SECTIO XI.

SECTIO XI.

Circa Tabachum, an impediat Communionem vbi & obseruanda circa ieiunium naturale.
193
*DE Tabacho dictum à nobis Tomo 2.
Thesauri Tit. 16. nu. 92. & seqq. & in Additionibus nu. 117. & Scriptoribus ibidem citatis de illo agentibus addendi Illustrissimus Acacius de Velasco in Resolutionibus moralibus Idiomate Hispano editis Tomo 1. Resol. 303. vbi affirmat non esse contra legem ieiunij naturalis pro Eucharistiæ sumptione necessarij, nisi aliquid ex folio per se traijciatur, quod per modum saliuæ non sit, adductis pro se inter alios Patribus Præposito, Tannero, & Granado. Item P. Herincx Tomo 4. Disput. 6. nu. 56. idem tenens P. Bonæ Spei Tomo 6. Tract. 4. Disp. 7. nu. 26. vbi ait cauendum ne per folia ista tantùm saliua alteretur quantum succus gliciuiscæ, vulgo Regaliz (in Indijs dicimus Orozuz) nam si talis saliua vti hic deglutiatur, fracturum ieiunium vix dubitare se ait: sic enim potus à saliua moraliter distinctus dici deberet, & actione potatiua vti saccharum in ore fusum sumptum. Circa quod id certò dicere possumus, licet non ab experientia propria, mundi enim sumus, & semper fuimus, à sordibus succi huius, & etiam pulueris; nihil fortè in rerum natura adeò efficax inueniendum ad alterandam saliuam, vt meritò timeri possit, quod Auctor præfatus cauendum esse præmonuit. Nec circa istud plura.
194
*Circa id autem quod à nobis dictum nu.
103. & 104. adest Quitensis Dominus Lib. 3. Tract. 6. Seßione 7. vbi adducto Limensis Concilij Decreto, de quo nos ibidem, iuxta quod Sacerdotes tenentur ab illo abstinere celebraturi Missam, iudicat eamdem obligationem omnes Communicaturos vrgere, licet de illis Concilium
Affirmat D. Quitensis.
expressam non fecerit mentionem, & hoc non esse legem extendere de persona ad personam, quod Doctores negant, vtpotè quod Iuris principijs aduersatur; sed legem hos & alios comprehendere, nominatis expressè non expressos adnectendo, ex identitate rationis, quod est regulis Iuris conforme: & constat ex l. Filium, habeo ff. ad Quintum Cap. Macedonian. Tiraquellus in l. Si vnquam 8. verb. Libertatis nu. 45. & alij, inter quos Sapientissimus Dom. Felicianus à Vega in Cap. Dilecti filij 17. nu. 53. vbi ait statutum non extendi de persona ad personam Nihilominùs (ver
D. Felicianus à Vega.
ba illius sunt) non pro hoc à quibuslibet statutis explosæ dicuntur personæ, in quibus, siue concurrit eadem ratio, quæ in persona expressa, siue nominata. Proptereà quòd identitas rationis operatur quòd omnes ipsæ personæ quasi comprehensæ in illis iudicentur. Quod latè Iuribus & Doctoribus congestis
exornat. Esse autem eamdem rationem ex eo liquet quòd irreuerentiæ tantùm voluit Concilium obuiare, quæ eadem omnino est in sacrificante, & aliàs communicante. Neque erat ratio cur Concilium eam in sacrificante ablegandam potiùs, quàm in communicante decerneret. Cùm etiam videamus Vrbanum VIII. hunc adeò indecentem vsum reputasse, vt in Bulla an. 1642. iusserit ne quis in Ecclesia Hispalensi illum sumeret sub maioris excommunicationis pœna. Quod & pro Ecclesia Quitensi DD. Augustinus Duarte de Sarauia eius Episcopus pariter imperauit. Sic præfatus Præsul, qui tamen oppositum censet esse probabile.
195
*Et nos quidem citato Thesauri loco, ita
philosophati sumus, vt contrario aliquatenus modo videamur censuisse, probabilius esse indicantes non ligare communicantes extra Missam dictum Concilij Decretum, addentes quid circa praxim obseruandum videretur. Sed discrimen hoc non tale est, vt propter illud cum docto Præsule digladiari opportunum censeamus: cuius sententia in co etiam quòd maiorem probabilitatem illi attribuit, etiam est probabilis, esse scilicet magis probabilem. Placuit autem dicta ab ipso circa illum huic attexuisse operi, vt notius reddatur viri tanti iudicium, quatenus hac in parte contrarium est proiectissimo huic, status inter omnes, abusui. Pro eo autem quod de legis extensione dicebatur, faciunt etiam à nobis dicta Parte 2. nu. 100. & pro praxi addendum, si contingat aliquem non
aduertentem Tabachum cum moderationibus sumpsisse prædictis communicationis die, & sit ille solemnis, aut Iubilei, posse deuotioni eius clementer conniueri, cùm stet pro eo probabilitas, & præsertim, si eam ille cognoscat; tunc | enim non poterit licentia denegari; & generaliter, si Iubileum diei addictum sit, esset enim ipsum ingenti fraudare thesauro; admonitione tamen adiuncta, quòd secus sit in posterùm futurum, quando & dilatio communionis ad diem alterum poterit pro satisfactione peccatorum iniungi, etiam scienti fauere sibi dictam opinionem, vt restitutio imperari similiter potest stante opinione probabili, quæ faueat pœnitenti, iuxta multorum sententiam, de qua alibi à nobis dictum.
