§. VI.

§. VI.

Circa æqualitatem visionis non obstante intellectus inæquali perfectione.
516
*STabilita illa Problem. 11. Contra quam
P. BonæSpei ut obstet.
tamen insurgit P. Bonæ-Spei Disput. 5. Dub. 3. gratis admittens communem sententiam de lumine gloriæ, & probat Primò ex D.
1. Auctoritate.
Augustino de peccator. meritis. Cap. 5. ubi sic ait: Adjutor noster Deus dicitur: neque adjuvari potest, nisi qui aliquid sponte conatur. Et in Psal
D. Augustinus.
mum. 78. Qui enim adjuvatur etiam per seipsum aliquid agit. Et ex D. Thoma 1. p. q. 12. arti. 5. ubi sic inquit: Cùm virtus naturalis intellectus
D. Thomas.
creati non sufficiat ad Dei essentiam videndam, oportet quòd ex Dei gratia supercrescat ei virtus intelligendi: & hoc augmentum intellectivæ virtutis illuminationem intellectus vocamus. Sic illi. Ex quibus infertur perfectionem intellectus ad perfectiorem effectum conferre. Sed qui
Cui fit satis.
dem vis illationis non apparet. Divus enim Augustinus tantùm probare intendit hominem adjutum à Deo aliquid de suo etiam conferre cum Dei adjutorio, sicut & nos concedimus intellectum operari, quicumque ille sit, ubi de instituto præsenti nihil; sicut neque in D. Thoma, cum quo augmentum virtutis elevatione luminis confitemur. Qui Arti. 6. satis mentem suam aperuit ita dicens: Facultas vi
Idem.
dendi Deum non competit intellectui creato secundùm suam naturam, sed per lumen gloriæ: unde intellectus plus participans de lumine gloriæ perfectiùs videt Deum. Quibus non satisfacit præfatus Scriptor asserens solùm velle id competere intellectui ut elevato, quod conceditur, idq́ue perfectiùs, perfectiùs elevato. Non inquam satisfacit, siquidem Doctor sanctus omnem | respectum ad naturam secundùm se spectatam removet, quod admissa inæqualitate dicta stare nequit. Addit Confirmationem nu. 21. ex qua tantùm habetur lumen gloriæ non esse totam rationem agendi, quia aliter esset intellectus.
517
*Secundò. Effectus caussæ perfectio
ris ut perfectioris debet esse perfectior effectu caussæ imperfectioris. Atqui visio Angeli, v.verbi g.gratia, est effectus caussęcaussæ perfectioris in ratione caussæ visionis, visione hominis ut caussæ imperfectioris in ratione caussæ visionis. Ergo &c. Consequentia patet, Major probatur. Quia alioqui caussa illa esset perfectior in ratione caussæ visionis, & non esset; ut supponitur enim esset, & non esset, quia non haberet effectum perfectiorem sibi in ratione caussæ ut perfectioris propositionatum. Ergo &c. Sic cùm arguat, adducit statim responsionem P.
Negatur & probatur.
Arriagæ dicentis non semper perfectiorem caussam perfectionem effectam operari, ut patet in sole producente calorem non ita intensum ut ignis. Contra quem insurgit, quia quidquid de effectu sit, actio debet esse perfectior, & visionem esse actionem. Deinde solem non producere calorem ut caussa perfectior est, secus Angelum. Sed quidem hoc ultimum probare debuisset, scilicet Angelum dum concurrit ad visionem, ut caussam concurrere perfectiorem; id enim negatur, non enim ejus intellectus concurrit nisi ut elevatus, & ita juxta mensuram elevationis.
