*Non ergo vrget, quòd à P. Arriaga asser
tum, de doctrinæ inquam examine nullum verbum factum: licet enim doctrina expressa non
sit sub speciali nomine, sub nomine tamen idoneitatis comprehensa, sicut & verbis illis,
Certa
alia requisita esse contendunt. Propter quod Prælati aliqui, & satis quidem docti, ab examine sibi
penitus abstinendum censuerunt, ex quibus nonnulli in actu Ordinationis ipsius præfatam Bullam legi faciebant. & præclarissimus ille Limanæ
Metropolis Antistes Dom. Turibius Alfonsus de
Mogrobejo, cùm legeretur, & ad verba illa deventum esset,
In perpetuum præcipimus, ad scrupulum submouendum, ea cum repetitione vsurpabat, dicens,
Præcipimus, Præcipimus, vnde &
docti alij Scriptores priuilegium agnoscunt, in
quibus citatus Bruno Chassaing. Emmanuel Rodericus
Tomo 1.
qq. regul. q. 18.
arti. 6. P. Palaus
Parte 4.
Disput. 27.
Puncto 9,
nu. 15. P. Pellizarius
Tomo 2.
Tract. 8.
Cap. 2.
nu. 169. apud quem
Ioannes Baptista Tiberius alios referens. Miranda
etiam in
Manuali Prælatorum Parte 1.
Quæst. 39.
Arti. 4.
& Lezana
Tomo 3.
in Mari magno PP. Prædicatorum num. 20. quasi de re communiter nota
loquuntur, licet cum Emmanuele reuocatum esse
affirment, quod & videtur admittere Barbosa
Allegat. 7.
nu. 31. Mirandam adducens nec improbans. Quorum fundamentum ex Bulla Sixti V.
desumitur contra malè promotos, & incipit
Sanctum & salutare: in ea enim præcipit obseruari
circa Ordinum susceptionem Concilium Tridentinum. Neque per moderationem à Clemente
VIII. adhibitam reducta est ad terminos iuris
communis, nisi tantùm quoad pœnas & Censuras, in Sacris Canonibus, Constitutione Pij II.
& Decretis Concilij Tridentini contentas, pro
quo Lezana
Tom. 1.
Cap. 14.
nu. 1. & alij. Et hic
|
Auctor
citato nu. 20. Maris magni arguit etiam
ex Decreto Clementis VIII. cuius tenorem dedimus
nu. 152.