*
S. Ignatii Parent
is nostri agmen clau
dentis, dux etenim, & Generalis, licet postremum illi locum alio sanè respectu sua humilitas
designaret. Sint ergo eorum nomine manifesta,
quorum gloriosa spolia thecis in angustis delitescunt, vt dicere meritò de Ecclesia S. Iacobi
illis locupletata possimus:
& spolijs non indigebit.
Prouerb. 31. v. 11. De Ecclesia est sermo, vt ex
ponit D. Ambrosius in eum locum ad finem Tomi 2.
Commendauit, inquit,
Ecclesiam suam. Quis?
Ille, de quo præmissum:
Confidit in eo cor viri sui.
Christus inquam.
Et vt nos confidamus, docuit.
Quomodo autem non confidamus in ea,
quæ spolijs non indigebit. Ad quæ sic idem.
Et spolijs non
indigebit;
non quia non quærat, sed quia abundat
multis. Quæ quidem præsenti opportuna accidunt instituto, vt scilicet in Ecclesia spolijs cælestibus plena, in qua & Christi confidit cor, &
nos plenissimè confidamus. Quæ quidem ad D.
Pauli Sanctuarium, de quo
Parte præced. meritissimò deriuanda.