CAPVT III.

CAPVT III.

An Rex Catholicus Ministros Euangelicos in Indias proprijs expensis mittere teneatur, & quales futurì.
34
*GRauissimum circa hoc extat Ale
xandri Sexti præceptum, sic enim loquitur in Bulla priori; & insuper mandamus vobis in virtute sanctæ obedientiæ, vt (sicut pollicemini, & non dubitamus pro vestrâ magnâ deuotione, & Regia magnanimitate vos esse facturos) ad terras firmas, & insulas prædictas, viros probos, & Deum timentes, doctos, peritos, & expertos, ad instruendum incolas, & habitatores præfatos in fide Catholica, & bonis moribus imbuendum, destinare debeatis, omnem debitam diligentiam in præmißis adhibentes. Sic ille cum Ferdinando &
Isabella locutus: eius tamen præceptum ad ipsorum etiam successores spectat, ad quos donatio protenditur, & ita debet cum suo onere transire. Rationi enim congruit, vt succedat in onere, qui substituitur in honore. Vt est notissima regula Iuris in 6. & quidem successores maioribus ex Indiis sunt locupletati thesauris, qui etiam nostris temporibus transmittuntur, vt
Cap. Rationi.
maior proptereà obligatio videri debeat, ne plus justo necessariis parcatur expensis. Et circa obligationem huiusmodi ex prædicto titulo resultantem acriter & neruosè discurrit Frater Ioannes de Silua, Franciscanus, in Animaduersio
Fr. Ioannes de Sylua.
nibus pro gubernatione Indiarum, Memoriali tertio. Quæ indubitabilis cùm sit, non est opus circa illam prolixiùs declamare.
35
*At erunt fortè qui dicant sat esse Mi
nistrorum sacrorum in regionibus istis. Quod vtinam sic esset: sed messis profectò multa, non tamen operarij multi, qui scilicet multitudinem messis exæquent. Rogamus ergo Dominum messis, Deum inquam: rogamus etiam eum, qui messis item est Dominus Apostolico dictamine constitutus, vt mittat operarios in messem suam; tales tamen, quales vidimus ore Pontificis requisitos. Viros probos, & Deum timentes, doctos, peritos, & expertos. Si tales non suppetunt; ij saltem qui futuri sperentur tales, Religiosa exercitatione formati. Sed qualitates dictas excutiamus.
36
*Probos: Quia si improbi, nihil effici
mus. Quis credet auditui nostro, quando fidem dictis detrahunt mores pessimi, & mendax haberi potest, qui manifestè probatur impurus? Semel malus semper præsumitur esse malus. Sic Regula 8. juris in 6. Sed credant vtcumque: faciliùs facta quàm verba sequentur eorum, qui se Patres dicunt, & per Euangelium in Christo Iesv filios se genuisse gloriantur. Pulchrè & robustè Iuuenalis, Saty
Iuuenalis.
ra 14. circa hoc Philosophatus, vbi ex multis illud:
Sic natura jubet; velocius & citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cùm subeant animos auctoribus. Vnus & alter
Forsitan hæc spernant iuuenes, quibus arte benigna,
Et meliore luto finxit præcordia Titan.
Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt,
Et monstrata diu veteris trahit orbita culpęculpæ.
Abstineas igitur damnis, huiusce etenim vel
Vna potens ratio est, ne crimina nostra sequantur
Ex nobis geniti: quoniāquoniam dociles imitandis
Turpibus ac prauis omnes sumus. Circa quod multa dici possent, quibus tamen hîc negamus locum, alibi, Deo auspice, tribuendum.
37
*Et Deum timentes. Et quàm id meritò!
Si Dei timor in regionibus istis non adsit, vix est alius, qui à ministro sacro verè & seriò timeatur. Habent quò possint timorem omnem alium submouere. Prælati absunt: scelerum testes timidissimi delatores, & ex quibus plures vix vnius idonei testis partes explent, de quo Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 27. num. 57. Et nos alibi. Quòd si quidquam videatur imminere periculi, præstò est cuncti-potentis argenti subsidium. Si ergo Dei timor non adstet, actum est de omnibus puræ conscientiæ ornamentis, & turpitudini ianua frequentissima reserata. Et qualis inde Euangelicus minister, Euangelij ipsius exitiosissimus infamator? Hinc Apostolis, & Apostolicis viris, quibus credita mundi conuersio, laus illa congruit, quæ habetur Cant. 5. v. 15. Cru
Cant. 5. v. 15.
ra illius columnæ marmoreæ, quæ fundatæ sunt super bases aureas. Circa quam Diuus Ambrosius
ita loquitur: Accipite de Verbo Dei lectum in Canticis: Crura eius columnæ marmoreæ fundatæ super bases aureas. Significant scilicet columnas esse Apostolos, qui fundati sunt in timore Sancto. Sic ille. A timore ergo Domini fortitudo, & inde in Euangelicis operariis de vniuersis animæ hostibus sperandus triumphus, & coronæ victoriales. Timor Domini gloria, & gloriatio, &
Eccli. 1. v. 11.
lætitia, & corona exultationis. Eccli. 1 v. 11. Vbi doctus Interpres sic ait; Denique timens Deum
Victoria, & triumphus.
est triumphator, ideòque coronatus; triumphat enim de peccato, mundo, carne, & Dæmone. Hæc ille.
