*
P.Iosephus Acosta
Lib. 6.
de procuranda
Indorum salute Cap. 8. 9.
& 10. circa
Indorum Communionem piè, eruditè, & eleganter discurrit. In
Primo statuit posse
|
ab Ecclesia fidelium aliquos per totam vitam, &
etiam in morte priuari, si pro eo caussæ rationabiles subsint, quales multa antiquiora inuenêre
Concilia, præsertim Elyberinum omnium Prouincialium antiquissimum, in quo plusquàm septem aut octo extant Canones varia pro eo crimina continentes. Quod tamen ab Innocentio Primo temperatum Epistola ad Exuperium Episcopum Tolosanum, qui in articulo mortis, concedendam decernit, cùm possit in vita negari ijs, de
quibus ibidem, dum ita scribit:
Quæsitum est quid
de his obseruari oporteat, qui post Baptismum omni
tempore incontinentiæ & voluptatibus dediti, in extremo fine vitæ suæ pœnitentiam simul & reconciliationem Communionis exposcunt &c. Et hoc Concilij Niceni fuerat Decreto firmatum, vt habetur
26.
q. 6.
Cap. De his verò. Quia tamen circa hoc
diuinum præceptum agnoscit, Patres Concilij I.
Limensis defendendos assumit, qui id decreuerant, quod in Concilio Secundo habetur
Constitut. 58. in qua sic dicitur:
Quamuis omnes Chri
stiani adulti vtriusque Sexus præcepto teneantur sanctißimum Eucharistiæ Sacramentum accipere singulis annis saltem in Paschate;
tamen huius Prouinciæ
Antistites, cùm aduerterent gentem hanc Indorum,
& recentem esse & infantilem in fide, atque ita eorum saluti expedire iudicarent, statuerunt vt vsque,
dum fidem perfectè tenerent, hoc diuino Sacramento, qui est perfectorum cibus, non communicarentur,
excepto si quis ei percipiendo satis idoneus videretur.
Sic Concilium. Et rationem defensionis illam
profert quòd scilicet Christus Dominus Ecclesiæ
suæ commiserit quando, & quomodo, & à quibus
Eucharistia sumeretur. Itaque potest illa legitima
ex caussa & tempus prorogare, & omninò suspendere aliquem à Communione, sicut potuit
eadem aliquando infantes communicare probabili ex caussa, & mox id prohibere ex caussa:
nam vbique illa in dispensatione Sacramentorum
potestatem maximam habet diuinitus datam
:
sed nusquam ita illustrem atque perspicuam, ac
in hoc omnium diuinissimo Sacramento: quod
profectò præclarè docent Tridentini Patres (Ses
sione 21. Cap. 2.)
Prætereà declarat &c. Hac ergo
potestate Peruuianos Præsules vsos affirmat ita
subijciens
: Atque hæc eò à me dicta pertinent, quòd
huius Ecclesiæ Præsulibus & Doctoribus eam notam
inuri minimè velim, vt contra diuinum & Ecclesiasticum præceptum tamdiu & egisse, & agere existimentur. Sic ille.