CAPVT VII.

CAPVT VII.

An debeant Reges Catholici Ecclesiasticos Benemeritos ob eum titulum in Beneficiorum præsentationibus anteferre.
62
*DIco primò. Si Beneficia simplicia sint, licitè possunt præfati, cæteris
etiam non paribus, anteferri. Id probo ex doctrina Mag. Bannez 2. 2. quæst. 63. artic. 2. Dub. 3. ad 4. Ioan. Gutierrez Canon. 99. Libr. 2. Cap. 11. num 29. Zerolæ. verb. Beneficia ad 8. Thomæ Hurtadi Tract. 12. num. 1331. P. Vazquez infrà Dub. 5. P. Discastilli etiam infran. 103. & seqq. P. Palai infrà item num. 4. P. Lessij
Libr. 2. Cap. 34. num. 69. & aliorum apud ipsos; iuxta quos Clerici Ecclesiæ, & diœcesis, in quâ est beneficium, meritò aliis, etiam dignioribus aliàs, præferuntur, quia plerumque solent esse vtiliores & fideliores, quàm extranei: magis enim ei afficiuntur, magisque omnia norunt, cùm sint in eâ educati, firmiúsque resident. Quæ sunt verba P. Lessij.
P. Lessius.
Atqui hæc in casu nostro militant: Benemeriti enim sunt Conquisitorum filij, & ita erga ecclesias illorum labore fundatas magis afficiuntur, vnde & vtiliores & fideliores sunt ipsis, habentque residentiam firmiorem. Ex quo habetur non solùm extra regnum natis, sed etiam intra regnum præferendos.
63
*Item iuxta D. Thomam adductum num. 40. meliori absolutè & sapientiori potest qui mi
nùs est sanctus sciensque, præferri, si id magis conferat ad bonum commune, propter potentiam vel industriam sæcularem, aut aliquid huiusmodi. Sic 2. 2. q. 66. artic. 2. Vnde est regula apud Mastrillum de Magistratu Lib. 2. Cap. 1. num. 67. quam Scriptores alij frequenter vsurpant, & præ aliis Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 15. num. 59. quòd ille est dignior, qui aptior, etiamsi in eo plures non emineant, quæ in aliis visuntur, qualitates. Atqui aptior in casu nostro is est, de quo loquimur, quia ad bonum commune spectat vt Benemeriti beneficiis honorentur: sic enim amor erga Regem & regnum, à quo non parùm conseruatio pendet, valdè æstimabili nutrimento confouetur; sic nobiles cognatæ feminæ iuuari possunt vt castè in matrimonio, aut religiosè in monasteriis viuant, quarum multities pudicitia ob inopiam naufragatur. Pro quo lib. 4. Tit. 3. l. 1. Recop. ibi: Casan parientas, & alia etiam considerari circa idem possunt, ac multa videri apud Dom. Solorzanum Lib. 3. Cap. 19. & in Politicâ. Lib. 4. Cap. 19. & apud Dom. D. Petrum de Reyna post hæc scripta visum, etiam Ecclesiæ Habanensis Episcopum Tomo 2. de perfecto Prælato Lib. 1. Tract. 2. Cap. 11. Quæ de beneficiis Curatis idem dicendum persuadent. Positâ autem æqualitate libera est prorsus electio.
64
*Dico secundò. In præsentatione ad Be
neficia Curata Benemeriti sunt, ceteris etiam non paribus, aliis præferendi à Rege. Assertio hæc supponit receptam valde doctrinam de obligatione Patrum ad eligendum digniorem, quam generaliter tenent Doctores plures, quos adducunt & sequuntur P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum. Cap. 1. Dub. 5. P. Lessius suprà. num. 62. P. Turrianus. 2. 2. Tomo 2. Disput. 22. Dub. 1. P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disp. 3. Quæst. 12. & de Curatis specialiter Nauarra Lib. 2. de Restistitut. Cap. 2. num. 150. Ioannes Gutierrez suprà num. 26. Diana Parte 2. Tract. 15. Resol. 40. qui alios adducunt, & multò plures Thomas Hurtadus suprà num. 1512. qui de Patronis agit num. 1569. & 1630. & quidem de simplicibus etiam loquendo, aliquod saltem veniale in electione minùs digni esse peccatum tenent communiter Scriptores. Vnde Nauarræ sententiam id negantis vt singularem notant P. Lessius suprà n. 68. & P. Sancius. Videatur ille suprà num. 150. Ex quo fit circa Curata nullam posse dubitationem extare.
