*Dico quartò. Circa pia opera id de
PrębendariisPraebendariis dicendum, quod de Episcopis
Titulo
13.
num. citatis. vbi an debeant in loco Beneficij
fieri, an possint esse vltramarina? & pro hoc vltimo pugnat P. Bauny
Disput. 15.
citata Quæst. 23.
Dub. 6. arguens
Primò, quia de voluntate oppo
sita Papæ litteris scriptis non constat, aut Canonibus. Vbi enim illi? Quando, & à quibus Beneficiariis promulgata?
Secundò. Ex Ecclesiæ in omnes pari ardore charitatis.
Tertiò, Ex communi
omnium sensu, & receptâ vbique consuetudine,
quam erroris arguere, non paruæ fuerit in Politicis imprudentiæ. Sed ad primum & tertium de
Fit satis 1. & 3. rationi.
consuetudine, ex dictis
citato loco potest facilè responderi. Nec verum absolutè est sic omnium
sensum habere, cùm sint qui secus sentiant, habeatque illud non leue in sacris Canonibus fundamentum. Et ijs, quæ
citato loco adduximus, addi
potest id, quod in Extrauag.
Execrabilis, de Præbendis & dignitatibus, ait Ioannes XXII. dum inter inconuenientia, quæ ex Beneficiorum pluralitate sequuntur, illud recenset, quòd
hospitalitas
in ipsis Beneficiis debita non seruatur. Non vrget autem magis hospitalitas, quàm aliæ Ecclesiarum
aut pauperum necessitates, quas in Beneficiorum
loco, de quibus agimus, non occurrere est moraliter impossibile. Vnde & P. Molina ad Diœcesim tantùm huiusmodi facultatem admittit, & in
casu rarò extra illam asserit prorogari. Et Glossa
circa citatum locum verb.
Debita, sic habet
: Intellige, solita & congruens iuxta quantitatem prouentuum Beneficij. Sic illa ex Hostiensi in Cap.
De
Monachis, de Præbendis. Pergit autem sic dicens:
Pro hoc autem quòd dicit, Debita, videtur quòd ne
ceßitatis, non tantùm voluntatis est hospitalitas. Et in
Beneficiatis hoc certum est. Cap. Florentinum 85.
dist.
Hospitalitas quomodo debita.
& 42.
dist. §. 1. Hæc Glossa. Ex quibus apparet quantùm vrgeat obligatio dicta, vel qualis sit
obligationis huiusmodi fundamentum. Ad secundum autem dici potest affectum Ecclesiæ ar
dentem esse erga omnes filios; illis tamen sufficienter ab eadem prouisum, cùm in omni Christianâ diœcesi sint ex illius dispositione, qui possint subuenire, quòd si non ita fiat, sed contrarium arbitrio Præbendariorum relinquatur, minor eius apparet affectus, quia sic multi possunt
remedio opportuno destitui, Beneficiariis ad extraneos inclinatis & quidem in Europæ Prouinciis faciliùs id possit admitti, quia si Beneficiarij
vnius Diœcesis in aliam per pia opera sunt propensi, sperari potest vt & Beneficiarij alterius
pro illa opera pietatis instituant, sicque inter omnes compensatio reperiatur. Quod tamen in Indiis non accidit
: nullus enim in Europa degens
de Indiis curat, vt subueniat indigentibus, aut
pia opera pro communi vtilitate constituat. Nihilominùs videatur moderatio exposita
Titulo 13.
numer. 83.