*Contra hæc statuit præfatus Auctor.
Primò. n. 476.
& seqq. etiamsi sententia prædicta
sit probabilis, non teneri illa vti Confessarios
:
quod hoc discursu iudicat efficaciter probari.
Nam damnum,
(quodcumque illud sit
) si ignoretur caussa, nullus tenetur, neque ex iustitia,
neque ex charitate vllatenus euitare. Sic autem
contingit in præsenti: nam quod per Confessionem scitur, non scitur à Confessario vt homine,
sed vt Deo, vnde perinde est ac si ignoretur, quæ
est doctrina D. Thomæ
in. 4.
Dist. 21.
q. 3.
arti. 1.
quæstiun. 1.
ad 3. Ex quo deducit S. Doctor eum,
qui adducitur vt testis, posse dicere se nescire. Et
ijs, quæ deferuntur Prælato in foro pœnitentiæ,
in eo foro quantum potest debere remedium adhibere.
Secundò esse contra sigillum vti scientia
dicta ad regimen externum Fratrum,
ReipublicęReipublicæ,
aut Communitatis. Id probat, quia est reuelatio
indirecta, vt dicitur, siquidem in
Cap. Omnis vtrius
que Sexus. Confessor non debet manifestare peccata pœnitentis, neque verbo, neque signo, neque alio quouis modo,
Ne peccatorem prodat;
proderet autem si scientia in ordine ad regimen
vteretur ipsius. Sic enim odiosam faceret Confessionem, quæ non solùm debet esse sigillata respectu aliorum, sed etiam respectu ipsius pœnitentis, vnde nequit quidquam facere aut dicere,
ex quo erubescere coràm ipso possit.
Tertiò post
Decretum Clementis VIII. improbabilem esse
sententiam contrariam, siue de Regularibus, siue
de sæcularibus Confessarijs licitum vsum esse
contendat
: quia licet Pontifex de Regularibus
tantùm videatur loqui, ratio in omnibus est eadem, vt ex P. Dicastillo probat
Tomo 2.
de Sacramentis Disput. 12.
n. 141. & poterat potiùs ex Cardinali Lugo, à quo ille in eo discursu instructus
Disput. 23.
n. 95. Pontifex enim excludit omnem
casum, quod iustum non esset, nisi supponeret
non esse vsum illum licitum ex natura rei: quia
dabilis est casus, in quo Superior teneretur ex
natura rei tali scientia vti, vt in electione indigni,
aut si sciret aliquem non esse Sacerdotem, quem
deberet Subditorum Confessarium minimè designare: cum ergo hoc dici nequeat, fatendum est
talem vsum esse ex natura rei illicitum, & consequenter non esse ad Regulares Pontificis Decretum arctandum, cùm Sacramenti institutio ad omnes pariter extendatur. Hæc Auctor
ille.