196
*Quia verò ab Auctoribus citatis ita de
licatè in hac materia decernitur, vt neque minima pars folij prædicti sumi ante Communionem possit per modum cibi aut potationis; immò neque per modum saliuæ iuxta allatam explicationem: iuuat hoc loco Dom. Caramuelis Pronuntiata quædam expendere, contra quæ doctus scriptor seuera fulmina iaculatur. Ille ergo in Theologia fundamentali n. 1329. ita scribit: Respondent aliqui leuem comestionem posse esse irreuerentiam: Sed hoc falsò supponitur: comedere enim post Eucharistiam non est irreuerentia: ergo nec comedere ante Eucharistiam. Prætereà Ecclesia potest concedere vt sumatur Eucharistia post ientaculum: immò illam sumpserunt Apostoli post cœnam, ipsomet Christo distribuente: Atqui nec Christus ipse, & à fortiori neque Pontifex, potest dispensare vt Eucharistia irreuerenter sumatur: Ergo quando sumitur post cibum nulla committitur irreuerentia. Stat igitur posse hoc Sacramentum interdici post crapulam & ebrietatem, non verò post comestionem sobriam & prudentem. Hæc ille: quæ cùm adducat P. Bonæ Spei suprà n. 34. Statim ad illa sic subdit n. etiam 34. per errorem, cùm esse deberet 35. Respondeo 1. Caramuelis illationem resolutiuam, Stat igitur &c. esse manifestè erroneam, vt patet ex dictis n. 21. (vbi de prohibitione Ecclesiæ) & solutione obiectorum num. 23. & seq. Secundò iam esse probatum nu. 32. & 33. leuem comestionem posse esse grauem irreuerentiam: nec ratio ipsius tangit ibidem à nobis allatam, & solùm probat non esse irreuerentiam ex natura rei, quod num. 30. conceßimus. Exemplum Apostolorum non fauet, vt vidimus num. 23. Sic ille:
197
*Qui erroneam illationem quàm imme
ritò Dom. Caramueli attribuat, constabit statim. Allata autem ab eo ratio num. 32. ex grauissima circumstantia desumitur sumptionis Eucharistiæ, in testimonium summæ reuerentiæ illi, (vtpotè tantętantæ maiestatis sumptioni & significationi, quòd Christus sit primus cibus noster, isque valde distinctus à cibis communibus) debitæ. Secundam etiam num. 33. ex eo instruit, quòd Ecclesia prohibet sumi Eucharistiam, nisi sub dicta conditione, & habere id rationem donationis, quæ à conditione leui pendere potest. Sed certè cùm Eccle
Alia non talis.
sia distribuat fidelibus id, ad quod illi fundatum habent ius ex Christi institutione, non videtur posse sub mortali leuem conditionem apponere. Vnde cùm ait ibidem: Si tamen tibi tanta irreuerentia non videatur, in eo quòd post granum anisi sumptum sumas Christi corpus, vt inde in æternum damneris, ideò Ecclesiam &c. prædictam modò rationem exhibens, nihil maius, quod satisfacere possit, adducit: primæ enim non placituræ, eam, quæ minoris est momenti, & ponderis adiungit. Satius ergo fuisset priori insistere, ex grauissima circumstantia iam explicata desumptæ: sic enim leuis aliàs materia sub mortali potest præcipi: le
ue enim mendacium leue peccatum est, sed si iuramentum accedat, graue erit: veniale peccatum alterius detegere, veniale item est, & tamen si in Confessione fuerit exceptum, erit grauissimum, & sic in alijs.
