*Dico quartò. Ex nationibus quasi na
turaliter aduersis non expedit Ministros conuersionis admitti. Hoc non ex eo ita profero, quòd minùs apti sint. Quis enim Gallos
satis aptos non censeat, qui in Nouâ-Franciâ
res mirabiles incredibili patientiâ perpetrarunt? Sunt equidem ad spiritualia aptissimi
ministeria, ingenio, litteris, & experientiâ
conspicui. Neque ex eo quòd timeri aliquid
ab ipsis queat. Quid enim ab imbelli, & rerum sæcularium egregio despectore timeri
possit? nihil certè Carolus V. à Borbonio
timuit, quem exercitibus præfecit suis, sicut
neque à Condeo Principe Rex noster arma
nostra tractante contra Gallicas irruptiones;
& ab iis, de quibus agimus, timeatur? Non
mittendos tamen assero, quia frequentibus
erunt obnoxij calumniis, & rem, pro quâ
animus maximè tranquillus & pacatus exigitur, non poterunt promouere. Communiter
enim habebuntur suspecti, vtpotè rebus nostris quasi naturaliter aduersantes, iuxta vulgarem responsionem de quâ
num. 43. hîc potiùs congruentem. Et licèt prudentiores secus
iudicabunt, vulgus tamen prudentiæ leges ignorat, vnde & quod sentit, non veretur effa
ri,
veritatis peßimus interpres, iuxta Senecam
Lib. 2.
de breuitate vitæ. Scimus etiam ob leuissimam, aut potiùs nullam huiusmodi occasionem, graues obortas tempestates, quas anteuertere oportet, transmissione negatâ. Quod
Principibus
obseruandũobseruandum, iuxta
Authent. vt Diui.
in quâ sic Imperator
: Voluntarios labores, vt quietem aliis præparemus. Pro quo & alia habet
Glossa in P
ræmia Decretalium. Et in regionibus
adeò remotis id peculiariùs accurandum;
quamquàm regula ista suas possit exceptiones habere; vnde & scimus aliquos cum tranquillitate animi, nullis excitatis aliunde flatibus, in vineæ istius culturâ egregiè laborasse.
Pro quibus hæc satis, in quibus non tamquàm
iudex, sed tamquam testis elocutus
: scio enim
Regi nostro graues & sapientes Consiliarios
assistere, quibus de conuenientiâ circa prohibitionem aut indulgentiam, erit integrum
iudicare. Sed quia illi circa valdè remota deliberant, neque id, quod ipsa rerum facies præsentibus exhibet, potest esse perspectum, non
sum veritus facem testimonij præferre; cùm
sit eius, qui ipsos ferè quinquaginta annos in
istarum rerum proximâ inspectione transegit.
Iuuat autem illud Orientalis Prouinciæ Socie
tatis nostræ Patrum communi calculo roborare. Illi enim
Anno 1575. consultatione habitâ
circa ea, quæ ad promouendum rei Christianæ statum conferre poterant, cum Visitatore
Alexandro Valignano conuenientes, id statuerunt inter alia, quod P. Sacchinus 4.
Parte
historiæ Societatis Lib. 3.
num. 230. his refert ver|
bis:
Illud quoque visum est in deliberationem vocandum, an alios præter Lusitanos expediret in Indiam ex
Europâ socios mitti: vbi summo omnium acclamatum
consensu, non modò ex alijs quibusuis Prouincijs cum
gratiarum actione excipiendos libentißimè, sed etiam inuitandos, rogandosque: & supplicandum P. Generali,
vt quando vna Prouincia Lusitana nequaquam sibi ipsi,
Brasiliæque, & Indiarum tot tamque amplis regionibus
posset sufficere, nullo modo Spiritui sancto, Dominoq́ue
meßis Operarios in messem suam mittenti præcludi aditum sineret. Sic ille.