CIRCA PAROCHOS PRÆSERTIM INDORUM. EX TITULO XVI. Additionibus n. 106. & seq. & Auctario, præsertim Tomo 2. pro quo Index. ADeò sunt multa pro illis dicta, ut hoc loco contenti simus futuri additione paucorum. Sic ergo pro illis

§. UNICUS.

Circa obligationes pro Parochis Hispanorum. Ad Caput 1.
1278
*CIrca eos, qui non habent Eccle
siam propriam, sed in Cathedralibus ministeria exercent, dubitari potest quomodo satisfacere stet illos obligationi prædicandi, quandoquidem circa id non suppetit necessaria commoditas, & quod ad prædicationem attinet, aliorum dispositione peragitur. Ubi non videtur sufficere, si dicatur id, quod ad prædicationem spectat, concionibus in Ecclesia frequentibus abundè suppleri: Quia conciones dictæ non habentur ut ad ipsos aliqua ratione spectantes; cùm tamen oves debeant vocem audire pastoris, aut ejus, qui ipsorum loquatur nomine, ut stet Concilij Tridentini gravissimum obligationis edictum, de quo n. 3. & 4. pro quo etiam communis sensus Doctorum, & dicta nu. 5. in fine; licet in eodem illa habeantur, quibus se tueri Parochi hujusmodi possunt. Sed quidem minimè videntur sufficere, si coram Deo, ut par est, res momenti tanti à præfatis expendatur. Possunt in Cœmiterijs commodè prædicare: & ut aliquid admisceatur incommodi, id constanter devorare: ad majora enim tenentur, quando scilicet ad confessiones vocantur, incommodis ob distantiam locis & temporibus æstu, frigore, aut obscuritate nocturna prorsus infestis. Et quidem Parochi proprias habentes Ecclesias ab obligatione præfata neutiquam eximendi, licet illæ in civitate sint, ubi | abundant conciones, ob urgentes adductas rationes. Ex quo fit eos, qui sunt ea in classe primarij, majus etiam pondus obligationis habere, unde & præire ceteros exemplo debent. Et ita vidimus aliquos magna cum laude, & zeli ardentioris præmijs effecisse: pro quo & meritò deberet zelus ardentior Præsulum excubare. Ubi & addendum in Parochia Cathedrali propter ejus amplitudinem extare minores Ecclesias, quæ Vice-parochiales dicuntur, in quibus sine incommodo ullo stare prædicatio potest, unde excusatio ministerij tanti videtur penitus propulsanda.
1279
*P. Luysius Turrianus in Selectis Par
te 1. Disput. 19. Dub. 6. in fine, docet non obligari Parochum ad docendam doctrinam Christianam singulos, sed satis esse si simul multos doceat in Ecclesia, ex Bañez 1. 2. q. 76. arti. 8. dub. 2. ad finem, & alijs hujus ætatis ut ille lo
P. Turrianus.
quitur, quia vix est possibile Parochum sigillatim unumque fidelem docere; & ideò tantùm obligatur ad docendum eos quando sunt in Ecclesia congregati, & aliqui Religiosi in plateis pueros instruunt, audientibus etiam adultis non sine magno fructu. Quæ quidem rectè dicta, si talis docendi modus sufficiens videatur, ut esse forsitan possit, ubi generatim loquendo fideles doctrinæ tali modo propositæ capaces sunt. Atqui ubi secus accidit, & multorum est comperta ruditas ut etiam sigillatim instructi vix competentem mysteriorum fidei comperiantur formare conceptum: plus equidem operæ impendendum esse manifestum apparet. Unde P. Fragosus Tomo 2. Regiminis Lib. 10. Disput. 21. §. 1. n. 10. ita scribit:
P. Fragosus.
Ex dictis sequitur Parochos non solùm teneri hos rusticos ac rudes docere sæpiùs interrogando mysteria Trinitatis, continerique in ea Patrem, Filium, & Spiritum sanctum, nec esse tres Deos, sed unum Deum. Item Christum Dominum esse verè Dei Filium, Deum verum & hominem, & esse eum, qui Cruci fuit affixus, & mortuus est pro genere humano, ac est in Sacramento Altaris, quia hæc sunt, quæ rustici ignorant, & interrogati perversè respondent. Hæc ille, qui de Lusitanis rusticis, ex quibus sumpta experientia, loquebatur, ut de alijs rudioris indolis id potius debeamus asserere, indigere scilicet illos repetitis interrogationibus, & ita non sufficere generalem prædicationem. Quia verò pro aliquibus magnus esse necessarius labor non rarò potest, cui non semper valeat Parochus incumbere, pro eo adjutores adsciscendi, ut in Æthiopibus, quorum cura ad Parochos etiam Hispanorum spectat, videtur specialiùs adni
Notandum pro Æthiopibus.
