SECTIO IX.

SECTIO IX.

Circa difficultatem eamdem amplior assertæ veritatis illustratio.
67
*POst resolutionem illam priorem, de qua
dictum, secundam exhibet Auctor pag. 142. nu. 70. & seqq. dicens ad opinionem verè prohabilem in materia morum periculosa non requiri plures Doctores, sed accedente iudicio inuincibili vnum sufficere etiam ab ipso moraliter opinante indistinctum, pro vt opponitur multis, si habeat sequentes conditiones à Lezana propositas Consulto 48. 1. quod sit timoratæ conscientiæ 2. quòd sic doctus, & versatus in materia, de qua agitur. 3. quòd rem ex professo, non incidenter discusserit. 4. quòd meliùs & firmius fundamentum quàm alij attulerit, magis scilicet iuri naturali aut diuino conforme Scripturæ, traditioni Ecclesiæ, aut Concilij, vel Pontificiæ decisioni. 5. maximè quòd sententia non sit reprobata ab Ecclesia, vel Sede Apostolica, aut communiter ab alijs Doctoribus reiecta. Quibus adstipulatur D. Fagnanus apud eumdem nu. 71. & seqq. vbi sex conditiones apponit, ex quibus quatuor priores ad præfatas reducuntur; quintam autem esse ait, vt opinio vnius Doctoris non habeat contra se opinionem æquè probabilem, eo quòd in oppositum sit alius Doctor paris auctoritatis, & rationis sint æquales, quia iam in statu dubio constituitur. Sexta autem vt contraria opinio non sit magis probabilis: quia tunc tam physicè quàm moraliter necesse est illam sequi iuxta dicta à se aliàs. His deficientibus peccare contra conscientiam sic operantem affirmat, & grauiter quidem in materia graui, ob fundamenta, de quibus suprà hîc magis vrgentia.
68
*Probat Auctor resolutionem suam, quia
Vt probent omnes requiri.
experientia constat omnes iuxta qualitates dictas | in aliquo concurrentes, nulla dempta, formare iudicium practicum, vt sententiam eius probabilem moraliter certificatam habeant, quamdiu non occurrit opposita similis aut verior: pro vt omnes probabilem moraliter certam habent sententiam vnius Confessarij, Consiliarij, Aduocati, Medici &c. quamdiu opposita similis aut verior non occurrit. Et ratio est, quia quamuis ratio vnius hominis contra Dei, vel Ecclesiæ auctoritatem non possit facere probabilitatem; potest tamen concurrentibus præmissis conditionibus humanam vincere auctoritatem. Vnde in Cap. Quia sancta. §. verùm dist. 63. sic habetur:
Cap. Quia sancta.
Magna auctoritas ista habetur: Magna auctoritas ista habenda est in Ecclesia: vt si nonnulli ex Prædecessoribus nostris fecerunt aliqua, quæ illo tempore potuerunt esse sine culpa, & posteà vertuntur in errorem & superstitionem, sine tarditate aliqua, & cum magna auctoritate à posteris destruantur. Sic ibi. Quasi omnes (infert Auctor) etiam post vnum, in id conspirare debeant. Ergo &c.
69
*Sed certè ab experientia non verum, sicut
Impugnati ab experientia.
nec solidum sumitur argumentum, quòd scilicet fideles vt sententiam alicuius sequantur Doctoris, vel alterius ex memoratis, omnes debeant conditiones dictæ concurrere cum iudicio illo de certitudine opinionis moralis: nam stante etiam notitia opinionis contrariæ, stat vsus alterius Sic fideles sententiam Confessarij, Consiliarij, Aduocati, libenter amplectuntur, de quibus plenam satisfactionem habent, etiamsi sciant non deesse contrarium sentientes. Et ita illius non habent certum moraliter iudicium, sed tantùm in ordine ad vsum licitum, dum sine dubitatione & scrupulo eidem se conformant. Stat quidem præmissis concurrentibus conditionibus vnius hominis rationem vincere humanam auctoritatem; sed stat etiam vincere etsi non concurrant: quod quidem textus adductus ita esse conuincit, si quidquam probat, in eo enim de conditionibus præfatis mentio nulla. Sed Stephanus Pontifex ex eo quòd Romana Ecclesia sæpè patiebatur molestias in obitu Papæ, & electione Successoris, quia nuntij Imperatoris non aderant, statuit quòd electio talis non fieret nisi præsente populo & Senatu, & Imperatore, vel eius legatis, vt scandala
remoueantur. Quod reuocandum & reuocatum asseritur à Gratiano ob caussas ibidem expressas. Quæ tamen reuocatio non ab aliquo iuxta probabilem opinionem, sed à Sede est Apostolica profecta. Vnde Glossa sic ait: & quòd Apostolici
Glossa.
potuerunt in contrarium statuere, & destruere constitutiones, quas Antecessores fecerunt pro bono: probat exemplo Ezechiæ, qui serpentem æneum, quem fecerat Moses pro liberatione populi destruxit, cùm populus illum coleret, sicut Deum. Sic Glossa. Vnus
4. Reg. 18. v. 4.
ergo sic disponens ille est, de quo dubium esse nequit posse iuxta sententiam sibi benè visam operari. Pontifex inquam. Vnde auctoritas citati Capitis non videtur esse ad rem, nisi dicatur, Pontificem aliquando vt priuatum Doctorem statuere & iudicare, & tunc sequi opinionem probabilem, quod non inficiamur; benè tamen conditiones omnes adductas pro tali dispositione concurrere, quod ex adducto Capite nequit ostendi; immò si quidquam illud ad caussam præsentem spectat, oppositum potiùs comprobari.