518
*Tertiò. Quia intellectus habet vir
tutem inchoatam in ordine ad visionem, & non concurrit ut Sacramenta, in quibus illa non est, & ita in ordine ad productionem gratiæ per accidens se habet major materiæ perfectio, aquæ, scilicet, olei, balsami &c. aliàs major illo perfectio erit otiosa in ordine ad visionem, quod non est admittendum. Ergo &c. Non ampliùs urget, & negatur in intellectu
Non urgere ostenditur.
ob inchoatam virtutem aliam esse rationem. Neque proptereà major illa perfectio dicenda est otiosa, quia licet non inducat excessum perfectionis, inducit tamen varietatem, de qua in Problemate §. ult. Deinde otiosa non est, quia physicè concurrit ad visionem, quatenus non est quid distinctum ab intellectu, & etiam necessarium ut hæc species intellectus constituatur, & ita ut hæc etiam species intellectus secundùm se totam elevari possit.
519
*Quartò, Nihil est quod possit con
cursum luminis gloriæ temperare, ut non secundùm suam perfectionem concurrat, quia caussa libera non est: ergo neque concursum intellectus perfectioris ut perfectioris. Consequentia probatur, quia si esset aliquid, maximè lumen ipsum gloriæ: Atqui ex illius præsentia id stare nequit, quia hoc illius vires auget, non minuit, ut omnes post Tridentinum, Augustinum, & D. Thomam fateri tenentur. Concilium quidem eatenus tantùm citat, quatenus temperare indifferentiam dicit libertati propriam, & in supernaturalibus actibus ad justificationem, & illius progressum, necessariam statuit, de quo n. 21. & Disput. 4. nu. etiam 21. Nam de lumine gloriæ nihil apud illud. Augustinum autem & Thomam pro dictis n. 566. Ex quibus haberi tātùmtantùm potest, quod illius serviat intento, elevari quidem & adjuvari intellectum, quod verissimum est: sed non temperari illius activitatem, quia cùm temperari aliquid dicitur, supponitur potentia ad effectum, quem aliàs posset producere, quod in casu præsenti non accidit, cùm constet sine gloriæ lumine non posse intellectum actum elicere visionis.
520
*Quintò. Duo intellectus æquales
5. Ex absurdo.
cum inæqualibus gloriæ luminibus visionis perfectiorem & imperfectiorem producunt: Atqui hoc stare non posset. Ergo &c. Probatur Minor, Quia non est ratio cur potiùs lumina gloriæ inæqualia cum æqua libus intellectibus producant visiones perfectiorem & imperfectiorem supernaturales, quàm intellectus inæquales cum luminibus gloriæ æqualibus. Nam (præterquàm quòd mutuò supra vires naturales elevent ad producendum istum actum supernaturalem: intellectus quidem lumen gloriæ quoad vitalitatem, sed è contra lumen gloriæ intellectum, quoad supernaturalitatem: nec unum sit magis caussa adæquata ist iusmodi actus, quàm aliud) lumen gloriæ tam est caussa connaturalis illius actus, quàm intellectus perfectior & imperfectior sit suæ intellectionis naturalis perfectioris & imperfe
Quod negatur.
ctioris caussa connaturalis. Verba sunt omnia Auctoris, qui longas habet in usu frequenti parentheses. Cui fit satis negatione sequelæ. Et ad probationem negatur pariter quod assumitur, & ad id, quod additur, concedo paritatem. Sed quid inde? Certè non video, cùm intellectus respectu visionis caussa connaturalis non sit. Licet autem lumen gloriæ non sit magis caussa adæquata, est tamen elevans, & ad effectum hujusmodi elevatio potiùs attenditur, juxta dicta in Problemate.
521
*Objicit sibi deinde in hunc modum.
