SECTIO XXXI.

SECTIO XXXI.

Indis ad quid sit opus bulla Cruciata.
440
*DE hoc Dom. Quitensis Sessione 7. grauem, & valde inter scriptores agitatam asserens esse quæstionem, An pro dispensatione impedimentorum matrimonij in Indis, votorum commutatione, & absolutione à reseruatis, sit Bulla necessaria. Et pro resolutione præmittit priuilegia Religiosis concessa, dicens primum esse Vrbani VIII. conceden
tis in perpetuum Religiosis Societatis IESV, eorum scilicet Prælatis, & alijs quibus ipsi vices suas commiserint, facultatem ad dispensandum cum Indis in foro conscientiæ in omnibus impedimentis matrimonij non prohibitis iure naturæ, sed Ecclesiastico, in quo Religiosi alij idem poterunt, si priuilegio gaudeant communicationis. Secundum Adriani VI. Clementis VII. & Pauli IV. virtute cuius possunt Mendicantes, & gratiam communicationis habentes absoluere fideles quoscumque à quibuscumque excommunicationibus, & peccatis etiam in Bulla Cœnæ reseruatis Sedi Apostolicæ. Pro his ergo est difficultas, an scilicet pro illorum vsu Bulla opus dispensaturo & dispensando. Et pro parte affirmatiua facere ait clausulam, in qua solùm excipiuntur, quæ concessa sunt Ordinum Mendicantium superioribus, quoad eorum Fratres tantùm. Et adducta eorum sententia, qui ita censent, contrariam pro
ponit vt probabilem, grauibus pro ea scriptoribus compellatis, quia non est credendum Sedem Apostolicam Mendicantibus Ordinibus adeò propitiam, eorum priuilegia velle, nulla de ipsis expressa facta mentione, reuocare.
441
*Circa quæ verum quidem est grauem
illam, & valde inter Doctores agitatam esse quæstionem, si generaliter loquamur, de qua & Nos in Thesauro Tomo 1. Tit. 5. n. 309. & seqq. vbi probauimus, & adductis Doctoribus ac rationibus stabiliuimus id, quod citatus scriptor vt probabile | defendit. Et ibi citatis addendus Auctor Tractatus de Bulla Cruciata additus Medullæ Theologicæ P. Bussembaum Dub. 17. arti. 3. nu. 13. Sed verò de Indis loquendo res est penitus explorata ob priuilegium Gregorij XIII. de quo citato Thesauri loco n. 315. Id quod etiam probatum Tomo 2. Tit. 12. n. 485. & seqq. de Indulgentijs, ijs exceptis, quæ in Bulla ipsa specialiter conceduntur: vnde circa hoc non est, cur diutiùs immoremur. Citat præfatus Præsul Fr. Ioannem Baptistam in Animaduersionibus pro Confessarijs Indorum fol. 100. vbi post adductam sententiam negantem necessitatem Bullæ generaliter loquendo, quam tenet Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regular. q. 61. arti. 4. vbi eam affirmatiuæ præfert, quam in Explicatione ipsius Bullæ tenuerat, ipsam confirmat fol. dicto & seqq. vbi priuilegij non meminit, quia fortè quando id scribebat, ad eius notitiam non peruenerat, aut memoriæ non occurrit. Habet tamen illud fol. vltimo. vbi & illud videre præfatus Dominus potuit. Sed non vidit. Quid inde? Videndis alijs sanctè forsitan occupatus.
442
*Nescio autem an idem dici possit de pri
uilegio Vrbani VIII. circa dispensationem in gradibus prohibitis, dum ait concessam ab eo facultatem pro omnibus gradibus Ecclesiastico iure prohibitis. Siquidem Vrbanus primum consanguinitatis & affinitatis gradum excepit quocumque sit ille iure prohibitus, vt videri potest apud P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 6. Singul. 2. de quo & dictum à Nobis Tit. 12. n. 390. Quomodò autem ea non obstante limitatione dispensari in primo gradu ab Ecclesia prohibito possit, ex concessionibus alijs probatum eodem Titulo n. 382. & seqq. Quod licet ita sit, laudandus tamen ingenuus tanti Præsulis spiritus, qui Religiosorum priuilegia, cùm Religiosus ipse non sit, amplianda potiùs quàm restringenda contendit: in quo quidem caussam ille agit suam, dum adiutorum suorum ex Pontificia prouidentia, amplificat potestatem. Vtinam alij sic saperent & intelligerent. Sed sapient proculdubio & intelligent, de quibus semper iuuat sperare nobis obsequentissimis meliora.