38
*Doctos. Falluntur ergo illi, qui ad ne
gotium conuersionis Indorum superuacuam existimant esse doctrinam, à quâ doctus quis possit absolutè vocari. Plura certè in eo occurrunt, quæ solius Grammaticæ, & leui quadam moralis Theologiæ notitiâ nequeunt expediri. Hinc timori Domini sapientia adnexa à Siracide pro salute propria & aliorum cum fructu pertractanda, Corona, inquiens, sa
Eccli. 1. v. 12.
pientiæ timor Domini, replens pacem & salutis fructum. Vbi sic Arabicus; Ex ea multiplicatur doctrina (ex sapientia inquam) & vita, & sa
Arabicus.
nitas; & est virga vtilitatis, & sustentaculum laudis, & honor perpetuus cuilibet illam tenenti. Sic ille. Multiplicatio ergo doctrinæ, quæ & gloriosa docenti & salutaris ipsi, vtilisque aliis, à timore Domini sapientiæ maritato. Inde pax, & abundantia pacis, quæ scilicet repleat animam sic feliciter sapientis; tales enim (vt experientiâ notum) pacifici sunt, & studio assidui, ac incubantes libris, externos solent vitare tumultus, quibus indocti, tædio habentes libros, ideóque gyro-vagi, frequenter implicantur.
39
*Peritos. Inter doctos & peritos ali
Peritos itẽitem, & quid peritia.
quid interesse discriminis ex Tullio Libr. 3. de Officiis, coniiciunt quidāquidam, vbi illa eiusdem verba, Cùm sint docti à peritis, facilè à sententia desistunt.
Tullius.
Videtur ergo peritus ille esse, qui non solùm doctus est, sed etiam ad docendum aptus: neque enim docti omnes sunt ad docendum idonei: & idonei profectò ad conuersionem Indorum, eosque in fide & Christiana pietate continendos, requiruntur. Vnde Gentium Apostolus, Qui & idoneos, inquit, nos fecit ministros noui Testamenti. 2. Cor. 2. v. 3. Est autem
2. Cor. 2. v. 3.
peritia timori Dei sapienter adiuncta, quia Spiritus sanctus dotes istas suâ sententiâ copulauit. Eccli. 25. v. 8. sic dicens: Corona se
Eccli. 25. v. 8.
num multa peritia, & gloria illorum timor Dei. Vbi peritia videtur quasi senibus propria com
mendari. Quod quidem in caussa præsenti mirè congruit, dum monentur ij, quibus cura mittendorum Ministrorum pro salute Indorum incumbit, ne iuuenes operi tanto præficiant, nisi in illis morum comperta maturitas ætatis defectum suppleat, quod non semel accidere satis est compertum: sicut & senes inueniri sensu quoad grauia & seria penitùs destitutos. Monstrum inquam illud, quod cum duobus aliis sibi esse fastidio Spiritus sanctus protestatur, dum Eccli. 25. v. 3. & 4. sic ait:
Eccli. 25. v. 3. & 4.
Tres species odiuit anima mea, & aggrauor valdè animæ illorum: Pauperem superbum: diuitem mendacem: senem fatuum & insensatum.
40
*Et expertos. Illustre hoc Euangelicorum
ministrorum honestamentum, quod & coronam Spiritus sanctus appellauit, iuxta citatum ex Siracide locum, & grauium Interpretum expositionem. Corona senum multa peritia, peritiam enim dicunt experimentum de
Eccli. 25. v. 8.
signare. Videndus P. Cornelius. Nullum autem ornamentum coronâ illustrius, immò neque ita illustre; vt hinc maturæ experientiæ dignitatem agnoscamus. Pro eâdem ipse Cap.
Ibid. 34. v. 9.
