*Omnes autem citati scriptores commu
nissimam sententiam amplexi tenent balsamum
de necessitate diuini præcepti adhibendum, licet
P. Dicastillus præceptum huiusmodi Christi agnoscens dicat non esse de necessitate Sacramenti.
Vnde si contingeret solo oleo aliquem confirmari, Sacramentum, iuxta ipsum, teneret. Immò &
aliquando contingere affirmat, cùm parum balsami nequeat ingentem olei peruadere quantitatem. Vbi casus subintrat, de quo ante annos aliquot quæstio incidit in eius contingentia: Qui
dam enim Religiosus per errorem vt confirmaretur, oleo est infirmorum inunctus: vbi ex multiplici capite suboriri potuit difficultas.
Primò,
quia Chrisma defuit.
Secundo, quia oleo benedictio defuit
: est enim receptissima sententia
oleum Chrismale debere ex necessitate Sacramenti ab Episcopo esse benedictum, vt omnes
citati affirmant. Licet enim oleum, de quo in
casu nostro, benedictum ab Episcopo fuerit, non
tamen benedictione speciali ad Sacramentum
Confirmationis ordinata, & ita perinde se habuit,
ac si nulla esset, vt in alijs sacrorum benedictionibus accidit, est enim defectus formæ in illo genere necessariæ.
Tertio, quia confirmantis voluntas videtur defuisse, quandoquidem ignorantia
caussat inuoluntarium.
Tandem, quia & respectu
volentis confirmari similiter videtur propter eamdem rationem defuisse voluntas; quis enim ita
confirmari velit, vt toto vitæ decursu incertus sit
de accepta confirmatione mansurus. Quæ quidem manifestè conuincunt posse actionem dictam iterari. Et quidem sine conditione, quod ex
solo balsami defectu affirmat P. Henriquez
suprà
in Glossa Lit. M. quia hæc sententia est certa in
praxi ex Decretali Innocentij Tertij in Cap.
Pastoralis de Sacram. non iterand. de qua
inferius,
adducens pro eo Cardinalem Bellarminum,
de
Confirmatione Cap. 8.
Col. 3. Quod à fortiori dicendum adiunctis circumstantijs, de quibus nuper.
Quod non videtur negaturus Diana, qui
Parte 3.
Tract. 4.
Resolut. 23. cum Ioanne de la Cruz in
Directorio Conscientiæ Parte 12.
de Sacramento
Confirmationis quæs. 72.
Conclus. 1. adhibendam
esse conditionem affirmat, quando balsami defectus extitit, quia sententia opposita est probabilis,
pro qua plures Auctores accumulat. Nam licet
ita sit, quando defectus solum balsami fuit, alia
quæ concurrere diximus, videntur sufficientia vt
conditio valeat reticeri.