CAPVT II.

CAPVT II.

An tutâ conscientiâ pauci Præbendarij, ad quos est numerus statutus in erectione redactus, eorum possint emolumenta lucrari.
7
*DEcimalia emolumenta sic disposita
Ratio dubitandi.
in Indiis sunt, vt ad distributiones quotidianas quarta decimarum portio sequestretur Præbendariis dispensanda. Cùm ergo ob Patroni distantiam contingere possit, vt deficientibus Præbendariis alij tardiùs adueniant, & sic eorum numerus reddatur exiguus, inde dubitationis materia, & certè non leuis, vt non debeat hoc loco prætermitti. Circa quam
Dico primò. Quando numerus Præbenda
riorum adeò est exiguus, vt eorum distributiones veniant duplicandæ, aut ampliores duplo futuręfuturae, recipi quidem ab illis possunt, sed cum diuerso modo obligationis. Primum ex eo ostenditur, quia quota illa eisdem assignata est, & pro casibus contingentibus nihil aliud dispositum, dum deficientium numerus non suppletur. Sicut ergo quarta Episcopalis deferenda Episcopis est, & sua etiam portio fabricæ, sicq́ue alijs; ita & Præbendarijs. Secundum autem probatur; quia distributiones decimales secundùm maiorem sui partem sunt stipendium laboris, quod vti proportionatum est eisdem assignatum, de quo num. 2. Atqui numero ad paucos redacto, nequit quod cum dicto excessu superadditur rationem proportionati stipendij habere: ergo non est illius & alterius eadem ratio, & pro vtroque similis obligatio. Maior constat ex dictis. Et prætereà
est pro illa quod ex communi scribentium doctrina habet Couarruuias Lib. 3. variarum, Cap. 13. num. 1. distributiones scilicet esse veluti diurnum & horarium stipendium his, qui quotidiano ministerio in celebrandis diuinis officijs inseruiunt Ecclesiæ. Pro quo & Zerola Parte 1. verb. Distributiones, num. 3. §. Primum dubium, bene ait, esse denarium diurnum illi ex condigno debitum, qui portauit pondus diei & æstus, vt in Euangelio. Matth. 20. v. 12. & Congregatio Cardinalium circa Caput. 12. Seßione 24. de Reformat. ante num. 40. verbis illis: Amittendas esse distributiones quotidianas, vtpotè quæ debeantur illis, qui adstant. Ideoque dicunt esse salarium diurnum, quod laborantibus debetur. Minor autem est manifesta: nam distributiones sunt proportionatum stipendium, quando numerus est Præbendariorum expletus: ergo quod additur duplò aut ampliùs excedens, supra proportionem est: ex quo fit illationem esse etiam manifestam.
8
*Dici potest supra proportionem non esse,
quia augetur labor, dum ille, qui plurium erat futurus, ad paucos reuocatur: sed contra hoc est, quia licet labor aliquantulum augeatur, non tamen in eâ proportione vt totum distributionum incrementum possit illi respondere; cùm aliàs certum sit, quòd præmium laboris iuxta illius debeat crescere proportionem. Quòd autem non sic crescat euidentissimum est. Nam quod attinet | ad Chorum non duplicatur assistentia, cùm sit obligatio eadem, licèt hebdomarij munus sit frequentiùs obeundum, vnde & Missa Conuentualis pluries etiam decantanda. At hoc incrementum laboris aliquale tantum est, non tamen duplo maior labor. Præterquàm quòd propter incrementum tale laboris nihil videtur peti ampliùs posse, quia ratione Præbendæ ad id tenetur, quando casus necessitatis occurrunt, vt patet quando Socij ægrotant, aut impedimentum aliud legitimum patiuntur. Et ita etiam accidit in officiis aliis: Auditores enim Regij, si pauciores sint, plus laborare coguntur, nec tamen proptereà salarium maius accipiunt: sicut & Quæstores, & Rationales. Non debent autem Ecclesiastici in hac rerum temporalium caussa à laicis ministris superari. Pro quo est & sententia multorum apud Couarruuiam suprà. §. Tertiò, eadem, quam & sequitur Zerola suprà. §. Primum dubium, asserentium Præbendario, qui gerit vicem duarum personarum, vt quia Canonicus, & Archidiaconus est, non deberi plures distributiones, quia non multiplicatur præsentia, licèt labor aliquomodo multiplicetur: est enim absonum vt quis stipendia sibi vendicet plurimorum, vt habetur in Cap. Quia
Cap. Quia nonnulli.
nonnulli, de Cleric. non resident.