34. v. 9. sic habet: Vir in multis expertus cogitabit multa: & qui multa didicit, enarrabit intellectum. Quod quidem præsenti aptissimum instituto; cùm ex eo habeamus expertos omnium aptissimos esse magistros, à quibus hauriri rerum plurium, animarum statui conuenientium, intelligentia possit. Vnde citatus Inter
P. Cornelius.
pres sic ait: Ipse ergo eum vocat sapientem, dignum cui credamus, qui per tentationes à cœlo eruditus est, & per multorum experientiam prudens doctusque euasit, vt poßit & alios docerei, consolari, mede
Euangelicè ministri officium.
ri, consulere, dirigere. Hæc ille, quæ ad Euangelici ministri spectātspectant munus paucis executus; cuius est docere, consolari &c. Tales optat & præcipit Pontifex ad Indorum conuersionem mitti. Ex quo illud eliciendum certissimum assertum, in concursu ad Indica Beneficia mul
tùm debere ad experientiam oppositorum attendi, & eum præferendum, qui experientiâ valeat, si virtus nota, & doctrina sufficiens suffragetur, aliis, qui in litteris, & aliqualem etiam in virtute habeant excessum. Pro quo sic P. Stephanus Baunij in noua praxi Beneficio
P. Baunij.
|rum Disputat. 3. Quæstione 13. communem doctrinam amplexus: Ad bonum commune Beneficia cùm ordinentur ex rei naturâ, fieri potest, vt doctus sanctiori idiotæ præferri debeat, expertus meliori, qui tamen rerum vsu, experientiâque non polleat; eò quòd (inquit D. Thomas 2. 2. qu. 66.
D. Thom.
arti. 2.) ille qui minùs est sanctus, & minùs sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter potentiam vel industriam sæcularem, vel propter aliquid huiusmodi: & quia dispensationes spiritualium principaliter ordinantur ad vtilitatem communem, secundùm illud. 1. ad Corinth. 12. Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem: ideoq́ue quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi, qui sunt simpliciter minùs boni, melioribus præferuntur. Sic ille. Quod etiam cum aliis tradit Diana Parte 3. Tract. 5. Resolut. 110. & Thomas Hurtadus Tract. 12. num. 13. 16. & seqq. Sed de his alibi magis ex professo.
Corollarium peculiare.
41
*EX dictis sequitur, cùm Rex Catholi
cus Euangelicos ministros in Indias non ita frequenter mittat, neque mittere fortè possit; si quos tamen sciat ex iis, qui in Indiis degunt, sedulò huic negotio incumbere, teneri eos suis sumptibus alere; nisi ipsis aliunde suppetat, vel nolint Regium patrimonium eâ contributione grauare. Cùm enim teneatur de operariis huic vineæ prouidere, eo cum onere traditæ, siue ipsi aliunde veniant, siue ibidem degant, obligatio est eadem temporaliter subueniendi. Et cùm Rex nequeat sic laborantes habere præsentes, vt id faciat, ad quod tenetur; eam curam debent habere Proreges, Præsides, ac Gubernatores, vt Regiam & proprias ita conscientias exonerent; ad hoc enim præcipuè mittuntur, quia illud est in Regiâ obligatione præcipuum. Quod cùm Catholici Reges Ferdinandus & Isabella probè noscent, sic ad regium Indicarum scripsêre Consilium, vt habetur Tomo. 1. Rescriptorum Indicorum, pag. 13. Iuxta obligationem &
onus, sub quibus Indiarum domini sumus, & statuum maris Oceani, nihil enixiùs optamus quàm publicationem & ampliationem legis Euangelicæ & conuersionem Indorum ad nostram sanctam fidem Catholicam: & cùm ad hoc tanquàm ad principale intentum, quod habemus, cogitationes nostras & curas dirigamus: Mandamus, & quantùm possumus nostri Senatûs Indiarum Consiliariis iniungimus, vt omni alio respectu emolumenti & quæstûs nostri postposito, eam habeant curam, sibi præcipuam disponendi omnia, quæ ad conuersionem &
Maximè notanda verba.
doctrinam Indorum spectant: & omnium maximè advigilent, & totis suis viribus & intellectu in id incumbant, vt Ministros idoneos ad illam prouideant, omnia alia media necessaria & conuenientia adhibendo, vt Indi, & illarum partium indigenæ conuertantur, & in agnitione Dei & Domini nostri perseuerent, ad honorem & laudem sui sanctißimi Nominis. Vt hoc pacto Nos hanc solicitudinis nostræ partem, quæ adeò nos constringit, adimplendo, & cui tantoperè satisfacere cupimus, nostri Consilij Auditores conscientias suas exonerent, quandoquidem cum illis Nos conscientias nostras eo onere liberamus. Sic Reges Religiosissimi, iustissimi & piissimi. Nec successorum alia mens: vt intelligantij, qui in solicitudinis partem vocantur, circa Euangelij Ministros curam illis debere esse præcipuam, & ita id, quod ad illorum sustentationem spectat, libenter, opportunè, & liberaliter exequendum.
Loading...