tendum, quæ & esse non levis in eorum dominis debet, quamvis de eorum sit, ministeriali labore aliquid detrahendum: quod rarò evenit, unde & Baptismus solet per annorum iterata spatia differri: In quo quidem dominorum conscientiæ quantùm gravari possint non est dubiæ quæstionis argumentum.
1280
*Et præfatus quidem Scriptor circa
id, quod dictum de temperanda restitutionis obligatione circa Parochos omittentes recitationem divini officij, si aliàs muneri suo satisfaciant, apertè subscribit cum alijs, quos adducit ibidem §, 5. n. 8. Vers. ult. dicens suffice
P. Fragosus.
re tertiam vel quartam partem restituere fructuum, quod etiam cum alijs, quos refert, tenet Mag. Acacius de Velasco Tomo 1. Resolut.
Mag. Acacius.
115. addens sufficere quintam. Cum quibus & alij à Nobis adducti nu. 15. Juxta quæ quod dictum nu. 166. ut scilicet non sit obligatio restituendi partem illam, quæ decimali contributioni respondet: in Parochis Indiarum: quia illa exigua est, & ex ipsa solùm pars quinta restitutioni obnoxia potest remanere: quæ adeò tenuis cùm sit, gravis esse obligationis materia nequit, juxta ibidem dicta, & hic amplius declarata. Id autem quod ex Diana citatus ha
bet Acacius Parte 1. Tract. 12. Resolut. 8. in fine, qui ex P. Salas Disputat. 15. de legibus Sect. 2. nu. 27. id deprompsit, scilicet quòd si contingat Canonicum Canonicatus grossam verè & absolutè lucrari antequam Officium omittat, nihil ejus debeat restituere, quia pœna non est ut fructus jam suos restituat, sed ut non faciat fructus suos: quod quidem & ad Parochos pro ea, quam recipiunt ex decimis portionem etiam referendum. Id inquam difficile apparet ex eo quòd fructus Canoniæ, sicut & Parochiatus in lucrum venire nequeant nisi post ministerium. Id quod in Indijs est satis exploratum: unde pro illis doctrina præfata nihil potest utilitatis afferre: nisi fortè de quotidiano illo subsidio loquamur, quod datur hebdomadario, si fortè illud manè accipiens, & Horis antemeridianis assistens, in alijs absit. Quòd si contingat, pro tali absentia more solito ab eo, cui est hujusmodi cura notabitur, sicut in diebus alijs, pro eo quod pertinet ad quotidianas distributiones, pro eo autem quod ad diei peculiarem obligationem fortè omittetur: & tunc videtur futurum locum præfatæ positioni. Sed quidem secus videtur dicendum: quia quod manè datum est sub conditione laboris diurni fuit, sicut in operario quocumque accidit, cujus si ex integro desit labor, integrè est acceptum redhibendum, & secundùm ratam defraudatæ operæ, nisi remissio spontanea sit, qualis in casu dicto poterit sustineri.
1281
*Idem Scriptor citata Resolut. nu. 1.