65
*Probatur autem generaliter & facilè. Quia pręferendopræferendo minus dignum aliquod damnum Ec
clesiæ irrogatur, dum magis apto ministro priuatur, ex quo necessarium est vt aliquam iacturam patiatur. Violatur etiam distributiua iustitia, quæ proportionem meritorum attendit, & ita iniuria aliqualis infertur digniori: ergo aliquod peccatum in prouisione huiusmodi reperitur: peccatum enim iuxta Scripturæ loquendi modum iniustitia dicitur: vnde vbi specialiter contra iustitiam proceditur, illius malitia iuxta specialem magis rationem apparet.
66
*Iam verò doctrinam dictam casui, de
quo loquimur, applicando, constat ex dictis circa præcedentem Assertionem Benemeriti prærogatiuam ad dignitatem conferre; & ita clarè sequitur quòd adiuncta meritis æqualibus faciat digniorem: ergo sine aliquali culpâ non stat illum in prouisione Beneficij posthaberi.
67
*Quia verò Iura & Doctores videntur
An Diœcesani præferendi.
clamare Diœcesanos esse præferendos exteris, vt videri potest Cap. Nullus & Cap. Obitum, 61. dist. & Cap. Metropolitano & Cap. Sacrorum 63. dist. ac sæpè alibi. Pro quo & stant leges Hispaniæ, quas adducit Dom. Solorzanus suprà num. 14. quibus aliæ addi possunt; dubitari potest an in concursu sint Benemeriti præferendi. Et videtur quidem sic dicendum, ceteris paribus, quia qualitas dicta sublimioris rationis est, & in commune bonum magis conducens, cùm alia ad bonum magis speciale conducat, iuxta dicta num. 63.
An etiam alij.
Pro quo & facit qualitatem diœcesanatûs, vbi de Parochiis Indorum agitur, facilè posse per alias superari; vnde non semper videtur strictè seruanda & ita in legibus Recopilationis omittitur, & solùm pro tribus Episcopatibus intimatur l. 21. Tit. 3. Lib. 1. quæ l. 13. Tit. 15. Parti. 1. generalis habetur. Cùm enim de conuersione illorum agatur, ille eligendus, qui aptior absolutè sit, iuxta qualitates Cap. 3. explicatas. In quo, quæ ex domiciliari incolatu sumitur, parum videtur conducere. Cùm enim prouisiones pro Ecclesiis Parœcialibus sint, in quibus Diœcesani nec nati nec nutriti, respectu earum, qui Benemeriti sunt, nihil minùs videntur habere, & ita cessat ratio, quam communiter Doctores adducunt, & de quâ num. 62. Vnde praxis Indicorum Episcoporum inualuit Ministros idoneos, vndecumque venerint, admittentium. Et Regiæ schedulæ idem supponunt, dum statuunt | vt Diœcesani Indiarum aliis ceteris paribus, præferantur apud D. Solorij cit. Cap. 19. n. 25. Vnde etiam ex Hispanià passim videmus mitti Præbendarios & in Indiis non attentâ Diœcesi designari.
68
*Dico tertiò. Stante doctrinâ prædictâ, qualitatem inquam Benemeriti ad maiorem dig
nitatem conferre, excessus videtur esse notabilis, & ita in quocumque alium præferente, id sine reatu grauis culpæ non stare. Diximus quidem Assertione 1. inæqualitatem ratione naturalitatis constitui, vt naturales debeant præferri, si alij sint, qui in qualitatibus ceteris non parum excedunt; hac enim solâ de caussâ notabiliter exceduntur, quia scilicet naturales sunt: Ergo excessus talis non est exigui momenti. Hoc autem in Benemeritis pariter procedere ibidem ostensum: Pro quo & efficaciter depugnat Illustrissimus Ioannes Zapata in Disceptatione de Iustitia distributiua Parte 2. Cap. 15. num. 20. 21. & 25. in casûs præsentis specie loquens, & solum articulum necessitatis aut magnæ vtilitatis excipiens.
