*
ANte dies aliquot, ut dicebam nu
Circa nuperum Scriptorem.
per, ad manus venit præproperè
evolvendus liber molis non exiguæ, ementiti
nominis Auctoris clancularia impressione, in
quo de conscientia, ac regulis & principijs
pro illius directione agitur. Et cùm nova promittat Auctor, vix est aliquid, quod in auctoribus alijs non inveniatur. Fatetur se diu cum
communi doctrina de probabilitate docendo,
& agendo vixisse: sed consideratione posteà
ad profundius examen adducta palinodiam
recantasse. Unde ex professo probandum assumit opinionem probabilem sic generaliter assumptam, non posse uti regulam rectæ operationis adhiberi. In quo quidem jam præiverant Fagnanus, Bonæ-Spei, Mercorus,
Barron, & Gonet à Nobis impugnati. Deberi tutius, aut probabilius amplecti operaturum honestè. Et hoc apud citatos, juxta varios
modos explicandi. In opinionum æqualitate
non posse cuilibet assensum præstari. Id quidem, ut vidimus, & Nos approbavimus: posse
tamen cum solo probabilitatis assensu licitè
operari: id quod ille negat, & est præfatis consentaneum: sicut neque posse quempiam juxta
alterius sententiam agere, Caramuele specialius impugnato. Cùm ita severè cum sibi adversantibus agat, pro stabiliendo recto conscientiæ dictamine affirmat non esse pro licita
& honesta operatione necessarium assensum,
quo quis affirmet & pro certo habeat se hîc &
nunc minimè peccare, sed sufficere probabilem, in quo quidem laxiùs philosophatur, quàm
illi, qui pro certa regula probabilitatem adstruunt, quatenus ea posita certum formatur
de operationis honestate dictamen, ex certo
illo principio, quod licitum est operari juxta
opinionem probabilem: licet suo illo in asserto patronos habeat, quos & Nos alibi dedimus. Sed cùm stante probabilitate pro parte
contraria, videatur necessariò asserendum probabile esse eum peccare, qui pro lege aut præcepto non operatur, unde & dubium remanet,
cũcum quo
nōnon licet operari asserit operantem practicè non dubitare, quia licet cognoscat & dicat non repugnare, seu possibile esse quod objectum aliter se habeat, in sensu tamen composito nequit dicere, fortè objectum non est ita.
Quemadmodùm in amicitia & humana fide,
licet possibile sit eum, qui pro amico habetur,
minùs fidelem esse, & eum fallere, cum quo
communiter agimus, & experientiam servatæ
fidelitatis habemus: non ideo cum formidine
illa procedimus, ut in omnibus, qui occurrunt,
casibus, quasi dubij procedamus. Pro quo etiam
facit certitudo illa, quam de statu in gratia habemus, quæ quidem omnimoda esse non potest, juxta Concilij Tridentini doctrinam sine
speciali revelatione: nec tamen proptereà cum
stimulo illo dubitationis in omni operatione,
pro qua est status gratiæ requisitus, post adhi|
bitam diligentiam pro justificatione procedimus. Et dubium quidem actuale ex eo removendum censet, quòd teneatur quis opinionem
probabiliorem sequi relicta minùs probabili:
tunc enim gradus quidam certitudinis datur;
qui licet sit infimus, est tamen sufficiens, &
tunc accidit, cùm res, de qua agitur, ferè semper ita se habet, ut matrem diligere filium. Ad
eum enim modum de probabiliori est opinione
censendum. Sed quia casus accidere potest, in
quo secus se res habeat, cum eo onere talis
modus operandi conceditur, ut si quid contra
opinionem probabiliorem occurrat, id debeat
diligenter expendi, nec verendum circa illam
decernere ex intrinsecis principijs legitimum
discursum efformando. Id quod in sententia
communi pro licito usu probabilium affirmat
accidere. Cùm enim illam magis probabilem
reddant tot graves Scriptores, sitq́ue communiter recepta: Nihilominùs quia sunt qui clamant & reclamant aliqui, & præjudicialem
talem doctrinam agnoscant, meritò circa id inquiri potuit, quod & factum ab ipso, nonnullis zelo pro simili collaudatis, & rationibus
quibusdam adductis, quas & Auctores, quibuscum à Nobis actum, adducunt, & plus verbis,
quàm pondere muniuntur.