*Quod vrgeri potest: Num Pontifices
recursum per viam violentiæ, anathemate interminato, in Bulla Cœnæ condemnant §. 14. quod
quidem facere non possent, si recursus dictus esset
de iure naturali, vt est manifestum. Qualis autem
recursus sit, quem illi prohibent, ex eorumdem
facto constat, dum eos, qui illum ad Regia tribunalia habuerunt, & ad Sedem Apostolicam post
sententiam Ordinariorum appellant, non priùs
audiendos decernunt, quàm absolutionem ob incursam excommunicationem Bulla fulminatam
obtineant, vt ego in
Thesauro adnotaui, & video
etiam à P. Dicastillo adnotatum
Tractatu de Cen
suris Disput. 3.
n. 940. Nec dici potest id accidere eo quòd caussæ, de quibus agebatur, sine tali
recursu peragi poterant, cùm non esset periculum in mora. Talis enim consideratio omnino
vana est, cùm dispositio talis non attendat casus
particulares, sed generalis sit: & vt de limitatione illa dicamus, quia, vt vidimus
n. 135. citatus
Auctor solùm dicit esse licitam appellationem,
cùm alia via vitari grauamen nequit, quia est periculum in mora adeundi supremum Prælatum
Ecclesiasticum: contra illud arguo
: Quia quando
constitutus est appellationis iudex, & videtur periculum in mora ipsum adeundi, non est constituendus alius iudex, neque talis vsus inualuit apud
benè moratas Respublicas. Et quidem nulla melior, quàm Ecclesiastica, in qua nihil tale extat
prouisum
: quod tamen eius & æquitatem &
pietatẽpietatem maximè condeceret. Et verò in ipso adeundo Rege mora esse periculosa potest, si magnis sit, vt
frequenter accidit, occupationibus distentus, sicut & in eius tribunalibus, & ita videmus passim
negotia multa differri, & ijsdem implicatos molestias impatibiles sustinere. Quid enim Curiæ
Curiæ hospitalia miserorum.
sunt Principum nisi hospitalia miserorum, immò
& illis peiora, in quibus curantur morbi, & suppetunt alimenta: cùm tamen in istis, & contrahantur morbi difficilioris curationis, & subsidia
illa deficiant. Rectè ergo remedium illud pro
particulari casu prætermissum est, quia & illa sæpe nocerent. Id quod non potest humana prouidentia vitari, sicut alia, quæ ex qualibet dispositione oriri quandôque possunt: multôque nocentius posset esse remedium, vt in casu nostro
Ecclesiasticos laicis tribunalibus sisti, cum status
adeò sublimis dedecore, exitu tumultuario à Religiosis claustris, & Ecclesiasticorum iudicum
offensione. Quin etiam sæpè cum eorum iniuria,
dum ipsorum sententiæ vt iniustæ traducuntur,
quia semper reis tales, quæ in eos feruntur, apparent. Constat ergo ex naturali iure nihil pro adducta positione, si res sincerè, & coràm Deo transigatur, suffragari.