affirmat eum, qui decem aut duodecim vicibus in spatio anni unius divini officij recitationem omittit, non teneri ad restitutionem, licet mortaliter in omissione peccaverit quia nullus dominus prudens & liberalis famulum ad restitutionem salarij obligat pro decem aut duodecim defectibus, quos spatio unius anni in ejus
servitio commisit. Quæ quidem ratio ritè procedet, si defectus tales leves sint, non verò si graves; & tales sunt ij, de quibus agimus, cùm in illis gravis divinæ Majestatis offensio intervenerit, æterno inferni supplicio, si pœnitentia non supervenerit, punienda. Prætereà Resolu
tione eadem nu. 7. rogans idem Magister an qui uno die omisit officium, possit sequenti geminata recitatione satisfacere, ut restitutionis cesset obligatio: cum communi Doctorum sensu negativè concludit, & probat Primò, Quia Pius V. sua in Bulla ait eum, qui debito non recitat tempore, fructus non facere suos. | Secundo. Nam Beneficiatus qui non recitat, statim absque ulla judicis declaratione incurrit pœnam restituendi fructus: & nullus propria auctoritate potest se à pœna eximere, quam incurrit. Quæ quidem satis efficacia sunt, sed videntur contra resolutionem præfatam de tot illis vicibus militare. Ubi & similiter potest ratio pro illis adducta, & majori cum robore detorqueri: quia nullus dominus prudens & liberalis salario unius diei defraudabit famulum ob defectum, quem sequenti die, sine detrimento aliquo serviens duplicavit. Addo posse similiter argui ut non sit peccatum mortale tot illis vicibus officium omittere, si quis initio anni statuat quidem recitare, sed paucis aliquibus diebus omittere, id exequens in decursu: eodem illo prudentis & liberalis domini exemplo usus: quod tamen ille citato illo nu. 1. refellit, nolens Angelo & Rodericio attribui. Sed reverà quod verbis rejicit, ratione aliàs inducta videtur aliquomodo comprobare. Sit ergo illud probabile, quia sic doctus Magister, & nonnulli alij censuerunt: re tamen vera solidum pro illo desideratum fundamentum, quandoquidem quod adducitur, quàm sit debile apertè remanet demonstratum.
1282
*Non posse obligatum ad dicendam
Missam sine obligatione applicationis stipendium pro illa accipere, dictum, & manifestè probatum nu. 8. ubi P. Turriani inducta mentio, sed transcursu brevi. Ille ergo in Selectis Parte 2. Disput. 31. Dub. 16. ex abrupto inci
P. Turrianus ut approbet.
piens supposita in Titulo quæstione: Ita sensit quidam hoc tempore, & probat quidem, quia hoc est recipere duo stipendia, quod est prohibitum. Sed fallitur apertè, quia quando prohibet duo stipendia pro onere suo, intelligitur de eleëmosyna accipienda pro applicatione sacrificij: sed accipere aliquam eleëmosynam pro applicatione sacrificij, & aliam pro onere dicendi in tali loco, quando manet liber Sacerdos ad applicandum sacrificium pro quo vult, non accipit duo stipendia eodem titulo, & hoc frequenter accidit in hac Curia Matriti, & juxta hoc intelligenda est prohibitio de duobus stipendijs, & oppositum nullam habet probabilitatem, quia nullum habet probabile fundamentum, sed ex ignorantia procedit. Hæc ille; cujus indignam cen
suram est qui non talem censeat nullus, si præsertim Auctor ille, quem ipse suppressit, fiat manifestus. Et videtur fuisse Diana, cujus prior Tomus prodijt, quando ille in Matriti degebat Curia, in qua & opus Selectarum perfectum, Comiti de Olivares dedicatum. Et quidem quod ad improbabilitatem spectat, non est cur miremur, quandoquidem multi sic soliti Auctores loqui, circa ea, quæ ipsis non placent, cùm tamen alij non solùm probabilia, sed etiam probabilissima, immò sibi certa multoties arbitrentur. Quod autem de ignorantia protulit, intolerandum prorsus est, cùm adeò indecora nota viro sapientissimo, & celeberrimo sæculi nostri Scriptori inconsideratius
impingatur. Sic enim tenet Parte 1. Tract. 14. Resolut. 8. Sed erit fortè qui censeat non de Diana locutum Auctorem, sed de Gavanto, quem ille citat in Comment. ad Rubricas Missalis Tomo 1. par. 3. tit. 12. n. 5. Sed quidem citatio prioritatem editionis non arguit respectu priorum editionum; ea siquidem, in qua citatio extat, & cum additionibus prodijt, Octava est, & forsitan in alijs citatio extat, quia & post illam prodierunt. Sic autem qui dixerit, inverosimiliter pronuntiabit, quia Gavantus citato loco non arguit ex eo quòd duo recipiantur stipendia, sed ex aperta prohibitione, licet ad duplicitatem stipendij videatur aliquomodo revocari. De Parochis autem sic in fine: & de Parochis, quod quibus diebus tenentur
Gavantus.
