*
Tertio. Notanda est doctrina, quam
ex alijs habet P. Fragosus
Tomo 2.
regiminis
Christianæ Reipublicæ Lib. 10.
Disputat. 23. §. 2.
n. 7. Vers.
Porrò expendenda, ubi ait cum Pavino,
CanonicũCanonicum, qui est Vicarius Capituli Sede
Vacante non solùm percipere in absentia fructus, sed etiam distributiones quotidianas, quia
censetur esse in servitio Ecclesiæ, & in utilitate totius corporis: deputatur enim unus ut exerceat jurisdictionem, & non occupetur totum
Capitulum, quæ ratio cessat in Vicario Episcopi, quia non est in servitio Ecclesiæ, sed
Episcopi. Pro quo & allegatur Rota
Decis.
222.
num. 6. 2.
parte diversorum. Sed quidem
discrimen adductum non videtur admittendum, quia & Vicarius Episcopi in servitio est
Ecclesiæ non minùs quàm Vicarius S. V. juxta
dicta
n. 11.
præsentis Tituli. Pro quo facit quod
habet Auctor
Lib. 8.
Disput. 19. §. 4.
n. 3. Ubi
probat Episcopi & Vicarij unum esse Tribunal, nec ab isto ad illum appellari, sic concludens:
Nec refert Vicarium constitui ab Episcopo,
quia quamvis ab eo constituatur, non tamen Episcopus ei confert jurisdictionem, sed eam habet à
Canone. Ex Cap. 2.
de Officio Vicarij in 6.
Ergo
ejus jurisdictio est ordinaria &c. Cùm ergo idem
Tribunal constituant, & ordinariam habeant
jurisdictionem: sicut Episcopus in Ecclesiæ
servitio est, ita & Vicarius, eisdem ministerijs
mancipatus. Licet autem Episcopus Ecclesiæ
sponsus sit, rectè dici potest in ejus esse servi
tio; nam & sponsum servire sponsæ rectè dici
potest, quando & revera ita accidit; servit enim,
& multipliciter servit.
Qui autem cùm uxore est,
solicitus est quæ sunt mundi, quomodo placeat uxori, & divisus est. 1. Cor. 7. v. 33. An non hoc
servire est, & servitium multiplex, quod à se
ipso hominem distrahit, & talem constituit divisionem, ut duo scilicet, dominus inquam &
servus esse videatur
? Servivit ergo Iacob pro Ra
chel septem annis. Genes. 29.
v. 20. Ubi Hispanorum Poetarum Princeps,
Mas no servia à el, ser
vià à ella. Ubi pro Christo figuratitium aliquid:
Verumtamen servire me fecisti in peccatis
tuis. Isaiæ 42.
v. 24. Verba sunt Dei. Et qui
stare queat ut Deus serviat? Bene utique, si ad
Christum cum multis referamus, qui formam
servi cùm acceperit, juxta Apostolum
Philip. 2.
v. 7. varia ministeriorum officiositate servivit.
Sed cur illud? Audiendus, qui & nuper:
Viri
diligite uxores vestras, sicut & Christus dilexit Ecclesiam, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam.
Ephes. 5, v. 25.
cum sequentibus, pro hoc mysterio. Ut stat quod ad præsens conducit intentum, Vicarios inquam Episcoporum Ecclesiæ
servire, sicut & Episcopos ipsos, & ita distributionibus minimè defraudandos. Pro quo &
facit quod idem P. Fragosus habet citata
Disputat. 23. §. 2.
n. 3.
Vers. 1. ubi ita scribit
: Quæri
potest quæ requirantur ut poßit absens à servitio
suæ Ecclesiæ lucrari distributiones. Respondeo duo
copulativè requiri, videlicet justam caussam absentiæ, & licentiam Ordinarij. Glossa in Verbo
Suorum Prælatorum in Cap.
Relatum, ubi Abbas
Notab. 4.
de Cleric. non resid. & tenuit Rota
in
una Lecien. fructuum 21.
April. 1603.
coràm Illustrißimo Pamphilio, & in una Calagurritana fructuum & distributionum 26.
Maij 1614.
coram
Dom. Ubaldo. Sic ille. Non est ergo cur Rotæ
auctoritate pro assertione illa priori terreamur,
cùm pro ea, quam tuemur, illam apertè faventem habeamus, quandoquidem Vicarius Episcopi absens, & justam habeat absentiæ caussam, & Episcopi non solùm licentiam, sed &
mandatum. Pro Indijs autem illud habetur
speciale, fructus à quotidianis distributionibus non esse discretos: & ita cùm concedantur fructus, distributiones eatenus concedendæ. Neque enim è converso argui potest: negandos scilicet fructus & consequenter in divisas distributiones: neque enim adversantes
sic arguunt, uti certum oppositum supponentes ex communi Ecclesiæ praxi in his, & similibus, juxta quem fructus absentibus cum justa
caussa, & requisitis legitimis, neutiquam denegantur. Pro quo Concilium Tridentinum
Seßione 24.
Cap. 12.
de Reformat. & quæ circa
illud habet D. Barbosa in
Collectaneis, & remissionibus &c. Et Cap.
de cetero. Et Cap.
Ad Audientiam, de Cler. non resid.