9
*Et pro resolutione propositâ stat etiam
sententia, quam cum doctis Recentioribus tenet P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiltorum, Cap. 2. Dub. 88. num. 8. quòd scilicet si Canonicus propter excommunicationem, suspensionem, vel aliud impedimentum occultum, Beneficij fructus principales amittat, non tenetur illos restituere aliis Canonicis, sed fabricæ Ecclesiæ, in quâ est Beneficium, vel pauperibus. Id quod numer. 7. etiam docuerat citatus Auctor cum communi etiam Doctorum sententia Recentiorum, de eo, qui fructus principales amittit, quos vocant Grossam, ob non recitatas Horas Canonicas. Atqui idem videtur dicendum quando fructus ex quacumque aliâ ratione supersunt, & ita cùm Præbendæ vacant, quia eadem ratio est. Sicut enim in casibus prioribus non sunt aliis dandi Præbendariis, quia nullus apparet titulus, propter quem illos lucrari possint; ita & in posteriori, cùm ipsis possit Euangelicum illud dici: Tolle, quod tuum est, & vade. Stat enim celebris opinio Glossa in Clement. 2. verb. Suspensos, de vita & honest. Clericor. asserentis absentium partes in fructibus principalibus in Ecclesiam conferendos. Sunt autem distributiones, de quibus loquimur, principales fructus, vt constat, & licet Couarruuias suprà. §. Quartò, quod, contrarium videatur tenere, id tamen cum formidine pronuntiat, sic dicens: & sanè, ni fallor etiam in redditibus principalibus, &c. addens statim
quamdam distinctionem; vt tunc fructus accrescant præsentibus, quando certa quantitas destinata est ad Ministrorum victum, & laboris mercedem: secus autem si statutum sit, vt cuilibet Ministro detur certa aliqua præstatio: tunc enim absentium partes debentur Ecclesiæ. Quis autem non videat eamdem in omnibus esse rationem, nec maiorem titulum pro lucro extare, quando labor non duplicatur. Quòd si ratione aucti aliqualiter laboris debet stipendium accrescere: ergo & quando certa annua præstatio destinata est, idem debet affirmari: quod tamen negatur.
10
*Deinde, militat principaliter pro Asser
tione Decretum Concilij Tridentini Seßione 22. Cap. 3. vbi de non implentibus personaliter competens sibi seruitium dicitur: quod illius diei distributionem amittant, nec eius quoquo modo dominium acquirant, sed fabricæ Ecclesiæ, quatenus indigeat, aut alteri pio loco, arbitrio Ordinarij applicatur. Non ergo præsentibus distributiones accrescunt. Si dicatur cum P. Sancio suprà num. 4. intelligi de distributionibus, quæ amittuntur ab iis, qui non
adimplent onera particularia sibi ab Episcopo imposita, quarum diuersa est ratio ab illis, quæ amittuntur propter absentiam: & ab eodem Concilio Seßione 21. Cap. 3. decernitur, vt inter illos diuidantur, qui diuinis officiis intersunt. Id certè non satisfacit, quia ratio est eadem: sicut enim non adimplentibus onera particularia ab Episcopo imposita, distributiones non accrescunt præsentibus, & imposita sibi exequentibus, quia nullus est titulus, propter quem tale accrementum mereantur, laboris sui pretium proportionatum habentes: ita similiter in aliis, quibus nullum est speciale onus impositum, absunt tamen sine titulo priuilegiato; quia nulla est ratio differentiæ. Neque Concilium cùm distribuendas inter præsentes decernit, eam generalem distributionem intendit, sed proportione accommoda: vt scilicet præsentibus suæ dentur portiones, quæ quidem Choro etiam pleno darentur, non verò quòd in paucos omnis quantitas dispergatur; cùm illa potiùs debeat præualere sententia: Dispersit, dedit pauperibus. Quia verò eo loco quid esset de portionibus absentium faciendum, non statuerat, id Decreto posteriori disposuit: vnde nulla est in præfatis Sanctionibus antinomia; neque necessaria expositio adducta, quam ex Nauarro citatus Auctor desumpsit.
11
*Videtur autem in contrarium stare De
Neque Declaratio Cardinalium.
claratio Cardinalium quam adducit Nicolaus Garcia de Beneficijs, Parte 3. Cap. 1. num. 465. Iuxta illam enim inter duos illos distributionum modos discrimen constituitur, vt aliæ interessentibus accrescant, non ita illæ, de quibus in loco disponitur posteriori. Sed certè de tali Declaratione authenticè non constat. Deinde, cùm discriminis ratio appareat nulla, ita accipienda est dicta Declaratio, vt nullum in re ipsa discrimen sit quantùm ad Ecclesiæ, piorum locorum, ac pauperum commodum, licèt per diuersas debeat manus ad eosdem deuenire. Itaque dandæ illæ interessentibus, sed vt per eos fiat, quod erat per Ordinarios faciendum. Bona enim Ecclesiæ sunt, & in illis non est titulus vt lucrari ea possint: ergo in bonum debent ipsius Ecclesiæ conuerti. Prætereà, quod ad casum nostrum atti
Illam suffragari.
net, ex eadem Declaratione compertum habetur, sic enim in eâ dicitur: Portiones absentium accrescunt deseruientibus, si ex Decreto Concilij Seßione 21. Cap. 3. separatæ sint. Cùm ergo distributiones, de quibus agimus, non sint ex Decreto Concilij separatæ, sed totum emolumentum Beneficiale; fit inde non accrescere seruientibus. Aut ergo Declaratio dicta authentica non est, & sic ex eâ nihil probare aduersantes possunt: aut authentica; & sic Assertioni propositæ penitus conformatur.
