*Inquirit autem citatus Scriptor
Quæs.
6. an Bullæ Pontificiæ in posterùm edendæ
comprehendant Regulares, si de illis nulla fiat
mentio, in ijs, quæ neque Catholicam fidem,
neque Officium S. Inquisitionis concernunt.
Fundamentum dubij ex verbis Vrbani defumitur, ibi:
Tam in fauorem præfatæ fidei Catholicæ, illiusque propagationis, & S. Officij Inquisitionis præfati, quàm super quacumque alia re, negotio, seu materia. Et respondet non comprehendi, quando de illis nulla fit mentio, esseq́ue id certum ex Communi Doctorum. Nam
Bullæ Pontificiæ spectari possunt quadrupliciter.
Primò quando loquuntur per terminos generalissimos in materia, cuius omnes homines sunt capaces, vt in Cap.
Si quis suadente
diabolo. Et tunc Religiosi comprehenduntur.
Secundò, quando loquuntur de solis laicis; & euidens tunc est neque Clericos, neque Religiosos comprehendi.
Tertiò, quando loquuntur
de Clericis, & tunc ad Religiosos non extendi compertum habetur.
Quartò, quatenus loquuntur de Religiosis, & in hoc sensu ait comprehendi quoscumque Religiosos, de quacumque materia tractent, vt in Bulla præfata. Sic
cùm ille philosophetur, non videtur quomo
Resolutio P. Bordoni confusa.
do eius stare resolutio possit, absolutè inquam
negans, quam & certam affirmat ex communi Doctorum: ex illa enim probat ad omnem
materiam extendi, & etiam id conuincitur ex
primo disponendi modo, quia per terminos generalissimos loquitur, & est in materia, cuius
Religiosi omnes sunt capaces.