198
*Auctor, & nu. 36. responsionem D. Ca
ramuelis adducit tenoris sequentis: Dico igitur non depositionem pilei secundùm se esse indifferentem; esse tamen irreuerentiam ex institutione politica, & esse posse materiam peccati grauis. Et hinc ad nostrum casum veniens assero non ieiunium secundùm se consideratum rem esse indifferentem, at esse irreuerentiam grauem ex Ecclesiastica institutione, & proptereà naturale ieiunium, vbi Ecclesia illud præcipit; obligat sub peccato mortali. Hæc ille, contra quæ dictus Pater insurgit ex ijs, quæ Dom. Caramuel præmiserat citato num. 1329. scilicet: Non habet Ecclesia Romana auctoritatem vt poßit in
terdicere vnam vnciam cibi sub peccato mortali: non habet auctoritatem vt interdicat vnum granum tritici sub peccato veniali. Ratio est clarißima, quia & vna vncia panis supponitur esse materia parua, & vnum granum tritici, materia nulla. Sic ille. Vnde iuxta hoc præmissum (verba sunt Patris Bonæ Spei) Quæro, Quomodo si Ecclesia Romana non habeat auctoritatem vt poßit communicaturo, de quo ibi in terminis, interdicere vnam vnciam cibi sub mortali, per ipsum esse poßit in non ieiunio naturali, de quo ibi, siue sumptione vnius grani tritici, irreuerentia grauis ex Ecclesiastica institutione? Hæc enim inuoluunt contradictionem manifestam, quam non soluit, & debuit, præsertim cùm addiderit. Ratio est clarißima &c. Meliùs dixisset: Ratio, vti & illud, pro quo affertur, est obscurißima & fallacissima. Tu autem vide distinctionem à nobis allatam n. 32. &c.
199
*Vbi mirari præstat quàm sine fundamento
scriptor iste Dom. Caramuelem fuerit insectatus, nolens ad omnia, quæ ab eo sunt dicta attentum & sincerum animum applicare: quod si fecisset, deprehendisset profectò nihil sua illa censura dignum obscuritatis & fallaciæ in superlatiuo gradu, sed luce perspicuum veritatis, vt ex dicendis constabit. Ergo num. 2007. Theologiæ Fundamentalis resolutoriæ respondenti n. 1329. citato prioris impressionis, ita scribit: Ad ieiunium na
D. Caram.
turale, quod Ecclesia requirit in communicaturo occurrit ratio, quæ indiget solutione. Non habet Romana Ecclesia auctoritatem, & cetera vt n. præced. Deinde vers. seq. habet ea, quæ ex eodem dedimus nu. 196. & nonnulla alia pro vrgenda obiectione statim soluenda. Cùm ergo ibi nihil decernat, sed rationem tantùm, quam oporteat solui, proponat, immeritissimo ipsi illatio illa erronea adscribitur, de qua nu. 196. & falsissima ac fallacissima eius ratio proclamatur. Quod quidem tunc iure fieri posset, si eam insolutam reliquisset, & pro veritate non apertissimè pronuntiasset. Quod tamen secus accidit, siquidem num. 2008. ita loquitur: His tamen non obstantibus sit resolu
Idem.
tio. Ille qui non ieiunus (sic legendum, nam ex errore typographico deest Non) communicat, peccat mortaliter. Huius resolutionis demonstratio pendet ab ijs, quæ diximus Arti. præced. (scilicet n. 2006 | vbi luculentiùs id quod num. præced. est dictum, & statim reponit, de Ecclesiastica institutione circa ea, quæ ad reuerentiam spectant, licet secundùm se sint indifferentia declarat, & comprobat) cùm primam dubitationem soluebamus. Certum est enim non posse Ecclesiam præcipere rem paruam sub culpa graui: certum est etiam leuem comestionem secundùm se consideratam non esse grauem irreuerentiam etsi ad ebrietatem recurratur &c. Ergo ex his capitibus Conclusio demonstrari non poterit. Dico igitur non depositionem pilei &c. (vt num. præced.) Ita omnes Theologi nemine dempto: nec est cur in re, de qua nemo Christianus dubitat, vos soli velitis dubitare. Hæc ille, quibus se ab omni calumniæ iaculo in tuto videtur collocasse.
200
*Et quidem resolutio eius breuibus termi
nis coërcetur, vt vidimus; Ecclesiam scilicet non posse rem paruam sub mortali culpa præcipere, & leuem comestionem grauem irreuerentiam non esse. Primum ingenuè fatetur P. Bonæ Spei n. 32. citato, vbi ita loquitur: Licet enim Ecclesia, aut qui
P. Bonæ Spei.
uis Superior materiam manentem secundùm se & circumstantias leuem, sub mortali prohibere non possit, vt vidimus Tomo 4. Tract. 3. Disput. 6. Dub. 4. nu. 49. illam tamen adiecta circumstantia &c. De quo & dictum à nobis Parte 4. num. 34. & 36. circa præceptum Adamo impositum de non comedendo fructu ligni vetiti. Secundùm item, vt visum n. 196. ibi: Solùm probat non esse irreuerentiam ex natura rei, quod nu. 30. conceßimus. Nec solùm concessit, sed probauit, bonis adductis rationibus. Vt ex ijs constet nullum à Dom. Caramuele calumniæ locum fuisse relictum, & quidquid contra eum hac in parte actum, à Religiosi scriptoris non maleuolo (absit vt id credam) sed non beneuolo, cerebro fabricatum. Pro quo hæc satis.
Loading...