*Potest
tamẽtamen retentionis ratio ex eo reddi,
quòd licèt attento
rerũrerum pręsentiumpræsentium statu confiscationes pro salariis &
expẽsisexpensis sufficiant; debet
tamẽtamen
futuris euentibus prouideri. Si enim copia aliqua
pro illis non suppetat,
difficillimũdifficillimum erit necessitatibus occurrentibus subuenire: pro quo deseruire
potest id, quod ante annos paucos vidimus in Limana hac ciuitate, horrendo scilicet terræ motu
Inquisitionis domum ita concussam & quassatam,
vt non potuerit sine magnis sumptibus reparari.
Possunt enim vereri, ne si annis quibusdam integra salaria non petant, quia confiscationes succurrunt, id pro lege vlteriùs habeatur, & confiscationum deficiente subsidio, nihil sint ampliùs
accepturi. Qui prætextus nescio quantum habere
fundamentum queat; viderint ipsi, ad quos hæc
videre spectat, & rem non leuis momenti
nōnon leui
consideratione perpendant. Magno certè in Dei
Ecclesiâ Domini Inquisitores funguntur officio,
quorum occultas & profundas dispositiones
oportet reuereri: sed homines sunt, & vt de rebus sacris nihil interim dicamus, in ciuilibus istis
deerrare faciliùs dispositio potest, & temporalibus commodis affectus aliqualiter adhærere. Ita
ergo se Deo & Ecclesiæ decretis adstrictos intelligant, vt & Regi, cui sua non solùm non neganda, sed sponte & officiosè offerenda, & se etiam
Dei & Ecclesiæ præceptis obnoxios arbitrentur.
Et in hac quidem liberali & ingenuâ exhibitione
Tribunalis sancti honori consulitur, cùm videant
omnes quidquid ex confiscationibus colligitur,
Regio reddi Fisco; vnde omnis auaritiæ suspicio in condemnatione diuitum submouetur. De
quibus ex professo
inferiùs Titulo 20.