loading...