Missam celebrare, non poßint manualem eleemosynam recipere, censuit expreßè sacra Congregatio Concilij die 1. Septembris 1629. Sic ille. Quòd autem obligatio dicta non proveniat ex eo quòd Parochus quoties ex obligatione celebrat teneatur pro Paræcianis celebrare, constat ex ijs, quæ habet n. 22. cum Bonacina Quæst. ult. de SacramẽtoSacramento Eucharistiæ Puncto 7. in fine. Sed sit ita ut Gavantus sit fulmine illo censuræ percussus, an de ignorantia potuit vir etiam doctissimus suggillari, qui & Sacræ Congregationis auctoritate suffultus, & Romæ scribens, ac Congregationibus sacris familiaris, earum potuit mentem penitius alijs à longè aspicientibus penetrare?
1283
*Et Dianam quidem mutasse senten
tiam ex Cardinali Lugo compertũcompertum apparet secus opinanti, sic enim Tomo de Sacramentis Disp. 21. nu. 21. Vnde idem Diana mutata sententia hanc sequitur Tomo 3. Resolut. moral. proximè edendo, quam mihi his diebus benevolè ostendit. Sic ille acerbitatem statim notans censuræ Scriptoris citati. Sed quidem mutatio talis neque in Tomo illo, neque in alio extat, ut videri potest Parte 4. Tract. 4. Resol. 16. & 232. & Parte 5. Tractat. 14. Resolut. 45. & Parte 11. Tract. 7, Resolut. 27. Vers. Nota hîc obiter. Et Tract. 8. Resolut. 67. Unde P. Henao de Sacrificio Missæ Parte 2. Disput. 19. nu. 75. immeritò ita scribit: Tot mutationes, transformationesque Dianæ, indicant variantes esse in hac quæstione opiniones, ex quibus hos heri, illos hodie, alios cras sequeretur. Sic ille. Est quidem compertum Resolut. 26. citati Tractatus 2. p. docuisse posse Parochum stipendium accipere, quod in eodem Tractatu Resolut. 80. citata alijs denegavit, in quo quidem argui inconsequentiæ potuit; & quia hoc ille prævidit, posteà Parochis minimè esse concedendum pronuntiavit. Ex eo autem quod variantes opiniones P. Henao circa præsentem difficultatem agnoscit, manifestè convincitur eam, quam nos sumus citato loco secuti, non esse unius alicujus obscuri nominis Scriptoris, quem de ignorantia potuerit P. Luysius incusare. Sunt autem præter citatos pro nobis D. Barbosa de Potest. Episcopi Allegat.
Qui suffragentur Auctores.
24. nu. 15. Ubi citatur à Hieronymo Garcia in Summa morali de Sacerdotio Tract. 3. Difficult. 10. Dub. 3. nu. 5. cùm tamen ibi nihil tale habeat, ac de re valde diversa agat. Melius Parte 1. de Officio Parochi Cap. 11. nu. 11. quam solam citationem legitimam ille recognoscit, adducens Decretum Urbani VIII. & declarationem aliam Ordinarij. Citat etiam idem Scriptor Bonacinam Quæst. ult. Puncto 7. §. 2. | n. 13. & 14. Sed illius alia est mens. Tamburinium item, Ascanium scilicet, de Iure Abbatum Tomo 2. Disput. 5. Quæst. 9. n. 19. Ubi revera ita tenet dicens oppositam sententiam Alfonsi de Leone, Fraxinelli, & Homoboni correctam fuisse à S. Congregatione. Item Gellius apud Dom. Barbosam citata Resolut. 232. Nugnus Tomo 1. in 3. p. q. 83. arti. 1. Dub. 19. Conclus. 2. fol. 301. Col. 1. cum exacta adeò citatione apud eumdem Resolut. 26. citata, & Joannes Soria Resolut. 27. Parte 11. etiam adducta. P. Arriaga Tomo 7. Disputat 39. post subtilem discursum contra sententiam contrariam sic subdit: Ego, ut verum fatear, gravem in hoc puncto sentio diffi
P. Arriaga.
cultatem, & magis propendeo in primam sententiam: quia verò tot ac tam graves Auctores defendunt secundam, non ausim illam in praxi improbare. Sic ille. Quæ cùm ita se habeant, habemus ex illis id, quod à Nobis est dictum circa obligationem Parochorum, non unius aut alterius, qui de ignorantia insimulari possint, sed multorum & sapientissimorum Scriptorum auctoritate subsistere. Et licet pro parte adversa plures & gravissimi producantur, non est eorum auctoritati penitus insistendum, quia ante Decreta Sacræ Congregationis satis comperta, & authentica scripserunt: quæ non est credibile ita parvi facturos, ut nonnulli, minus ex eo laudis habituri. Pro quibus hæc satis.
Loading...