69
*Quòd autem sic prouidentes, vt dignio
res posthabeant, grauiter peccent, quicumque illi sint, ex doctrina Concilij Tridentini manifestè deducitur: Seßione enim 24. Cap. 1. de Reformatione sic habet: Omnes verò & singulos, qui ad promotionem præficiendorum quodcumque ius quacumque ratione, à Sede Apostolicâ habent, aut alioquin operam suam præstant, nihil in iis pro præsenti temporum ratione innouando; hortatur & monet (Synodus) vt inprimis meminerint nihil se ad Dei gloriam & populorum salutem vtilius posse facere, quàm si bonos Pastores, & Ecclesiæ gubernandæ idoneos promoueri studeant: eosque alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, nisi quos digniores, & Ecclesiæ magis vtiles ipsi iudicauerint; non quidem precibus, vel humano affectu, aut ambientium suggestionibus, sed eorum exigentibus meritis præfici diligenter curauerint. Hæc Concilium; quæ quidem omnes, vt ex verborum eiusdem constat tenore, constringunt & ex adductâ ab eôdem irrefragabili ratione: quia ij, qui minùs dignos eligunt, alienis peccatis communicant, ideoque mortaliter peccant. Rogo namq́ue, an Principes minùs dignos
promouentes alienis peccatis communicent? Si enim non communicant; neque alij quidem, qui ad eorum promotionem quacumque ratione operam suam præstant. Et vlteriùs inquiro, an Principes priuilegium habeant aliquod, vt alienis peccatis communicantes, non tamen moraliter peccent? Nihil certè tale in eorum persuasione regnabit; cùm sic sit illud procul dubio iuxta veritatis lucem clarissimam asserendum potius, maiorem in illis esse obligationem quàm in aliis sortis inferioris; quia forma populorum esse debent, & suo exemplo in re momenti tanti aliis prælucere.
70
*Nec dicas in Capite præfato Concilij de
solis Episcopis esse sermonem. Nam, vt hoc verum sit, ratio tamen à Concilio adducta omnes comprehendit prouisiones, ne aliter prouidentes alienis peccatis communicent, & consequenter caussa sint notabilium in Ecclesiâ iacturarum. Rogo enim, an communicare peccatis Parochi, aut quæ ex eius minori idonetate se quuntur, stare sine mortali peccato possit? Si enim id admittatur; ergo & communicare peccatis Episcopi & aliis ouium, similiter stare poterit: quia non magis influit vnum promouẽspromouens, quàm alium. Nec maior subditorum copia reddi pro ratione differentiæ potest: id enim probat maius futurum peccatum, non tamen aliud futurum tantùm veniale: sicut scandalizans vnum, non ideò mortaliter non peccat, quia scandalizans plures peccat mortaliter, quod & in aliis est obuium generibus peccatorum. Neque ex eo quòd Conci
lium peccatorum communicationem affirmet, inferri verosimiliter potest tantùm agere de indignorum promotione, ex quâ sequi illa possunt; quod secus accidit in promotione digni, benè quidem administraturi, sed non ita vtiliter vt alius, in quo aptitudo maior prospectatur: Qui dicendi modus improbabilis visus P. Dica
Ioannes Poncius infrà. n. 73.
stillo Lib. 2. Tract. 2. Disp. 8. num. 92. moderno placuit Auctori: contra eum enim est communis intelligentia Doctorum circa citatum Concilij locum. Tum etiam verba ipsa eiusdem, Quos digniores, & Ecclesiæ magis vtiles, vbi comparatio cum dignis & vtilibus fit. Prætereà, Doctissimi illi Concilij Patres iuxta receptissimum loquendi modum apud Doctores Theologos & Iuristas, sunt affati; apud quos, cùm de materiâ præsenti sermo est, comparatio digniorum cum minùs dignis in sensu proprio procedit, vt minùs digni neutiquam penitus indigni censeantur. Quod autem de communicatione peccatorum additum ideò fuit, quia frequenter ita accidit, & iuxta frequẽterfrequenter accidentia est regulariter iudicandum. Hæc ergo explicatio penitus refellenda.
71
*Potest autem positio nostra vlteriùs vrgeri ex eo quòd tradunt Abulensis, Sotus, Sa
lon, & alij, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius suprà Dub. 2. num. 28. & benè ostendit Cardinalis Lugo Tomo 2. de Iustitia Disput. 35. n. 18. præceptum scilicet eligendi digniorem esse de iure diuino & naturali: id enim exposcit vt bona communia distribuantur melioribus, sicut & præmia meritorum: & vt dispensans illa, fidelitatem seruet præficiendo Ecclesiæ & Reipublicæ ministrum digniorem. Pro quo obseruo modum loquendi Concilij: neque enim præceptum sub mortali imponit, & iubendi aut præcipiendi verbo vtitur, sed hortatur & monet: & tamen peccatum mortale futurum esse ait in eius, quod hortatur & monet, transgressione: manifestè ostendens diuinum esse præceptum, & illud se tantùm declarare. Cùm ergo tale sit, omnes ligat; neque Principes, ad quos Ecclesiarum prouisiones spectant, aliquo se possunt priuilegio defensare.
