9
*Illud autem quod habet num. 74. quòd
scilicet si factionum pestis totum Religionis corpus non peruadit, Professio valida est, ægrè potest Indiarum Prouinciis adaptari. Est quidem Professio valida, quia, vt ille ait, contractus celebratus à Nouitio in Professione non initur cum talî Prouincia vt sic, sed cum tali Religione: corpus autem Religionis à tali morbo sanum extat, vnde voluntarium in Nouitio, quod ad valorem Professionis necessarium est, deceptione non tollitur, cùm possit alibi quod promisit adimplere. Debent tamen illi, vt Auctor ait, sibi prouidere, & se à tanto periculo liberare. Atqui hoc in Indiis valde difficile est, vt quis nouas Prouincias in Europa quærat, qui de obligatione tali, cùm Professionem emisit, neutiquam cogitauit: ignorantia enim inuoluntariam reddidit Professionem, si consequenter loquendum est: nam quod est valde difficile, & à vouente non præuisum, valori Professionis obstat, sicut obstaret ignorantia in ordine ad substantialia. Pro quo faciunt quæ Scri
ptor idem habet. numer. 71. vbi sic ait: Quæ autem censeantur substantialia, vel quæ reuocentur ad ea, ita vt error seu deceptio circa ipsa, Profeßionem inualidet. Consulite Doctores relatos (scilicet Ledesmam, Vi
Giragus.
ctoriam, Cardinalem Toletum, P. Sancium, & P. Suarium). Ad rem tamen nostram est, quando ingredientis & vouentis variatur in re notabili propria existimatio, quâ variatione cognitâ non vouisset Nouitius; tunc error seu dolus inualidat Profeßionem. Ita Eminentiß. Lugo de iustitia, Disput. 22. Sect. 7. n. 94. referens Sanchez. Idem dicit Suarez vbi suprà &c. Adducit deinde ex Claui Regia doctrinæ prædictæ confirmationem, dum ait Professionem fore nullam, si quis aliquem deciperet, affirmans in tali Religione non seruari ciborum delectum; nec ieiunium, aut quidpiam aliud difficile; quod si prænosset, neutiquam vouisset. Tunc sic, si Pro
fessionem emittens cum ignorantiâ factionum, sciret se obligatum remanere ad mutandam Prouinciam, & per mare, per terras, nouam sibi esse Prouinciam conquirendam, non vouisset; quandoquidem minori impensâ & periculo elicere aliam posset ex iis, quæ in Indiis sunt, in quâ animæ suæ saluti consultum iri, posset sibi non ægrè persuadere. Quis enim non videat rem esse difficillimam cœlum adeò diuersum petere, nauigationis subire pericula, & nouos hominum mores experiri? Id quod ex aliis, quæ ibidem citatus Auctor tradit ex bonis & cum bonis Scriptoribus, satis potest efficaciter comprobari.
Loading...