§. XXVIII.

§. XXVIII.

Circa meritum Prædestinationis.
711
*DE hoc Sect. 12. Problem. 8. & 9. &
negatum prędestinationemprædestinationem adęquatèadæquatè sumptam cadere sub meritum posse, quod tamen affirmat P. Izquierdus statuens varias Conclusiones Disputat. 42. Quæst. 1. admittens principium meriti posse cadere sub meritum. Et quod ad prædestinationem attinet modum illum proponens, quem ex alijs Nos dedimus, si videlicet Deus ex communi providentia omnibus auxilia præberet, & videns quorumdam in bonis operibus constantiam, eos tunc prædestinaret. Qui Nobis quidem non placuit, nec placet modò, nam in ipsa auxiliorum impartitione prædestinatio evidenter inclusa. Quid enim illa nisi quæ ex D. Augustino Theologis notissima Libro de dono perseverantiæ
Cap. 14. ubi sic ait: Prædestinatio Sanctorum nihil est aliud, quàm præscientia & præparatio beneficiorum Dei, quibus certißimè liberantur quicumque liberantur. Atqui illa in beneficiorum modo dicto distributione plenissimè verificatur; ibi enim & est præscientia, & præparatio illorum, quibus fit inter eos, quibus illa conferuntur, discretio, & quidam, non alij liberantur, dum à periculis perseverantiæ incumbentibus eruũtureruuntur: Ergo generalis providentia respectu illorum dici non potest. Deinde rogo, prævisis bene operantium meritis, & perseverantia in illis, quid est quod deest quominùs prædestinatio dici possit? Dices deesse speciale Dei propositum, de quo D. Paulus, & alia, quæ apud Scripturam & Patres occurrunt. Sed contra est, quia quæstio non procedit de facto, sed de possibili. Si addatur prædestinationem secundùm proprium conceptum specialem providentiam importare, cùm effectus reipsa obtentus, & adeò excellens ut gloria, atque ab excellentissimo provisore, specialem exigat intentionem. Sed contra etiam, nam ex eo | fieret prędestinationẽprædestinationem aliter se habere non posse, cùm tamen oppositum sit ostensum, ut superiùs vidimus, & Auctor dictus luculenter ostendit Disp. 41. Quæst. 2. quidquid à Nobis est dictum admittens, unde locus merito esse nequit, cùm jam prædestinatio præcedat. Nisi fortè dicatur posse mereri intentionem absolutam, & peculiarem illum modum disponendi effectus prædestinationis. Quod quidem qui asseruerit, non poterit facilè circa probabile assertum impugnari.
712
*Addit n. 125. peculiare aliquid, scili
cet opera prædestinatorum posse esse simul merita & præmia: id quod negavit P. Ruiz Disput. 6. de Prædest. Sect. 2. & ex eo probat quòd merita dona sunt Dei quatenus procedunt à Deo: & ejus insuper obsequia, quatenus procedunt à nobis: & ita nulla videtur repugnantia in eo quòd Deus unum procuret meritum hominis in præmium alterius, de quo vicissim velit ut sit præmium prioris. Neque obstat, ut contendit P. Ruiz hanc mutuam meritorum ordinationem esse gratuitam, quia est præter rerum naturam, & ita indebita. Non inquam obstat: Quia dicta ordinatio non differt à voluntate remunerandi ea merita, quæ gratuita non est, tametsi præter naturam meriti concipiatur. Sicuti enim collatio anticipata præmij, non est gratuita, nec desinit esse compensativa talis meriti, licet præter exigentiam ejus sit, de quo Auctor Quæst. 1. Proposit. 1. & 2. ita mutuæ collationes unius meriti in compensationem prioris, licet præter exigentiam naturalem sit. Sed quidem controversia hęchæc facilè
Compositio controversiæ.
videtur posse componi, si dicamus merita quidem esse præmia posse, si nihil aliud obstet, quàm quod obstare asseritur, cùm id non tollat absolutè rationem meriti. Negari tamen non potest in eo gratuitum aliquid admisceri, unde merita ipsa in gratuito beneficio fundantur, in ordinatione inquam illa præter exigentiam naturalem. Qua ratione diximus Problem. 9. n. 1535. in casu, quo Deus propter merita sub conditione prævisa homines prædestinaret, prædestinationem non futuram absolutè propter merita, id est, penitus ac totaliter, quia elevatio meritorum pro illo statu, in quo meritoria esse non possunt, ut meritoria revera essent, gratia esset specialis nullam aliam præsupponens. In casu ergo nostro idem dici potest. Pro quo & adduci exemplum vulgare potest in emptione & venditione, quando scilicet aliquis rogatus vendit currenti pretio, ubi justitiæ actus exercetur, sed in gratuita voluntate fundatus. Id quod etiam in anticipata præmij collatione dicendum propter eamdem rationem. In quo quidem non est cur diutiùs hæreamus, cùm de reipsa constet, & magna ex parte ad modum loquendi videatur pertinere.
713
*Sed est alia ejusdem Scriptoris non
omittenda doctrina ex n. 18. ubi supposita assertione, de qua nu. præced. quòd scilicet principium meriti possit cadere sub meritum, dignificans ipsum, affirmat tale meritum tantùm futurum de congruo: cujus ratio est, quia ejus exhibitio non potest esse æqualis in ratione compensationis Deo faciendæ: ipse enim confert principium meriti, quod & meritum dignificat, & ita ex eo completur: ex parte verò hominis tantùm est exercitium libertatis: unde apparet æqualem non esse compensationem, quia principium ipsum Deo non redditur, quod ipsius penitus est. Sed quidem aliter dicendum juxta dicta Problem. 8. n. 1528.
Condignum adstruitur.
ubi cum gravibus Auctoribus ostendimus posse meritum condignum cum anticipata illa dispositione consistere. Quod & tenet P. Aldrete Disput. 15. Sect. 8. nu. 15. cum peculiari explicatione. Argumentum autem præfatum nimis videtur probare, non posse scilicet dari meritum de condigno, quandoquidem illud gratiam, quæ & principium sit & etiam dignificet, præsupponit. Dicendum ergo Deo exhiberi æqualem compensationem, quia exhibetur actus & obsequium ex se dignum præmio, ut est innegabile, unde & in qualibet alia dispositione condignum haberetur, ex quo & fit etiam in ea, de qua est sermo, idem habiturum, quia ejus substantia minimè variatur, & ita in omnibus est æqualitas adstruenda. Licet autem gratia pars meriti quodammodo sit, quatenus dignificat, id æqualitati compensationis non obstat, quia Deo redditur complexum illud ex gratia & actu constitutum, & ita gratia ipsa sub speciali titulo; quòd enim reipsa dignificaverit, arbitrio rectè operanti cum divina gratia respondet: Sicut Principi tribuenti arma ad præliandum, cùm redduntur post prælium in ejus obsequium, in quo quidem obsequio arma ipsa partialem respectum habuerunt. Ubi & accedente pacto, quod & in casu præsenti non repugnare citato loco ostendimus, videtur argumento plenissimè satisfactum.
Loading...