70
*Obijcit tamen sibi n. 80. P. Ludouicum
de Scildere, (quem Petrum Schilders vocat) de conscientia formanda Tract. 2. n. 12. & 13. contrarium statuentem & probantem, quia nisi liceat sequi opinionem probabilem præcisè pro assensu cum formidine innixo rationibus grauibus, ex qualibus vir consideratus post argumenta considerata & soluta in negotio magni momenti concludere solet, ac proinde opinionem Doctoris vt præmissum est qualificati, omnia erunt plena innumeris anxietatibus & perplexitatibus super iudicio nostro an sit moraliter certum, siue verum inuincibiliter, sic vt inuincibiliter sequendo erremus, si erremus: nec vllæ regulæ à Doctoribus statui poterunt, quas in non reuelatis & ineuidentibus tutò sequi possimus; sed vnusquisque suos sequi debebit instinctus, quantumuis omnes Doctores iudicent aliquid esse licitum. Atqui hoc est absurdum, &c. Ad quæ quidem robustiùs & ornatiùs à prædicto Auctore proposita respondet. Primò istiusmodi necessitatem additamenti aperiri Resolut. 3. 4. & 5. seqq. pagina scilicet 146. & 163. in quibus ex ratione fortitudinis toties inculcata necessitatem iudicij certi conatur ostendere. Ex illis autem obiectioni præfatæ non fit satis: negatur enim necessitas illa, & pro eo rationes adductęadductæ in obiectione conuincunt. Secundò in materia periculosa, de qua agitur, non satis esse consideratum, qui non attendit quid probabile
præcisè sit, & illud Eccli. 3. Qui amat periculum, peribit in illo. Psal. 118. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Eccli. 37. Ante omnia opera verbum verax præcedat te: & ante omnem actum consilium stabile. Sed neque hoc satisfacit: quia si prædicta loca iuxta auctoris intelligentiam accipienda sint, inconuenientia allata persistunt: præterquàm quòd in vsu opinionis probabilis periculum nullum, & consilium stabile, ac verbum verax de licita operatione concurrunt. Mandata autem ita custodit, vt firmissimè habeat fixum in animo contra illa non agere propter rem mundi vllam. Quòd autem ad nimiam custodiam obligatio non sit, omnes agnoscunt: quia non est obligatio ad ea, quæ perfectionis sunt: vnde alius est quærendus intellectus, & ille est, à nobis nuper adductus.
71
*Addit Tertiò non alias esse in iudicio tali
perplexitates, quàm in necessitate ignorantiæ inuincibilis de errore in opere, si operando erretur; illa autem est ad omne opus licitum secundùm omnes Theologos necessaria. Sed perstat adhuc vis rationis, qua circa vsum opinionis probabilis perplexitates nullæ occurrunt, stante iudicio illo de licita sequela: ergo alia in eo est ratio, quàm in ignorantia inuincibili, iuxta modum ab auctore explicatum. Postquam enim constat circa opinionem esse ignorantiam inuincibilem, quam, vult ille iudicium aliquod aliud moraliter certum, circa quod multæ esse perplexitates possunt, & cruciamenta conscientiæ, an scilicet certum moraliter sit, an non; cùm stat ex opposito opinio, cui est genuina formido, qua stante negatur actus
certitudo. Vnde non releuat quod Quartò dicit, omnes scilicet regulas, quæ ignorantiam inuincibilem dirigant, tale iudicium dirigere posse; nec magis quemque suos sequi debere instinctus, quàm ignorantiam inuincibilem erroris, si ope|rando erret: hoc enim ex dictis similiter refellendum: manifestissimum enim est supra regulas illas de ignorantia nouas perplexitates & anxietates adijciendas, stante necessitate iudicij illius inuincibilis, quod quidem non statim occurrit, sed ad illud habendum singulari diligentia & inquisitione, aut collocatione motiuorum opus est, & post hæc dubium adhuc penitus sopire, valde est profectò difficile, quidquid Auctor molliri difficultatem accuret. Qui in subsequentibus ostendere conatur D. Fagnanum pro suo illo iudicio stare, cuius tamen non meminit, dum solùm sic ait apud ipsum nu. 82. Auctoritas vnius grauis
Nec Fagnanum pro eo stare.
Doctoris reddit opinionem probabilem, & est fundamentum sufficiens eam tenendi, & ad praxim deducendi, si in contrarium nullus occurrat Doctor, & vtrimque sint rationes æquè probabiles. Sic ille, de iudicio illo certo ignorantiæ inuincibilis, nihil adijciens: & vt adijciat, nihil inde, cùm alias contrarius sit, dum formidinem omnem circa opinionem oppositam debere abesse contendit.
Loading...