*Nec dici potest confirmationem hanc
esse in formâ communi, & ita specialem vim non
habere ad effectum prædictum, iuxta communem doctrinam Scriptorum in Iuris dispositione
fundatam, per quam habetur confirmationem
dictam nullum ius nouum conferre, nec valorem dare priuilegio, si erat inualidum, & ita non
posse dici nouam concessionem, sed puram roborationem. Pro quo videndus P. Suarez
suprà
Cap. 18. præsertim
num. 8. non inquam dici potest. Nam confirmatio dicta Pauli V. est ex certâ scientiâ, vt ex ipsius tenore constat, additis nouis clausulis eamdem scientiam roborantibus,
scilicet,
Motu proprio, & merâ deliberatione nostrâ.
Quando autem hoc habetur, confirmatio non
est in forma communi, sed speciali, & ita habet
vim nouæ concessionis, & actum nullum reddit
de inualido validum, per Textus & Auctores
adductos ab eodem Patre.
num. 12. Emmanuele Roderico
Tomo 1.
qq. regul. q. 8.
artic. 4.
& Tomo 3.
quæst. 23.
artic. 5. §.
Præterea. Pro quo &
P. Palaus
Tomo 1.
Tract. 3.
Disputat. 4.
Puncto 2.
§. 10. & plenissimè Cardinalis Tuschus V.
Confirmatio ex certâ scientiâ. Per quod etiam excluditur id, quod de innouatione dici poterat, eam
scilicet nouum ius non tribuere, vt expressè habetur in Cap.
Ex parte 1. &
in Cap. Quia intentionis, de Priuilegiis, cuius vltimi Capitis verba
Cap. Quia intẽtionisintentionis
sunt:
Cùm innouatio nec ius nouum conferat, nec etiam
|
tollat vetus:
te in eo statu esse volumus, in quo tempore impetratæ innouationis dignosceris extitisse. Hoc
enim similiter intelligendum est; quando scilicet
innouatio ex certâ scientiâ non est, vt videri apud
citatos potest, & præsertim apud P. Suarium
Cap.
20. vbi id ex professo persequitur, & P. Quintanad.
suprà num. 7. vbi alios adducit. Vbi etiam
addendum per clausulam dictam.
Deq́ue Apostolicæ potestatis plenitudine, haberi etiam confirmationem non in formâ communi, sed speciali, &
ita priuilegia etiam abrogata concedi. Pro quo
Emmanuel Rodericus
suprà cum aliis. P. Suarez
Cap. 18.
numer. 6. vbi adducit Panormitanum,
Decium, & Felinum, affirmans cum illis clausulam dictam esse æquipollentem cum alia,
Ex certa
scientia. Videtur ergo ex dictis perpetuitas priuilegiorum non obscurè deduci.