Si intellectus ratione majoris perfectionis, cum lumine gloriæ ut quatuor, v.verbi g.gratia, producere posset visionem supernaturalem ut quinque; quintus gradus refundetur in vires naturales solius intellectus, ac sic intellectus sibi relictus aliquid poterit in ordine ad gradum supernaturalem: Sed consequens sapit Semipelagianismum: ergo & illud ex quo sequitur. Ad quem modum nos argumentati. Respondet autem negando dari quintum visionis gradum, qui à solo intellectu producatur, cùm tota visio ab aggregato intellectus & luminis in suo genere completè partialibus producatur totalitate effectus: nam uti lumen gloriæ ad supernaturaliratem elevat intellectum, ita intellectus elevat lumen gloriæ ad vitalitatem: Sed verò responsio hujusmodi non satisfacit. Nam aggregato & lumini gloriæ nequit quintus gradus respondere, quia cùm lumen gloriæ ut quatuor sit, elevatio tantùm esse potest ut quatuor, & sic illi correspondens operatio: ergo si datur quintus, intellectui tantummodò respondebit.
Id autem quod in fine additur, satis peregrinum in Theologia apparet, intellectum scilicet elevare lumen gloriæ ad productionem supernaturalitatis, ut sit reciproca elevatio. In quo & | aperta repugnantia involvitur, quod scilicet supernaturale principium à naturali possit elevari. Et hæc pro adducta responsione, quæ est apud ipsum p. secunda.
522
*In priori autem arguit retorquendo
argumentum hoc modo. Si intellectus ratione suæ vitalitatis cum lumine gloriæ ut quatuor v.verbi g.gratia, producere possit visionem supernaturalem ut vitalem, vitalitas actus supernaturalis in vires naturales solius intellectus refundetur, & non in lumen gloriæ, cùm vivens non sit: ergo intellectus sibi relictus aliquid poterit in ordine ad actum supernaturalem per Adversarios identificatum: quod sapit Semipelagianismum. Sed est satis infirma retortio: nego enim vitalitatem supernaturalem in vires naturales refundi, cùm stare illa sine elevatione queat. Et ubi contra hoc probatio? quod procedit juxta receptissimam sententiam, juxta quam intellectus non concurrit ut caussa partialis, sed ut instrumentalis. Iuxta aliam verò etiam est argumenti infirmitas manifesta; cùm solum evinci queat vitalitatem in intellectum refundi, licet revera supernaturalis sit, quia respectu illius alia caussa est, unde vitalitas supernaturalis nequit dici soli intellectui respondere. Videtur autem argumentum istud non ex deprehenso in ipso aliquali pondere ab Auctore vibratum, sed quasi vellicatum verbis illis ab aliquo prolatis de sapore Semipelagianismi, unde eisdem voluit terminis arguentem lancinare. Nos ab hujusmodi acerbitatibus ducimus temperandum.
Sed notanda succurrit quædam Auctoris
ejusdem doctrina in præsenti circa salvandum Ecclesiæ dogma de æqualitate præmij pro æqualitate meritorum; quod stare non posset si habenti perfectiorem intellectũintellectum major ea de caussa gloria accresceret, quo argumento communiter utuntur Auctores. Ait enim visionem ut est gratia remuneratoris non dari nisi ob merita, secus gratiam Creatoris: & talem esse in præsenti illam, qua perfectior est: cùm totum sit à gratia indivisibiliter, ab aggregato inquam intellectus & luminis, cui est connaturalis, unde citra mira culum visio perfectior impediri non posset. Quod quidem non videtur sanæ doctrinæ conforme: nam gratia Creatoris ut talis, gratia est non superans naturæ ordinem: ergo ratione illius nequit stare supernaturalis effectus, & is præsertim, qui in ordine gratiæ summus est, visio inquam beata. Prætereà cùm visio dicatur secundùm se totam indivisibiliter ab aggregato procedere, quomodo stare potest diversitas illa remuneratoris & creatoris, & gratiæ ac beneficij naturalis? PręterquāPræterquam quòd si posito aggregato dicto impossibile est non sequi effectum perfectiorem: ergo perfectio necessariò est connexa cùm effectu, & ita nequit ad ordinem naturæ, & respectum Creationis pertinere.
