*Dico Secundò. Quod ad Sacerdotium,
Circa Sacerdotium Indorum.
& eidem adnexa attinet, indubitatum est quod
assumitur, iuxta ea, quæ de Æthiopibus dicta
Sect. 20. Si videlicet in Indis ea reperiri contingat, quæ sunt pro Sacro illo statu necessaria: Sicut in Sinis & Iaponibus reperta scimus: Vnde
& eorum aliqui ad eum promoti, & Euangelici
facti ministri historia dignissimi. Ex quibus Pater
Didacus Yuki, de quo P. Ioannes Nadasi in
An
no dierum memorabilium Societatis IESV die 8.
Februarij ita scribit:
A puero in Iaponico Societatis Seminario educatus post Philosophiam, Theologia morali triennio eruditus, humaniores disciplinas tradidit quinque annis. Daifusanæ furore proscriptis è
Iaponia Socijs, perstitit ipse dißimulata persona in
patria, magnis pro re Catholica itineribus, magnis
laboribus exantlatis. Viua nascentis Ecclesiæ, ac heroicorum illorum temporum imago in illo eluxit &c.
Februario mense (an. 1636.)
Ozacæ totius tridui
suspendio pronus capite pependit in foueam, certauitque legitimè fortis ad mortem vsque seruata fide,
quam vt alij quoque Christiani seruarent, tam longinquis itineribus, laboribus, ærumnis effecerat. Sic
ille. At in nostris Peuuigenis & alijs ea non concurrere manifestis est notum argumentis, de quo
dictum
citato Tit. 12.
Cap. 13. & quamuis Mexicanum Concilium ita illis, vt vidimus, faucat,
non tamen scimus aliquem hucusque vel prima
Tonsura decoratum, quod neque à Dom. Quitensi præstitum.