72
*Ex quo pariter infertur numquam id es
In omni casu obligat.
se licitum, quia numquam licet alienis communicare peccatis, aut præceptum diuinum vel naturale transgredi, in quibus nulla admittitur dispensatio. Quidquid nonnulli censeant, Principum libertati aliquantulùm indulgentes. Contra quos sic P. Lessius suprà num. 64. Qui præsentant, vel eligunt, vel Beneficia liberè conferunt, grauiter
P. Lessius.
peccant, si digniores prætermittant, siue sit Papa, siue Episcopus, siue Princeps sæcularis; non enim sunt domini Beneficiorum, sed æconomi; vnde tamquam æconomi tenentur rem domini sui, quantùm commodè | possunt, promouere. Sic ille. Pro quo & est Rotæ Decisio apud Dianam Parte 11. pag. 593. & 598. vbi & secus factum annullatur. Tenet etiam de Rege loquens Dom. Zapata suprà Cap. 14. num. 19. contra quemdam qui ex eo arguebat quòd Tridentinum non agat de Regio patronatu; quod tamen esse falsum adducta conuin
Dom. Zapata.
cunt. Qui item Cap. 6. ita scribit: Verißima est, & inter Doctores S. Theologiæ supremos, èex quibus nullus vel nutu ipso ausus est alienum insinuare, quòd Beneficium seu Episcopatum digno conferre, digniore posthabito, est mortale peccatum. Sic ille, addens id intelligendum quando excessus est notabilis euidenter (quod & P. Dicastillus similiter asserit suprà num. 84.) & circa id non esse anxiè laborandum. Plurimos pro Assertione Auctores cōgeritcongerit, pro quâ & videndus Parte 1. Cap. 12. num. 21. & seqq.
73
*Circa quæ Diana Resolut. 40. citatâ ita
scribit: Si hæc opinio esset vera, magnum pondus haberent Pontifices & Reges. Sed mihi probabilis videtur etiam contraria sententia, quam ex Neotericis sustinet Reginaldus Tomo 2. Lib. 30. Tract. 3. Cap. 14.
Diana.
num. 197. vbi sic asserit: Qui ius habent conferendi Beneficia per prouisionem liberam, vt Papa, ac non
P. Reginaldus.
numquàm etiam Princeps ex priuilegio, vel consensu tacito Ecclesiæ, non tenentur eligere digniores, nisi in promptu sint, sed sufficit eligere dignos; alioquin enim semper tenerentur digniorem quærere, quod à Papâ, vel Regibus exigere durum est. Sic ille: quod P. Bauny suprà ait non videri à vero alienum, quamuis oppositum vt in praxi tutius amplectatur.
74
*Sed certè Dianæ suis possumus verbis
respondere, qui Tractatu eodem Resolut. 67. probans in electionibus Officialium, quæ à Senatu fiunt in ciuitatibus, debere eligi digniores, & opponens durum id videri, sic respondet: Durus est hic sermo; durus quidem, sed verus, & communis inter Doctores. Deinde vt à sententiâ tantope
rè fundatâ recedatur, debile satis fundamentum est, quòd videatur durum id à Papâ & Regibus exigere: multa enim dura dignitati sunt eorum annexa, à quibus salus subditorum pendet, & ea debent necessariò deuorare. Et quia circa dura eorum versatur obligatio, ideò durißimum iudicium his, qui præsunt, fiet. Sap. 6. vers. 6. Præterquam quòd minimè durum hoc videri debet,
Sap. 6. v. 6.
cùm facilè possint Principes ministris suis curam istam indicere, vt satis idoneos quærant, & sibi proponant post diligentem informationem Ecclesiis præficiendos.