523
*Argui insuper potest contra eumdem
ex doctrina 39. ubi tradit juxta propriam illam ipsius sententiam de visione increata unionem illam ab intellectu productam ejusdem perfectionis esse quacumque intellectus posita perfectione: ergo & de visione pariter asserendum. Nec satisfacit ex eo quòd dicatur unionem hujusmodi non esse vitalem, quia etiam sublato respectu vitalitatis potest esse major & minor perfectio: sic enim unio hypostatica respectu animæ Christi perfectior est unione ad corpus. Unde instaurari argumentum potest ex eo quòd intellectus agit ut caussa perfectior, & ita debet effectus respondere perfectior. Quòd si dicatur ut elevatus concurrere, id certè poterit Auctor argumento suo pariformiter applicare. Præterquam quòd non videatur cur unio illa, quatenus actus intellectus est, non sit vitalis, cùm sit assecutio ultimi finis, ad quem sicut per actus vitales tenditur, ita & per illos obtinendus, in quo major perfectio intervenit, ut est rationabiliter discurrentibus manifestum.
524
*Circa dicta in Problemate §. 4. de
unitate specifica visionum peculiarem habet philosophandi modum P. Izquierdus Disput. 21. Quæst. 2. dicens actiones non diversificari per ordinem ad principia & objecta, sed ex diverso modo tendendi, de quo in Pharo Disput. 16. Quæst. 4. quem quidem non habent visiones: quia dissimilitudinis nullum vel leve extat indicium: omniaq́ue prædicata, quæ in illis intrinseca novimus, similia sunt; nimirum esse cognitiones Dei in seipso, & creaturarum in Deo intuitivas, judicativas, claras, certas &c. Probat insuper, quia aliàs juxta perfectiores intellectus perfectiora essent præmia, etiamsi merita essent æqualia: quod est erroneum, cùm sit certũcertum secundùm fidem pręmiumpræmium gloriæ meritis commensurandum esse. Sed quidem talis philosophandi modus peregrinus in Scholis est, & parùm verosimilis, quia de actione ut respicit principium loquendo, est exercitium virtutis, in qua continetur, & ita quodammodo ipsa virtus continens, ac proptereà per respectum ad illam illius essentia mensuranda. De objecto autem, quia est ipsum in fieri, si factibile sit; si autem merè speculativum, est illius similitudo, & ita etiam quodammodo ipsum. Inconveniens autem, quod pro visionibus proponitur, non admittitur, ut cōstatconstat ex dictis citato §. 4. Pro quo & Theologi probabiles alias explicandi rationes adducunt, neque illis pro inconvenienti illo vitando visum est ad novam illam philosophiam provocare, ut neque à principijs, neque ab objectis, aut ab eorum aliquo speciem accipiant actiones. Ingenio quidem & eruditione valet Auctor, & ut stet dictis in Pharo, non senili opere, maturiora opera pergit eisdem conformare. Et quidem maturum Auctoris cum ingenij subtilitate judicium, non libenter sustinet modos philosophandi à communi sensu deviantes, ut videre licet citata Disputat. 21. Quæst. 5. n. 54. Ubi quemdam dicendi modum impugnans P. Quiros circa visionem prout attingit perpetuitatem, & ita videtur à Deo destrui non posse, sic locutus: Hic tamen modus etiam est rejiciendus, primò quia philosophiam inducit alienam à communi. Similia habet n. 56. Nec plura circa beatificam visionem, cùm non sit animus novum texere de illa Tractatum, sed nonnulla adjicere, quæ stabilitis à Nobis possent liberũliberum & expeditum | progressum impedire: unde neque omnia convellere, quæ displicent, ut in Præfatione admonui, tædet enim semper in pugna versari: cùm non levis fructus laboris esse possit ingenij, invenisse. Et addidisse aliquid, quo res divinæ & sacræ possint noviter, sed securè ampliùs illustrari. Sit ergo jam
Loading...