443
*Quia verò liber P. Ioannis Baptistæ vix
iam inuenitur, sicut & codex alius, ex quo ille hausit quod exhibuit, operæ non erit inutilis pretium eum num. 23. Sic loquentem excepisse: Decima nona Conclusio. Archiepiscopi & Episcopi harum Indiarum, & quibus ipsi commiserint, auctoritatem habent absoluendi omnes & quoscumque Indos tam viros, quàm mulieres, ab hæresis crimine, & ab alijs quibuscumque criminibus, exceßibus & casibus reseruatis, tam in foro interiori, quàm in exteriori. Sic conceßit Gregorius XIII. ad instantiam Catholici Regis Philippi Secundi, pro vt refertur in Confeßionario Concilij Limensis auctoritate confecto anno Dom. 1583. sub finem, his verbis: Por Bulla de
P. Ioannes Baptista.
Gregorio Decimo tertio à instancia de la Magestad Catholica se concede à todos los Arzobispos y Obispos de las Indias, y à las personas à quien ellos en esta parte cometieren sus vezes, que puedan absoluer de crimen de heregia, y Idolatria, y otros qualesquier casos reseruados, asi en el fuero de la conciencia, como en el fuero exterior, à qualesquierosqualesquier Indios hombres y mugeres, y asi mismo à los que fueren nacidos de Indios y Mauras, ô de Mauros y Indias, imponiendoles alguna penitencia saludable conforme à su culpa. Y declara su Santidad que quanto à esto no estorua el auer declarado, que por la Bulla de la Cruzada no se concede absoluer de caso de heregia. Porque quanto à los Indios, y personas dichas, no se deroga el dicho priuilegio y facultad de poderles absoluer de heregia, y de los demas casos reseruados.
Ex Litteris authenticis Gregorij XIII. datis 1. Ianuar. an. 1583. Fue enuiado este Breue por el Comissario General de la S. Cruzada Don Thomas de Salazar, y añadiose à los priuilegios vistos por el Santo Concilio Prouincial por mandado del Reuerendissimo Metropolitano. Hæc ibi. Sic dictus Pater. Quibus statim addit diligens scriptor ex P. M. Alfonso à Veracruce, ea quæ Pontifex præfatis concedit, Religiosis esse communia, aliorum Pontificum concessionibus, de quo & dictum citato num. 315.
444
*Quamuis autem concessio præfata tan
tùm de absolutione procedat, & non sit in ea de impedimentorum matrimonij dispensatione, & commutatione votorum mentio expressa, ad omnia hæc debet extendi, quia cum id, quod est maximum, concedatur, & fauore quidem religionis, atque ad Monarchæ adeò sublimis instantiam, circa minus non est rationabiliter dubitandum. Præterquam quòd ita inuenitur à S. Cruciatæ Tribunali dispositum, iuxta ea, quæ habet citatus P. Ioannes Baptista fol. 102. vbi postquàm narrasset ex relatione insignis Dei serui, & docti Patris Fr. Ioannis à Leone tentatum à dicto Tribunali, vt Indi pro dispensatione impedimentorum sua contributione concurrerent, assignata pro dispensationis qualitate determinata pecuniæ summa, ab huiusmodi est dispositione recessum, pro quo sic subditur: Mas despues tratando yo con
P. Ioannes Baptista.
el dicho Señor Arzobispo, (Don Petro de Moya y Contreras) de aquesta materia, me dixo que aquello se ordenò pensando que fuera de algun prouecho; mas viendo que de nada seruia, y que los Indios no tenian talento para tantas cosas, dexaron las dichas dispensaciones à los Prelados de las Ordenes, para que ellos conforme à sus priuilegios hagan lo que vieren conuenir, y asi se quedo como estaba antes &c.
Quæ ratio in votorum commutatione pariter militat, vnde indubitatum relinquitur Indos ad nihil aliud Bulla indigere, nisi vt lucrentur Indulgentias, quæ in eadem continentur.
Loading...