75
*Prætereà, P. Reginaldus sententiam con
trariam absolutè non sustinet, vt Diana eidem imponit: cùm clarè docet teneri Principes eligere digniores, si in promptu sint, vt communiter accidit; sunt enim in promptu, vel quia præsentes, aut non longè positi: quòd si remotissimi, vt in Indiis, eorum notitia cum informationibus de eorum idoneitate captatur. Illis autem oc
currentibus, non est obligatio in conscientiâ quærendi alios, quia ex tali conquisitione prouisio Ecclesiarum nimiùm differretur; cui damno debet per prouisionem celerem obuiari, quia Ecclesiis est periculosa vacatio. Cap. Qui poßit, de Electione in 6. Et per hoc viam facilem Regibus nostris ostendimus, vt sine anxietate conscientiæ in negotio possint considerationis tantæ procedere.
76
*Præterquam quòd sententia asserens, Pa
tronum Laicum non teneri sub mortali digniorem præsentare, non contemnendos Auctores habet. Sic enim tenet cum aliis Diana suprà & Resolut. 37. & Parte 3. Tract. 5. Resolut. 110. vbi plures congerit. Et Parte 4. Tract. 4. Resolut. 170. defendit præsentationem digni omisso digniore, factam à Senatu Panormitano pro Parochiâ quadam, vti licitam in conscientiæ foro. Pedraza in Summa præcitat. 7. §. 36. Dom. Machadus Electus Episcopus Popaianensis, & morte curis scrupulosis exemptus. Tomo 1. pag. 672. num. 5. P. Henriquez in Manusscriptis apud P. Thomam Sancium Dub. 5. citato, id affirmans quando Patroni habent ius præsentandi, quia construxerunt & dotârunt Ecclesias de propriis bonis, & non ex solâ Pontificiâ concessione: quod est cernere in Ecclesis Indiarum, cui omnino consonat P. Vasquez Opusculo de Beneficiis Cap. 2. Dub. 4. P. Dicastillus suprà num. 101. & generaliùs Eligius Bassæus verb. Beneficium 6. numer. 3. vbi Dianæ, & P. Reginaldi doctrinam amplectitur, de quâ nuper. P. Layman Lib. 4. Tract. 2. Cap. 15. num. 7. P. Palaus Tomo 2. Tract. 13. Disp. 2. Puncto 7. num. 6. P. Bauny suprà, dum non à vero alienam affirmat esse Dianæ doctrinam, quidquid de tutiori praxi, vt diximus, arbitretur. Et nouissimè Ioannes Poncius in cursu Theologico Disput. 59. Quæst. 1. generaliter tenet digni electionem licere, digniore posthabito, dummodò damna ex electione tali minimè timeantur, vt alios omittam. Nostra ergo sententia solidè
roborata præcedit, vt Principes debeant contrariam praxim habere suspectam: sed probabilem aliam exhibemus, vt si quandoque in eo genere aliquid libeat, sciant posse illud non violatis apertè iustitiæ præscriptis exercere. Vt autem vitetur etiam veniale peccatum, quod neque aliqui ex citatis Auctoribus videntur agnoscere, li
Dom. Zapata.
cet non ita perspicuè loquantur; finis aliquis potest honestus attendi, vt non sit sola pro ratione voluntas, sed ratio potiùs pro voluntate. Iuxta quod etiam loquitur Dom. Zapata suprà Cap. 7. & 17. num. 11. dicens non esse peccatum mortale aliquoties dignis dare, dummodò frequenter ratio maioris dignitatis habeatur. Et quòd Beneficia simplicia non sunt minoris momenti, quia electi habent suffragium in ordine ad gubernationem, vt Canonici, & Præbendarij: vbi de Indiis specialiùs loquitur, videndus etiam Parte 1. Cap. 4. num. 18. cui tamen aduersatur Thomas Hurtadus dicens dignitates inferioris classis, vt Canonicatus &c. posse minùs dignis conferri. Vide suprà num. 65. & de obligatione sub mortali circa alia loquitur, & specialiùs de Curatis. Sed Dom. Zapatæ sententiam tenet P. Dicastillus suprà numer. 97. Licet Pharcionius Tract. 1. seßione 8. Casu. 12. nullam respectu simplicium inter ipsa faciat exceptionem.
Quia verò circa Beneficia Curata specialis est modus prouisionis in Indiis, in quibus Regij patronatûs functiones Proreges & Præsides exequuntur, de illis inferiùs disserendum: prædicta enim resolutio de Rege Catholico procedit, qui ad Episcopatus per se præsentat, & aliquando etiam solitus ad nonnulla Curata Beneficia similiter præsentare.
Loading...