12
*Dico secundò, Ex distributionibus ac|crescentibus sumere Præbendarij possunt pro
portionatum aliquid labori etiam accrescenti, consideratâ illius qualitate, & eo frui sicut distributionibus aliis. Neque obstat quod diximus de condignitate stipendij secluso incremento dicto, etiamsi illud non augeatur: quia licet ita sit; cùm tamen accrescat illis, iuxta specialem pro Indiis dispositionem, aliquid inde emolumenti percipere possunt, ne velut mericenales sint, per quos ad alios dictarum transeat vtilitas portionum. Et quia cùm reuerâ labor aliqualiter accrescat, & illius intuitu dentur, præmium inde aliquod poterit expectari: quod iuxta Ecclesiæ benignitatem est, quæ distributiones eâ consideratione disposuit. Enimuerò cùm hæc non sine doloris acri sensu aduerteret, frigere templa, silere pulpita, mœrere diuina officia, Canonicorum ea obeuntium paucitate mirabili, credidit optimum factum esse eos præmiis, vti pueros, dulciariis, ad pietatem munusque præstandum illicere, vt loquitur P. Bauny Tomo 1. Tract. 11. Quæst. 17. §. Est autem. Et quidem licet nihil sibi applicandum ex tali accretione Præbendarij haberent, hoc ipsum quod est posse de illis disponere, magni præmij loco habendum esset: quia plura opera pia instituere aut promouere possunt, consanguineorum necessitatibus subuenire, & sic gratiam multiplicem inire, atque honorem non modicum comparare. Quomodo autem portio illa labori respondens dispensanda sit, quæstio est ad integram distributionem assistentiæ respondentem spectans, de qua statim.
13
*Dico tertiò. Si major numerus P
bendariorum adsit, ita vt excedant medietatem, videtur sine scrupulo posse quidquid accrescit, assumi. Et ratio est: quia cùm sumi aliquid possit, juxta nuper dicta; id quod accrescit in casu dicto non videtur improportionatum, etsi superabundantia aliqualis appareat, ad benignitatem est Ecclesiæ talis liberalitas referenda.
Dico quartò. Si vnus tantùm Præbendarius,
sit vt non semel accidit, non sunt illi distributiones penitus denegandæ, eò quòd distributio respectu vnius solùm esse nequit, vt ex nominis constat proprietate. Id videtur clarum, quia eo quòd solus sit, & sic labor eius minor, non debet esse pejoris conditionis. Habebit ergo proportionatum labori stipendium, juxta prudentis arbitrium. Et distributionis tunc etiam stabit vox propter respectum ad plures, non actu, sed aptitudine. Sicut justitia distributiua exercetur quando vni datur Beneficium non habenti oppositorem. Præter illud autem quod sibi assumpserit, dubitari potest, an alia possit Ecclesiæ aut pauperibus dilargiri, vel ad Episcopum hæc spectat functio, juxta id quod Concilium Tridentinum disponit Seßione 22. Cap. 3. Et videtur quidem satis verosimile ad Episcopum spectare, quia casus est specialis, & momenti magni, nec verosimile Præbendario vni tantùm esse concessam potestatem. Pro quo & facit id, quod cum alijs
tradit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 13. num. 53. & in Politica Lib. 4. Cap. 14. pag. 620. §. 1. Capitulum scilicet sine Episcopo posse disponere de bonis Mensæ Capitularis siue fabricæ, in rebus non multi momenti. Quod sequitur Dom. Villaroël Quæst. 8. Artic. 2. num. 10. Et est illud Iuris dispositioni conforme, videturque in Indijs seruandum, & maximè in nostro casu, vbi non
Quid fit CapitulũCapitulum.
videtur esse Capitulum, quia Capitulum est collectio Canonicorum, eodem suffragij caussa commeantium: vt videri potest apud P. Bauny suprà Quæst.
21. Si verò non adsit Episcopus, ab vno fieri poterit distributio, quando in Ecclesiam est indigentem facienda, aut in pauperes: quia hæc non patiuntur dilationem. Cui resolutioni accommodari potest id, quod ait Dom Barbosa de Potestate Episcopi Allegat. 53. num. 239. quòd licet Capitulum, siue Clerici inferiores sine Episcopo non possint statuere de quotidianis distributionibus, quia hoc concernit statum vniuersalis Ecclesiæ, diuinaque officia, eorumque regimen: poterunt tamen id facere, quando nihil constituunt contra Episcopi jurisdictionem, aut contra jus commune: id quod ex Auctoribus alijs desumpsit, & de quo infrà Tit. seq. num. 1. In casu ergo nostro id fieri poterit quod diximus, quia jurisdictio
In quo remanet ius Capituli.
ad vnum redacta est. Et in vno solo Canonico ius Capituli conseruari potest: vt cum aliis tradit P. Azor Tomo 2. Lib. 3. Cap. 27. Quæst. 5. quamuis hoc suam habeat difficultatem, pro qua Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 13. num. 36.
Loading...